‹ Histoire de la ville de Saint-Omer et de ses institutions jusqu'au XIVe siècleChapitre 300 sur 369 · In omni mercato Flandriae si quis clamerem adversus eos · texte numérisé non relu

In omni mercato Flandriae si quis clamerem adversus eos

p. 781. — Cf. dans les lois de Henri I*' : c Murdrum emendetur secundum c lagam régis Edwardi. » (Houard. Lois Anglo-Normandes, t. I« p. 269.)

suscitaverit judicium scabinorum de omni clamore sine duello subeant ; a duello vero ulterius liberi sint.

9. Omnes qui infra murum Sancti Âudomari habitant et dein- ^ ceps sunt habita turi, liberos a cavagio hoc est a capitali censu et de advocationibus constitue.

10. Pecuniam eorum quae post mortem comitis K[aroli] eis ablata est, et quae propter âdelitatem quam erga me habent adhuc eis detinetur, aut infra annum reddi faciam, aut judicio scabinorum justitiam eis fieri concedam.

H. Praeterea rogaverunt regem Franciae et Raulphum de Parona, ut ubicumque in terram illorum venerint, liberi sint ab omni teloneo et traverse et passagio ; quod et concedi volo.

12. Communionem autem suam, sicut eam juraverunt, perma- / nere precipio et a nemine dissolvi permitto et omne rectum rectamque justiciam sicut melius stat in terra mea, scilicet in Flandria, eis concède.

13. Et sicut meliores etliberiores burgenses Flandriae, ab omni ^ consuetudine liberos deinceps esse volo : nullum scoth, nullam taliam, nullam pecunie sue petitionem ab eis requiro.

14. Monetam meam in Sancto Audomaro, unde per annum XXX libras habebam, et quicquid in ea habere debeo, ad restaurationem damnorum suorum et gilde sue sustenta mentum, constitue. Ipsi vero burgenses monetam per totam vitam suam stabilem etbonam, unde villa sua melioretur, stabiliant.

15. Custodes qui singulis noctibus per annum vigilantes castellum Sancti Audomari custodiunt, et qui, prêter feodum suum et prebendam sibi antiquitus constitutam in avena et caseis et in pellibus arietum, injuste et violenter ab unaquaque domo in eadem villa, scilicet ad Sanctum Audomarum Sanctumque Bertinum, in natali domini, panem unum et denariura unum aut duos denarios exigere soient, aut pro his pauperum vadimonia tollebant, nichil omnino deinceps prêter feodum suum et prebendam suam exigere audeant.

16. Quisquis ad Niuverledam * venerit, undecumque venerit, licentiam habeat veniendi ad Sanctum Audomarum cum rébus suis in quacumque navi voluerit.

17. Si cum Boloniensium comité S[tephano] concordiam habuero, in illa reconciliatione illos a teloneo et sewerp apud Witsan* et per totam terram ejus liberos esse faciam.

1. Nieurlet Nord, arrond. de Dunkerque, canton de Wormout, commune de Lederzëele.

2. Wissant. Pas-de-Galais, arrond. de Boulogne, canton de Marquise.

18. Pasturam adjacentem ville Sancti Audomari, in nemori quod dicitur Lo*, et in paludibus et in pratis et in bruera et in hongrecoltra*, usibus eorum, excepta terra Lazarorum, concedo, sicut fuit tempore Roberti comitis Barbati ^.

19. Mansiones quoque, quae sunt in ministerio advocati Sancti Bertini, illas vi<îelicet que inhabitantur, ab onini consuetudine libéras esse volo : dabuntque singule denarios xii in festo sancti Michaelis et de brotban denarios xu et de byrban* denarios XII. Vacue autem nichil dabunt.

20. Si quis extraneus aliquem burgensium Sancti Audomari aggressus fuerit et ei contumeliam vel injuriam irrogaverit vel violenter ei sua abstulerit, et cum hac injuria nianus ejus invaserit, postmodum vocatus a castellano vel uxore ejus seu ab ejus dapifero, infra triduum ad satisfactionem venire contempserit aut neglexerit, ipsi comniuniter injuriam fratris sui in eo vindicabunt, in qua vindicta si domus diruta aut combusta fuerit, aut si quispiam vulneratus vel occisus fuerit, nullum corporis aut rerum suarum periculum, qui vindictam perpetravit incurrat, nec offensam meam super hoc sentiat vel pertimescat ; si vero, qui injuriam intulit presentialiter tentus fuerit, secundum quantitatem factipunietur, scilicet, oculum pro oculo, dentempro dente, caput pro capite reddet.

21 . De morte Eustachii de Stenford quicumque aliquem burgensium Sancti Audomari perturbaverit, et molestaverit reus proditionis et mortis K[aroli] comitis habeatur, quoniam pro fldelitate mea factum est quicquid de eo factum est; et sicut jura vi et fldem dedi, sic eos erga parentes ejus reconciliareetpaciflcare volo.

Hanc igitur communionem tenendam, bas supradictas consuetudines et coiiventiones esse observandas fide promiserunt et sacramento confirma verunt : Ludovicus rex francorum,6uillelmus comes Flandriae, Raulphus de Parona^, Hugo Candavena^, Hosto castellanus ''^ et Guillelmus frater ejus, Robertus de Bethuna* et Guillelmus fllius ejus, Anselmus de Hesdinio^, Ste-

1. Bois sur le territoire de Saint-Omer, sur la hauteur entre Saint- Omer et Blendecques.

Page 1