‹ Histoire de la ville de Saint-Omer et de ses institutions jusqu'au XIVe siècleChapitre 307 sur 369 · Les noms entre [] manquent dans l'original · texte numérisé non relu

Les noms entre [] manquent dans l'original

2. L'original donne la suite depuis Eustachii de Scuerdes. (Esquerdes, Pas-de-Calais, arrond. de Saint-Omer, canton de Lumbres.)

3. La différence, dans la numérotation des g de ces deux Chartes pro-

16. Si quis in villa Sancti Âudomari hominem occident, si deprehensus et reus convictus fuerit, nusquam salvationis remedium habebit. Quod si forte, Qobis improvisis, fùga succurrente, discesserit, mansiones ipsius diruentur, reliqua omnia comitis erunt. Qui vero fugerit, ulterius in urbe non recipietur nisi prius occisi cognatis reconcilietur; x libras solvet, c solidos castellano et c coramunioni, ad muniendani villam.

, 17. Si quis intra villam hominem arrais vulneraverit et testi- J bus convictus fuerit, x libras solvet, terciam partem percusso et terciam castellano et terciam communioni, ad muniendam villam.

18. Si quis intra villam hominem percusserit et testibus convinctus fuerit, c solidos dabit, terciam partem percusso et terciam castellano et terciam communioni.

19. Si quis aliquem decapillaverit et inde convictus fuerit, xl solidos dabit.

20. Si quis alicui convicium dixerit et inde convictus fuerit, XL solidos dabit.

21. Qui infra bannileugam hominem annis vulneraverit, si convictus duobus testibus fuerit, c solidos dabit. Si autem occiderit, x libras dabit, c castellano et c communioni ad muniendam villam.

22. Quicumque de villa bestias suas per depredationem amiserit et raptorem earum in villa viderit, ad judicem adducet. Cumqueantejudicem assisteret, sipredoquod exigitur negaverit, opportebit eum aut sacramento aut ferro callido se purgare aut capitale addere.

23. Constituta est etiam pax negotiatori omni ad mercatum j venienti : ut securus cum suis rébus veniat, securus redeat, ex-

ceptis his qui aut pecunie commodate aut prede super burgenses facte possint argui. Quod si quis, aliquem in veniendo aut redeundo perturbaverit, si rébus suis spolia verit aut ipsum captivaverit, convictus duobus testibus, reddet capitale cuidampnum intulit et supra hoc x libras solvet, sicut prenotatum est.

24. Nullus vero pro vadimonio quod comiti aut ejus judici dederit, vel pro aliqua justicia quam in ejus presencia fecerit, apud communionem impedietur et nullus pro aliquo jure quod coram communione fecerit a judice comitis gravabitur.

25. Statutum est etiam ut quicumque burgensium ad placitum monitus fuerit, diem terminatum cause accipiat, et si quid temere

vient de ce que dans la Charte de 1128, on a dû conserver la numérotation de la Charte précédente de 1127, qui contenait un plus grand nombre de g.

in illa mositione dixerit, nonei imputdbitur usqueaddiemplaciti.

26. Similiter si villanus ad mercatum venerit et judex eum ad .placitum vocaverit, quicquid in ipsa hora dicat non ei imputabitur

donec placitandi hora coram judice presentetur.

27. Si quis autem de his qui in communions sunt debitorem suum convenerit, vel aliquem pro aliquo negotio ad judicem trahere voluerit et ille rebellis eum convicio dehonestaverit, si duos testes de communione contumelia provocatus habuerit^ quicquid ei intérim suas vindicando injurias et improperia fecerit pênes judicem reus non erit.

28. Si quis burgensium aliquem in villa super quem querelam habeat apprehendere volens et tenere, quemlibet de communione secum in auxilium vocaverit et ille monitus ire noluerit, siduobus testibus super hoc convictus est, tantumdem persolvet ei quem adjuvare noluit quantum vocator probare poterit se per eum amisisse.

29. Si servus alicujus domini, burgensis fuerit, in urbe non capietur et si pro proprio servo aliquis dominus eum ad se trahere voluerit, propinquiores heredes illius, avunculos scilicet et materterasad illud excutiendum conducat; quod si non fecerit, liberum dimittat.

30. De his qui de homicidio calumpniantur sive de alia re, si sunt de communione et ex justicia et judicio communionis possunt satisfacere, infra villam et bannileugam pacem habeant.

31 . Si quis aliquod horum commissorum fecerit quorum emendatio G solidos aut minus constat et convictus precium statutum solvere nequiverit aut noluerit, mittetur in pellori, ubi sabbato a mane usque ad vesperum conflxus stabit. Postea de villa expelletur nec ultra in illam redire poterit nisi permissione illius quem injuriando offendit et communionis assensu.

32. Vir autem quilibet scurrilis sive mulier litigiosa et convitiosa, si quemquam verbis mordacibus dehonestare ceperint, duorum de communione convicti testimonio, si xl solidos non solverint qui pro convitio instituti sunt, similiter mittentur in pellori sed postea de villa non expellentur.

33. Omnia, sive pecunia burgensium sive aliquid aliud, que duorum juratorum testimonio firmabuntur, super omnes quibus crédita fuerint attingentur et super illos etiam qui per scabinos nonjusticiantur.

34. Preterea constitutum est quod nulli de hac villa aliam patriam impugnanti servire licet. Quod si forte hujusmodi servire ceperil priusquam ille cui commissus est guerram moverit, servi-

tium illud ceptum consummabit, ita tamen quod conductu suo dampnuin civibus non inferet. Sed et si rapina alicubi de substantia burgensium £sicta fuerit ubi sub domino suo militet, si quicquam ei inde offertur, nuUa calliditate quasi ne reddat accipere recusabit sed ea conditione quod reversus in villam ei reddet oui ablatum est, quantum in partem suam provenerit. Quod si amplius exigitur, juramento se expurgabit quod nec conductum ibi fecerit nec plus habuerit.

35. Preterea statuo quocumque banno motio agatur ârmissimam pacem cunctos in procedendo et redeundo pariter babere. Quam si quis quolibet modo infringerit, eandem legem subire cogetur que infra civitatem pacem violantibus constituta est. Ab bac tamen lege excipimus majores et juratos, qui homines habent conducere et ordinare cum adversus hostes prodeunt. Quicumque autem, audito banni signo communionis, a congregatione aliorum defuerit, nisi concessu procuratoris vel duorum juratorum, visolidos dabit.

35 bis. De quacumque autem re ad communionem damor processerit, per ipsam prout poterit justicia âet omni petenti.

36. Porro de homicidio ab externis perpetrato hoc constituo: Si quis burgensium, suorum bomicidam propinquorum , quem odio habet, in villa Sancti Audomari viderit^ communioni palam faciet, homicidaque quietus ea vice discedet. Quod si redire deinceps presumpserit quicquid ei faciat qui eum oderit, nuUius culpe arguetur.

37. Nullus autem militum vel optimatum seu burgensium j potest conducere in villam eum contra quem aliquis de commu- ' nione habet querelam nisi per ^us licentiam.

38. Quotiens autem testes alii quam jura ti producentur qui testimonium perhibituri sunt, de quacumque iacta injuria oportebit eos prius jurare quia verum dicent secundum quod viderint et audierint.

39. Si quis autem in pomerium cujusquam intraverit ibique deprehensus et convictus duobus testibus fuerit, x solidos dabit.

40. Si miles vel alter quilibet alicui de communione argentum vel aliud debuerit debitum unde nolit justiciam sequi, judicio scabinorum clamator adjudicem communionis veniet et sicommonitus ad diem denominatum se ofiFerre indignatur, si locus est, corpus ejus, quousque debitum reddat, retineatur.

Page 1