‹ Histoire de NancyChapitre 459 sur 642 · RÉCITS SUISSES DE LA BATAILLE DE NANCY · texte numérisé non relu

RÉCITS SUISSES DE LA BATAILLE DE NANCY

Récit de Bilibald Pirckhelmer' dans 1' « Historia belli Suitensis ».

(D*après le manuscrit de la bibliorh^qiie publique de Brème a/i9.)

Persoluto igitur fœderatis stipendio, confestim illos Lotharingiam versus ducere cepit (Renaius), per loca jam antea a Burgundo dévasta ta, ac post quatriduum, sub horrendo frigore ac ingenti militum famé et defatigatione, non longe ah oppîdo sancti Nicolai castra posait, quo etiam ingens cquitatus advenit, non solum a sociis, sed etiam a Francorum rege missus'. Nil igitur morati, sequenti die ^ structis ordinibus ad oppidum sancti Nicolai tendant. Id enim magnis Burgundi tenebatur copiis. Verum cum mûris careret, alioqui miris excultum œdificiis, confestim et prius fere quam hostis adventum Lotharingie ducis presentiret, captum est ; ubi iterum in Burgundos est sœvitum, ita ut non solum pecorum ritu mactarentur, sed in praeterfluentem 4 praecipitarentur. Pemoctatum est in eo oppido non sine magna famé militum ); ex quibus nonnulli, vim mellis ingentem ibi inventam dévorantes, ita inflati sunt, ut non solum vchementer œgrotare cœperint, sed multi etiam vitam amiserint. Burgundus interea, cum Lotharingi et fœderatorum accessum percepisset, omnibus viribus Nanseium oppugnare cœpit, sperans id prius quam hostis auxilium ferret expugnari posse. Tota igitur nocte numquam ab oppugnatione et tormentorum ictibus, qui manifeste a fœderatis percipiebantur, cessatum est. Mane igitur et eo die qui tribus regibus sacer est^, fœderali structis ordinibus ad hostes properarunt, qui castra sua egregie fossis et tormentis munierant, ita ut non sine aperto periculo lacessiri possent; quod confœderati intelligentes per regionis gnaros se ad diversum castrorum situm duci jusserunt7. Per saltus igitur, vêpres et torrentes* circumducti magno labore loci superarunt iniquitatem, rursusque in ordines redacti, fessi et udi (nam vehementer ningebat) ad hostes properabant. Burgundus interea cum hostes a tergo stare sentiret, machinas eo jubet dirigi. Sed jam, et priusquam id fieri posset, certamen contractum erat, et iterum dispulsis nubibus sol splendescere cœpit. Magnis itaque viribus utrimque pugnatum est, sed tandem et post ingentem cœdem victoria a fœderatis stetit. Dux ipse, aut quod fugere noUet aut quod non posset, confossus periit. Geteri quocumque eos timor aut spes sahitis impellebat diversi abiere. Estque iterum prseda ingens parta, atque ita demum Burgundica bella duce destituta cessarunt.

I. Voir p. 470* Ce récit est imité en grande partie de celui de Petkrmann Ettkrlin.

a. Le 5 janvier quelques capitaines français prirent part à la bataille de Nancy ; mais les troupes françaises, sous le commandement de la Trémoille, resû*rent en obser\'ation k Toul.

Page 1