XIV. Leodegarius dire excæcatus iterum in monasterio
per biennium includitur.
At non carnificis mucro tunc prebuit ictum, Tempore quo voluit coelestem carpere sertum : 450 Martirii dilata est, non subtracta corona. Attamen infausta , spreta reverentia Christi , Factio perniciosa manus injecerat illi , Atque oculos claros; nimium sub fronte serena, Eruit ac strictim telo terebravit acuto.
455 Ille igitur laudes Domino gratesque rependit. Nam fertur precibus summum laudasse Tonantem : « Sit tibi , magne , salus, virtus et gratia, Christe , « Glorificare hodie tantum qui me voluisti. » Quumque forent vacuæ patula sub fronte fenestræ 460 Lux tamen interior micuit clarissima semper. Sæva manus penitus carnales clausit ocellos , Summa manus cordis rutilos reseravit ocellos. Vir humilis , patiens, orator, cultor, amator, Permansit jugiter , palmam quo carperet almam. 465 Rebus, heu! nimium sceleratis his ita gestis , Cauto cenobio quodam custode tenetur Vates, dum binis arcum sol volvitur annis :
Hic latuit patiens , multis exempla ministrans.
XV. S. Garinus Leodegarii frater, lapidibus obrutus, martyrii gemmis decoratur.
Huic germanus erat, Garinus nomine dictus, / 470 Quique metu propriis fuerat depulsus ab oris,
Huc profugusque illuc , incertis passibus errans.
Interea profugi propriis remeare jubentur ,
Servitiisque sui solitis insistere ' regis :
Quos inter pariter Garinus jussus adesse.
r Insistere. Mendose scripserat notarius , insiste.
475 Nec minus et vates post hæc adhibetur 2d aulam. Quosque tuens princeps Ebroinus mente maligna , Blasphemiis fratrem variis irrisit utrumque :
« En meritis, dixit , vestris adsistite turpes. » His motus dictis fertur dixisse beatus, 480 Longa trahens tacitus mentis suspiria , vates : « Nostris hzc meritis patimur, quia crimina multa « Gessimus ante Deum, quorum nunc damna luemus. « Major adest istis semper clementia Christi , « Nos qui dignatur vita donare perenni.
485 « Infelix Ebroine , tuis jam desine factis : « Ecce, neci multos stricto mucrone parasti ; « Tu, potius , miserande , subis tormenta severa : « En tibi porta patet subtus ferventis averni , « Flammarum socii flentes et parta gehenna, 490 « Factis ni citius veniam merearis ab istis. » His , magis , auditis, furiis incensus et ira , Mox Ebroinus ait : « Qux vos dementia fallit? « Hinc procul ite; citi citius propellite tales ; « Tales desistant sermones ferre per auras :
495 « Conloquiis vanis pariter verbisque fruuntur. « Garinus citius plectatur grandine saxi.
« Festinate , viri, tandem damnate superbum ; « Adstrictum sudibus duris lorisque ligate. » Cernens hoc vates , promens has pectore voces : 500 « O decus , o germane mihi lectissime semper ; « Huc aurem monitis paucis adverte , docebo ; « Care mihi frater, firmum nunc pectus habeto. « Est opus , ista brevis currens vehit oinnia finis ‘ ; « Nos quia mortis amara tenet sententia , constat 505 « Suppliciis Christi pro nomine subdere corpus. « Nos tamen exspectat coelorum in culmine clara « Vita manens , qnæ fine caret , qu: permanet alma. « Ne timeas ; quo regnemus , properemus ovantes. »
| Finis, Vix inconcinnum hunc textum restitues, quin sæpe in solecismos impingas. Scripserat eo loci notarius , absque ullo sensu : Est opus ista brevis
currens vehit omam finis; utcumque resarcire textum, haud salva latinitate, ausi sumus. |
Nec mora : per ventos certant effundere vestes , 510 Impia turba tuit, pedibus vix ultima tangit; Aera per ténuem , subductis acta lacertis Saxa volant : subito nubes densatur acerba, Saxea grando cadit; furor impius arma ministrat ; Et roseo duri sparguntur sanguine cautes.
515 Ille inter, Dominum, crepitantia saxa, precatur Palmis expansis : « Qui me dignaris ab ista « Auferri vita , cruciatum martyris instar, « O Deus, perpetua vitæ mihi redde coronam. » Optat et ipse simul vates cum fratre coronam 520 Percipere, et fragilis vitæ jam claudere metam , Ut simul in coelis fruerentur civibus almis.
XVI. Leodegarius variis tormentis afficitur, ac Wuningo custodiendus traditur.
Distulit infelix Ebroinus martyris almi Accelerare diem ; voluit differre coronam Partam , blasphemis Dominum quo carperet «cris,
925 Neu possit meritis sanctorum equalis haberi : Quam Dominus famulo devoto servat habendam , Impietas humana cupit subducere quantum Altis e sedibus fratres , pietas tamen illos Cum coelis sociat tantum divina per avum.
530 Ergo putat demens divinam flectere, more Humano, mentem : sed non Deus flectitur ulla Fraude, pia a servis qui numquam avertitur aure.
' Inde, ubi conspexit vatis precordia firma, Ingemuit, nigro stimulos sub pectore versans
950 Mens infecta malis ; ardens furor addidit iram. Tum mitem , humilem , patientem , corde venusto. Piscinam quamdam nudis incedere plantis.
Jussit (quæ vasta sub gurgite gestat acutos In morem, lapides, clavorum) figere gressus.
540 Quo jussus !, nudis pedibus calcaverat amnem,
Dum cruor horrendus scissa dc pelle cucurrit,
! Quo jussus , forsau jussu aut qui jussus?
Et roseis rivis bibulam perfudit arenam.
Jam fatigatus pedibus vel corpore fessus, Substitit , et trepidos crebris quatit ictibus artus. 545 Compulsus latis tandem prosternitur arvis, Dum labia abscidi ferro vel lingua jubentur : Ablatis oculis, lingua geminisque labellis , Gressibus ille fatigatis , seu corpore toto, Officiis solitis summum laudare Tonantem 550 Necquivit ; laudes Domino sed mente gerebat Supplex , atque pias Christi direxit ad aures. Sed , cum presidium humanum sibi crevit abesse, Auxilium Christi sibi constans optat adesse.
Tunc, pietate carens Ebroinus, corda veneno 559 Plena gerens, sensu vacuus , ferus, asper, amarus, Accersit quemdam citius ; cui denique dixit : « Cernebas quondam , tumida cape mente superbum , « Arctis hunc claustris vinclorum necte, Waninge. « Parcere nec cures ; veniet mea jussio , quz illum 960 « Pœnali meritis damnabit sorte suprema.
« Perge citus. » Pergit velox, qui jussa facessens , Usque monasterium cauie perducere certat , Olim Fiscamnum constat quod nomine dictum ; Virgineum examen mansit quo matre sub una, 965 Actibus illa piis pollens per tempora cuncta , Quo jugiter Domino modulatis vocibus hymnum Percrepuit ; degens ubi martir tempore quanto, Supplex alti thronum Dominum veneratur ‘ adorans. Parcens namque cibo, sumens vel pocula pauca, 570 Raro seu membris concessit stramina lassis , Sæpe etiam adclinis parieti membra reposuit : Intentus facie, manibus, vel corpore toto, Astrorum regem summo conamine poscens, Crimina quo laxet, veniam det, noxa remittat. 975 Impiger antistes hæc gessit nocte dieque. Ecce labiis subito abscisis, linguave tacenti, Munere divino verborum reddita vox est :
* Veneratur, lege venerabatur.
Orgàna continuo remcant, et guttura , fauces Instant officiis solitis , et reddere certant.
580 Nec mora, dulcifluo funduntur dogmata ab ore Virgineoque gregi panduntur famina sacra.
Virginibus sanctis pandebat dogmata quando, Cordibus illarum infundit ceu dulcia mella.
Floriferi ruris, primo sub tempore verni,
585 Germina procedunt, coelo dum spargitur imber, Aptis temporibus, lentus, gliscuntque fruteta ', Et plenis culmis gravide cumulantur aristæ.
Haud secus corda rigans antistes christicolarum , Doctrinam fundit puro de fonte fluentem.
590 Illum per multi spernebant * acta sinistra Ad melioris opem vitæ se reddere gaudent ; Gaudent perpetuum monitis sese evasisse periclum. Undique conveniunt avidi quæ verba salutis Percipiant populi, dulci quae sanctus ab ore
595 Depromsit, letus , cunctis alimenta ministrans.
XVII. Leodegarius, instigante Ebroino, a dignitate spoliatur et damnatur.
Tempore concilium statuit rex nam sub eodem.
Pontifices veniunt, veniunt simul undique plebes, Theodricus, clarus princeps, Ebroinus et idem ; Hac etiam venit properans expulsor uterque,
600 Wagemarus fallax , nec non et Diddo malignus, Wagemari socius, parilis quos culpa ligavit ; Conveniunt alii, velox quos ultio justa Haud impune tulit. Primus projectus ab illo Concilio , factusque reus, jam Diddo ruebat ,
605 Militibus * arisus, vatem qui sede rejecit
: Fruteta , mendose scriptum frutecta.
* Spernebant. — Absona vox , cui substituendum est ad sensum : patrantes, aut quid simile.
* Militibus, Notarius scripserat milibus, ut esset metro satisfactum ; quod ægre ferendum, etsi Pictoribus atque poetis Quidlibet audendi semper fuit æqua potestas,
E propria quondam, et damnatur perditor * amens. Inde etiam meritis depellitur exul ab auris Dulcibus, et mortis miserum sententia mulctat. Wagemar infelix, simili dejectus honore,
610 Tum sequitur socius sceleris, seu fautor iniquus Extitit in causa justi, qui denique fertur Verberibus tritus trucibus, quem factio cernit Turpiter affectum poenis , qui sumpsit honorem Immeritus. Nutu summi rectoris Olympi
615 Creditur effectum : nam post hec guttura nectit
Infelix laqueo, mortis properavit ad umbras , Tartareamque petit sedem, multatus amare.
Ilac mercede suos Ebroinus donat amicos, Qui vatem propria justum de sede tulere.
620 Nunc extrema manent justa certamina palmae Exsuperanda , quibus jam victor scandit olympum. Ducitur e claustris strictis, quibus ante manebat , Virgineas aures ubi sanctus dogmate sacrat.
Principis ad vultum, jussus, simul atque Ebroini
025 Pervenit. Statuunt extra quam parte sub una Concilium *, abstrusas res querunt atque futuras, Adtemptando pium; pandit quíbus ordine cuncta Illos quæ maneat sententia præscia rerum ,
Aut alios ; citius finis hæc cuncta probavit ,
630 Quem contra torvus verbis sic fatur iniquis :
« Quid toties verbis te jactas, improbe, vanis ? « Martyrii palmam speras te posse mereri ?
« Ut fueris dignus, sertam palmamque capescis. « Nulla corona datur vitæ pro talibus actis ,
635 « Nec dignor tali te munere claudere inetam.
« Claudis enim vitam properata morte, superbe. » Dixerat infelix Ebroinus, mente revolvens
' Perditor, lege proditor.
2 Concilium, Ad lucem qualemcumque his intricatis verbis afferendam, consulenda sunt quz eodem fere loco scripsit Ursinus : Tunc et ipsum ad eamdem synodum accersierunt, non tamen intra concilium confirmatur fuisse, sed seorsum rex et Hebroinus cum eodem conlationem fecisse dicitur, In qua eis multa predixisse futura et evenisse manifestum esse conficitur, No 19.
Illum quo dudum mundi destruxit honore,
Sic etiam celi penitus depellat ab oris, 640 Illum quo mercede pia depellere gestit ;
Longius æternis adeo sed sanctus adhæsit.
Inde virum quemdam crebrata voce ciebat :
« Accipe, vinclorum claustris, Rotberte, ligare
« Hunc studeas, inquit ; veniet jam tempus ut illum, 645 « Ut meruit, dignis penis sub tartara mittam. »
Concitus ille capit parenda jussa jubentis,
Adque domum propriam cautus perducere certat.
XVIII. Quomodo beatus vir, vel ante martyrium , celesti lumine donatur.
Passibus alternis certart dum carpere callem, Protinus hunc fessum pedibus membrisque solutum, 650 Cerneret in mediis subito subsistere campis. Cui miserans fert auxilium, seu pocula libat, Dum pincerna parat placidum libare liquorem.
Splendidus artus enim veniens cum lumine magno, E coelis radians flammis lux missa cucurrit, 659 Martyrisque caput supra blandita resedit ; Inlesos tetigit sancti , servatque capillos.
Hoc viso, timuere viri, vox faucibus hæsit , Erectæ steteruntque comæ, tremor occupat artus, Singultisque crebris flatus seu viscera pulsat. 660 At se reversi rumpunt has pectore voces : « Jam tandem, cultor Doinini, dic, optime, nobis ; « Ecce repente viam gradimur non passibus æquis, « Dum lux ecce volat labens a cardine coeli, « Nuncque tuum supra caput est fulgore corusco : 665 « Territat hæc cunctos, pedibus titubamus et omnes, « Nec simile e coelo signum conspeximus unquam, « In modum circli flagrans tua tempora cingit. » Audiit hoc martyr, pronus prosternitur arvis , Has Domino voces supplex, gratesque rependit : 670 « Arcibus æthereis resides qui regna tuendo, « Qui coeli fabricator ades, qui conditor orbis,
€ Orbem qui quadrum summa ditione gubernas ; « Te veneror, tibi vota libens gratesque rependo, « Cujus hzc jussu ccelo lux missa cucurrit ,
675 « Tantum quod signum dignaris ferre super me. » His animata piis plebes precordia mollit Vocibus; ad Dominum toto cum corde reversi Tribula spernentes, penitus meliora secuti , Mortis iter vitant, celestia regna requirunt.
680 Hos Domini famulus docuit quæ sint pia jussa : « Cernitis, o nati, instabilis quo machina rerum « Versatur, volitans liquidas ceu fuinus in auras; « Sic pomposa ruit florentibus gloria mundi.
« Nos vocat aula Dei cunctos , sedesque beata;
685 « Angelici cupiunt sinibus gremiisque fovere « Nos propriis cives, ni mens nunc tarda tepescat. « Tempnentes Dominum miseri sub tartara tendunt. » Tunc famuli famulæque simul, Rotpertus et uxor, Tota domus, vatem casto venerantur amore ;
690 Errorem cuncti penitus sprevere priorem.
Actibus insistunt sanctis, Christumque frequentant.