MISSA
In vigilia sancti Leodegarii martyris.
CoLLECTA. Deus, qui beatum Leodegarium martyrem tuum atque pontificem sanctorum tuorum meritis coæquasti, concede propitius, ut, qui commemorationis ejus festa percolimus, vitæ quoque imitemur exempla. Per Dominum.
SECRETA. Munera, Domine, oblata sanctifica, et, intercedente beato Leodegario martyre tuo, per hec nos a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per.
PosrcouwuNio. Deus, qui animæ famuli tui Leodegarii æternæ peatitudinis praemia contulisti, concede propitius, ut, qui peccatorum nostrorum pondere premimur, ejus apud te precibus sublevemur. Per.