ITEM ALIA
Adest namque
Dies sacratissima
Perlucida atque formosissima Ornata Leudgarii nece sancti.
ANALECTA MURBACENSIA,
Qui plurima commiserat , In hac vita sæculi, Miracula , indictas
Semper effundendo preces.
Cui Christus graciam
Contulerat non modicam ,
Ut vincendo vinceret Malignas
Astuti fraudes colubri.
Qui post multum
Provectum ', populis Proclamantibus ,
Atque contestantibus ,
Ad sedem provehitur pastoralem.
Hic in Edua rexerat
Pastor ovile suum, Ministrans
Sedula documentorum Pabula.
Post hinc sponte comprehenditur Sevis ab inimicis
Et vinctus , privatur Oculis sancti capitis.
Deinde labiis
Oris abscissis , Lingua , deprædato Jam palato,
Canit Christo gracias.
Capitis quoque Libenter souffert Sevam sententiam , Recto stante
Una hora corpore.
! Lege profectum, °
510 ANALECTA MURBACENSIA.
Qui capitis vulnera . Per sacra, est poli Culmina adeptus.
In quo miles candidus Cum choris martyrum Domino est sociatus.
Apud quem nostra Mundes crimina Atque cuncta Tergas immunda Vitæ nostrze delicta.
Ac supplices prote- -gens famulos , Tibi toto corde Subjectos , Alque mente Devotos, signifer invicte , Nos, Leudgari , tuere.