FES
XXVII. Qualiter consolatur se, post amissionem oculorum in monasterio sanctimonialium.
Comprehcndentes igitur impudentissimi !* hostium sanctum Domini quia nondum jussi fuerant illum interficere, corporeis oculis * interim privaverunt , et sic in quodam fidelium monasterio usque ad jussum supiadicti apostate sub custodia incluserunt *; ubi manens per biennium, magnum patientiæ et humilitatis ostendit documentum. Dirigens namque oculum ‘ cordis ad Deum, sic aiebat. « Gratias tibi ago, Domine Jesu benignissime , qui me famulum tuum tali modo dignatus es visitare. llli etenim oculi, quibus nunc careo, corporei tantum sunt et cum hominibus ac brutis animalibus communes. Quos quidem spatium offendit, materia impedit, nox cecat, nimia lux reverberat. Et cuin nihil juvent animam, sæpius quoque a recta visione divertunt illam. Nisi enim sciret propheta illos esse læsores anima nequaquan precaretur dicens : avertere oculos meos, ne videant vanitatem *. Habeo enim interioris hominis oculos , quos ad te levo, quibus te video, quibus te cerno, quibus contemplor ”, agnosco, quos non lapis , non lignum, non obscuritas , non longinquum spatium, non omnino ulla materia a tua visione impedire valet. De quibus, benigne Domire, precor te cum psalmista, revela oculos meos, et considerabo mirubilia de lege tua. »Sic itaque vir beatus, et divinitatis lampade conspicuus? , et scripturarum antidoto doloris sui vulnus relovens, auditores suos invitabat ad injuriarum tolerantiam. Post biennium autem jussit prædictus rex Theodericus , et pravitatis amator ejus consiliarius Hebroinus , eumdem virum Dei cum Garino fratre suo, quem idem apostata in principio suæ tyrannidis multis cum nobilibus suis finibus expulerat, in palatium adduci ante suam praesentiam. Quibus coram adductis inhumanus apostata hoc modo cepit insultare :
LECTIONES VARIANTES
! Imprudentissimi hostium A, B. 5 Adversa visione D. ? Oculis tantum interim C. 6 Et in misericordia tua vivifica me D. 3 Incluserant D, ? Te cerno , contemplor,
* Erigens namque oculos C. 5 Lampade prospicuus C, D.
ANALECTA MURBACENSIA. 545
XXVIII. Insultatio Hebroini contra sanctum Leodegarium et Garinum fratrem suum, quos in palatium rex et ipse adduci preceperat.
«Nunc, inquit ', Præsul, et tu, Garine, pro judicio regiæ electionis vestris meritis digna remuneratione afficiemini. Tu, Præsul, pro impetrata vita quia tunc non potuit, nunc te Hebroinus sic debita vice remunerat. Habes enim præmium et judicium illius familiaritatis , quam tuo concenobitario dudum sub abbate mihi exhibuisti. Hzc enim sunt dignitatis munera, qux mihi in reversione nostra Augustoduno præparabas. Sed quia tunc in digressione nostra non fuit otium te salutandi, nunc valeas, et nostra de parte, ne ingratus videar, hoc salutis donum et debitae gratificationis habeas. » Cui sic ironica indignatione insultanti, beatus antistes cum Garino fratre &uo hujuscemodi * verba reddidit.
XXIX. Qualiter sanctus Leodegarius cum fratre suo illi responderit.
« Nostra, inquit, salus et remuneratio non in hoc mundo, sed in ceelorum reservatur nobis retributio. Ibi enim residet, cum suis * principibus *, pacis et justitiæ rex gloriosissimus " qui non caducæ et labentis hujus temporalitatis infortun'o plena munera, sed inæstimabilis beatitudinis, et perpetua felicitate onusta, diligentibus se dona praeparat. De quibus quoniam per suam benignitatem spem certam tenemus, te et tuæ garrulitatis nzenias securi despicimus, et quicquid nobis inferas, libentissime quidem et intrepide in spe illius gratie toleramus. Ipse namque, qui est via, veritas et vita, ut amatores suos ad hanc suppliciorum patientiam invitaret, non terrenum aliquid , non mortale, non caducum , sed ipsum regnum cælorum, non quidem promisit, sed ipsorum esse dixil : Beati, inquiens, qui persecutionem patiuntur propter justitiam , quoniam ipsorum est regnum colorum. Et quidem cum maledictiones hominum paterentur, tanc beatos esse dixit; tunc gaudere , tunc exultare illis praecepit , quoniam copiosa merces servabatur in coelestibus apotheeis. Cujus quidem mercedis, ut te participem faceres , saepius mo-
LECTIONES VARIANTES
! Eu, inquit C. 4 Cum suis principibus , princeps ? Pauca in hujuscemodi €, D, pacis D.
3 Tribunitia A, B. C, D. 5 Gloriosissimus qui D,
nui. Sed tu, miser, eleg'sti magis infernales tenebras et infernorum ignea cruciamenta cum Juliano apostata incolere, quam ccelestis beatitudinis incomparabilem felicitatem cum sanctis et fidelibus Christi percipere. Unde quidem vehementius admiramur tuam stultidam, qui, cum prius sub religionis habitu Christo famulari decreveras, nunc principis infernorum satelles effectus, ab illo recepturus laboris praemia, inconsultissime militare studeas. An ignoras, miser, hæc przemia ! ? Certe, si ignoras, insipientissime agis $, certis praponens incerta. Si nota sunt tibi ?, cur eorum obsecutionem, miser incautissime, non tremiscis. An demens, et minoris es capitis, spontaneus currens ad tormentum ignis? »