I. Prologus
Audistis , patres , et venerandi domini, qua constantia benignitas Salvatoris martyrem suum roboraverit *. Dehinc cognoscatis miraculorum suavitatem , quibus nobis ostenditur quod vere sit plàntatus in domo Domini , et floreat in illius atriis. Floret laboris sibi præmia * percipiens ; fructificat nobis virtutum munera impertiens. De quibus, cum plurimz sint, quasdam tantum ad audientium ædificationem dicere institui : nam omnes comprehendere nec ego * possem , nec volo vobis promittere. Omissa igitur fastidifera multiplicitate, dicemus pauca de illis miraculis quæ legimus esse facta in partibus Aquitaniæ , ubi corpus saneti martyris colitur summa veneratione. Dicemus et de illis pauca, quz vidimus dum maneremus in Gallia. Lætare itaque, Gallia, venerandis oculis saneti martyris inluminata. Post habemus illa narrare , quæ videndo didicimus in finibus Alamanniz, ubi gloriosum caput inclyti militis dignis laudibus , sancti Patres, veneramini. Sed hæc, ut proposuimus, hinc narrare incipiamus.
Il. Demonstratio sancti corporis per lampadem ante tumulum ejus divinitus pra paratam.
Post transactum biennium a passionis tempore , voluit misericors et miserator Dominus memoriam mirabilium suorum circa militem
LECTIONES VARIANTES
| Figimus A. B. i Eso «best A. B.
2 Corrobavit B et A. 5 Lætatur namquc A, B.
3 Laboris præmia B, .
554 ANALECTA MURBACENSIA.
suum ostendere , et qua apud se fulgeret claritate dignatus est demonstrare. [n eo namque oratorio , in quo viri sancti corpus humatum fuerat , consuevit nocturnis temporibus apparere quædam splendidissima lampas, angelicis amminiculationibus ante sacrum tumulum præparata. Quod sacerdos, illius oratorii reverentiæ causa, multo tempore clam habuit. Sed , quia lumen erat divinitatis , diutius latere non potuit. Postquam namque hoc memorabile signum compertum est in publico, coepit fieri ad eumdem locum multe frequentationis concursio ; nec aliquis salutem petebat fideliter , quam merito sancti sibi non impetraret.
Ill. Furtum revelatum per caligulam sancti Leodegarii.
Aderat predicto sacerdoti quidam clericus, in obsequio saneti martyris assiduus. Custos namque erat illius ecclesiæ, quem edituum consuevimus nominare. Hujus domus spoliata est nocte quadam a latronibus , et inter res cæteras quas latrones asportaverant recondita fuerat sancti martyris caligula ; quod tamen illis tunc ignotum fuit. Postea vero et furtum eorum per illam fuit proditum ; et ipsi quidem, pro sacratæ rei temeratione, dignas poenas sustinuere : clericus namque ille, ut comperit supellectili damnum illatum fuisse , statim flevit, beati martyris tumulum adiit , postulans restitutionem amissæ facultatis, dicens hoc dignum esse, et ad virtutes sancti viri pertinere, ut qui aliis hominibus et adversis partibus venientibus rogata concederet , conservitori suo perditam Saltem possessionem restitueret. Sed nec sibi postulata defuerunt. Unus namque latronum ad eamdem domum suam sponte reportavit quidquid inde fuerat sublatum ; in ultionem * tamen sui sceleris gravem et diuturnum languorem sustinuit. Cujus dominus, cum criminaretur eodem furto, voluit se purgare jurejurando ; sed quod conscius fuerat facinoris , ostendit manifesta ultio perjurii :
facto namque sacramento, cum reverteretur ad ædes proprias, interemptus est morte subitanea.
LECTIONES VARIANTEFS,
! 2 Ultione A. B,
ANALECTA MURBACENSIA. 555
IV. Qua pana cruciatus fuit qui tumulum martyris feriens pede dehonestavit.
Hanc miraculorum illustrationem audiens profanatus * apostata, torquebatur cruciabili invidia : misit itaque illuc speculatorem qui harum rerum inquisitam sibi referret certitudinem. Veniens igitur miserabilis inquisitor ad locum sepulchri, honorem dare Domino noluit, nec reverentiam sancto martyri, sed veherandum locum pede feriens : « Mortuus, inquit, fiat, qui credit mortuum posse facere miracula. » Cujus temeritatis verba mox digna et aperta valde consecuta fuit vindicta. Nam, dum insultando vellet redire , præoccupatus a dæmone , didicit morte propria, quod morientes pro se miserabilis Dominus clarificare non desinat. -
V. Quod Hebroinus juxta vocem sancti mortuus sit cum ejus famam mortificare voluit.
Comperiens igitur damnandus apostata per mortem clientis veram et laudabilem famam esse beati martyris, ccepit vehementius erubescere ; et reputabat secum, si illam aliquo modo valeret extinguere. Sed valde * et multum insipiens est cogitatio quz illud nititur, ne circa suos fideles appareat Domini miseratio. Eisdem namque d:cbus, et ipse miser, gladio interemptus , cognovit esse vera qua sanctus antistes de eo in concilio praedixerat. Facta sunt quidem plurima miracula circa sancti martyris sepulturam antequam venerabile corpus illius ad illustrandas alias partes transferretur.
Vl. Deliberatio principum de corpore martyris Domini glorificantium.
Defuncto itaque * persecutore, ccepit laus et veneratio sancti martyris magis ac magis splendescere. Principis namque palatii , qui persecutoris metu primitus silucrant, tunc apertis vocibus Christum * Dominum in martyre suo glorificabant. Sed et de sancti corporis translatione deliberationem habuere. Oportet cnim, di-
LECTIONES VARIANTES
i Profauus A. D. * Impio persccutorc C.
2 Sed vana C. 4 Christum A. B,
556 ANALECTA MURPBACENSIA.
cebant, esse dignum ! illum decentiori loco venerari in terris , cui "rex gloriz præparaverat sedem in coelestibus ? tricliniis. In qua deliberatione aderant tres episcopi qui contendebant de corpore sancti martyris; quorum unusquisque , resistentibus ? aliis , volebat illud sibi vindicare *.