AD MATUTINUM
Invitât. Adoretur rex gloriae sponsus matris ecclesiaa, qui Elyzabeth dat gaudia hodie cœlestia. Venite exultémus , etc.
Hymnus.
O Deus aime nostris ave votis , Festae dilectae celebramus tuae , Supplices a te veniam precamur
Solve reatus.
Regia proies mater ha3c beata Sese sic rexit fragilem domando , Corporis sexum quod hostem devicit ,
Caste vivendo.
Castitate florens adhuc puerili Sitiens Christum ore juvenili , Osculabatur parietes templi ,
Januis clausis.
Dehinc adulta copulata viro Cum eo vivens modo valde miro Jura conservans spiritus in carne
More devoto. Post viri mortem castitatis votum Servans illesum christumque secuta , Quaeque possedit pauperibus dédit
Mente devota.
Hœc pia mater cordis in secreto Christum oravit corde tam devoto Quod Jesum dulcis meruit effari
Ore beato.
Qui sanctam suam pie consolando Visitavit ei taliter loquendo :
Si tu vis mecum esse volo tecum
Jugiter ego.
Haec pia prece pro quibus oravit Spiritus nece statim liberavit :
Oret pro nobis illi supplicamus
Omne per œvum.
Praesta hoc nobis deitas beata Êatris ac nati , pariterque sancti Spiritus cujus reboat in omni
Gloria mundo. Amen.
IN PRIMO NOCTURNO.
Ant. Ex regali stirpe nata, mulier haec tam beata relut sol inter nebulas sic fulsit inter alias.
Ps, Domine Dominus noster.
Ant. Mundo namque senescente et ad finem jam tendente, tanquam Stella clarissima hora lucet matutina.
Ps. Cœli enarrant.
Ant. Haec sancta ab infantia manus misit ad fortia.... mundi divitias contemnens ac delicias.
Ps. Domini est terra.
Ant. Christum valde sitiebat intra portas infantia? dum basia porrigebat iiminibus ecclesiae.
Ps. Eructavit cor meum.
Ant. Sicut apis mellificans ex floribus mel colligens congregabat quotidie cœlestis fructum patriae.
Ps. Dominus noster.
Ant. Caritate vulnerata, malis virtutum stipata , mactabat carnem propriam Christo placentem hostiam.
Ps. Magnus Dominus.
t. Diffusa est.
Lectio j.
Fuit in Alemanniae partibus Turingiae quaedam nobilissimae régis Ungariae filia , nomine Elyzabeth j quae ab annis puerilibus religiosam duxit vitam, nulli unquam animum dédit voluptati.
#. Elysabeth quoddicitur Dei sui satietas nomen opère complebat, dum pauperes satiabat. i. Christum enim tantopere satiabat in paupere. Dum.
Lectio ij.
Cum enim esset quinquennis litteras adhuc ignoraret , jamjam ex bonae indolis praesagio fréquenter intrans ecclesias et coram altaribus se provolvens, psalterium coram se aperiebat', et tanquam orans junctis manibus legendi desiderium praetendebat.
i^?. Elyzabeth jejuniis se mactans ac vigiliis offerebat quotidie hosliam régi gloriae. ï. Non ex pectore alieno sed ex corpore proprio. Offerebat.
Lectio iij.
Yisa est etiam muitoties ab ancillis secum pergentibus quod cum
ecclesiam intrandi opportunitatem habere non poterat , ecclesia? saltem parietibus devota basia porrigebat.
#. Ornatam monilifiliam Jérusalem Dominus concupivit et videntes eam filiae Syon beatissimam praedicaverunt dicentes : unguentum effusum nomen tuum. ■&. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Unguentum.
Lectio iiij.
Sic in aetate tenerrima nobilis puellula jam spiritus sancti gratia illustrata, demonstrabat quod postmodum devota consummavit.
#. Haec matrona nobilis, post decessum conjugis sui , totum quicquid habuit egenis distribuit. f. Nam de dote propria dispersit pauperibus marcarum duo mil lia diversis temporibus. Totum.
IN SECUNDO NOCTURNO.
Ant. Haec mariti post obitum, castitatis tenens votura, viri superavit consortia et magnatum connubia.
Ps. Benedixisti.
Ant. Haec est Lya plena proie quae jam sine carnis mole suo Jacob conjungitur et ab eo diligitur.
Ps. Fundamenta.
Ant. Haec ad modum jam llachelis Deum videt nunc in cœlis qui ejus est solatium sempiternumque gaudium.
Ps. Cantate.... cantate.
Ant, Ibi Martha non quaeritur ubi Maria fruitur dulci sese colloquio in sanctorum consortio.
Ps. Dominus régit.
Ant. Elyzabeth sponsa Christi quae per Deum meruisti in cœlesti claritate ejus frui bonitate.
Ps. Cantate... laus ejus.
Ant. Ora cum sanctis omnibus ut nos a pravis actibus emundet Deus gratia quae tibi dédit gaudia.
Ps. Dominus regnavit , exultet.
y. Specie tua.
Lectio v.
Haec cum ad nubiles pervenisset annos, tradiderunt eam parentes ejus cuidam illustrissimo viroduciTuringiae, nomine Ludovico. iy. Postremo régis filia assumpta vili tunica caris abjcctis vestibus
servit pauper pauperibus. v . Sequi Christum sic voluit Ghristo namque sic placuit. Caris.
Lectio vj.
Qui licet circa secularia et temporalia sui necessitate principatus intenderet necessario , Dei taraen timorem habens pro oculis cordis in secreto , ad omnia sane quae ad Dei spectabant honorem religiosae sponsae suae beata3 Elyzabeth liberam concessit facultatem.
y. Erat matrona nobilis , totus ignescit juvenis ; pro quo rogat incenditur, ac repente convertitur. *. Pro quo fundit preces pias delet ei lascivias. Pro.
Lectio vij.
Cum quo siquidem laudabilitervixit inmatrimonio, miro se affectu diligentes, ac dulciter se invicem ad divinum servitium invitantes.
#. Elyzabeth dum oraret et oculis fixis staret : in altaris sacra mensa resplenduit lux immensa. f. Ibi ostensa sunt ei mira sécréta Dei. In.
Lectio viij.
Nam cum beata Elyzabeth saepius média nocte de lecto ad orationem surgeret, maritus ejus de illius labore sollicitus manu sua manum beatae Elyzabeth conjugis suae aliquando sustinebat, rogans eam ne se nimis affligeret.
iV. Vere matronam felicem, vere Dei dilectricem; quae meruit prece pia dulci Jesu praesentia in hac vita visitari ac fréquenter consolari. f. O quanta Dei gratia refulget haec mater pia. Quae.
Ad ce. œ. Salve rosa pietatis , salve flos Ungariae ; salve fulgens margarita in cœlesti sede sita : roga regem majestatis ut nos salvet hodie lumen mittens caritatis ac cœlestis gratiae. ce. Audite mei. Adjuvabit eam.
Lectio ix.
In illo tempore: dixit Jésus discipulis suis parabolam hanc : simile est regnum cœlorum thesauro abscondito. Et reliqua.
Omilia lectionis ejusdem.
Thésaurus iste in quo sunt omnes thesauri sapientiàe et scientiae absconditi , aut Deus verbum est quod in carne Christi videtur abs*
conditum , aut sancta est scriptura in quibus reposita est notitia salvatoris.
#. Benedictus sit Dominus Deus omnis gratiae qui coronavit ad portam Paradysi hodie : pauperculam suam exortam regum ex progenie. f . Mulieres opulentas audite et facile secundum hanc ex divite fractam voluntarie. Pauperculam.
Lectio x.
Verum in omnibus processionibus non tanquam ducissa seu no~ bilis matrona beata Elyzabeth , imo tanquam pauper muliercula in laneis nudis procedens pedibus, in remotis sese locis inter pauperes mulieres abscondebat.
H. O mirandam mulieris hujus fortitudinem quae in se vitae ventis sic ostendit hominem et potestatem aeris vertit in formidinem. ir. Haec pugnatura stadio mente virum induit, fémur cingensgladio. Yertit.
Lectio xj.
Et cum absque manuum suarum labore satis haberet quod pauperibus erogaret ; ipsa tamen cum ancillis suis propriis manibus nendo lanam laborabat ac minorum fratrum vestes faciebat et consuebat.
tf. Egens egenis largiens nil sibi retinuit, cœleste regnum ambiens hoc prœsens omne respuit. t. Fide grandi spe secura manum mittit ad futura. Cœleste.
Lectio xij.
Erga pauperes et infirmos tam benigna et tantum benevolam se exhibebat , quod eam omnes matrem appellarent , et cum ea tanquam cum paupere muliere confidenter jbcarent.
#. Caeco nato cujus nec sedes erant oculorum instrumenta suos dédit et naturae donum reddit. Per momenta temporum. $. Notum hoc spectaculum idem est, verum Christi rénovât miraculum. Per momenta.