ÉPÎTRE DE LANCELOT VALOIS A GUI DE FONTENAY
(En tête des Magna Synonyma.) avril <5I7.
Lancelotus Valesius, Parrhisiensis, legum licentiatus, Guidoni de Fontenayo, Biturico, perennem amicitiam.
Cum apud me, feriatus, diversorum scribentium chartaceam suppellectilem diligentius evolverem, mi Guido, inter caetera praesertim haec libraria monuinenta mihi placuit. admodum tuus iste libellus haud exsuccus, sed laulitiis bonarum litterarum majorera in modum opiparus, qui prius chalcographorum festinatione cicatricosus, modo vero mendis et informibus notulis exutus, pristinum sibi decorem resumpsit. Neque tibi pulvillos (quod dicitur) ex ea re confarcio, valde dissimilis bis qui laudando, période atque vulpeculae, per omnia laudum effrena dicteria sese précipitant. Ea ipsa certe veritas satis indicat quantum haec esculenta scitamentaque faciant ad juvenum stomachum, quorum utilitati voluisti semper considère, non eos secutus quinihil habenthominis piaeter membra, quique potius inertes, et veluti Ianguida qua?dam pecus, vitam degunt ignavam et ab omni litteratorura bominum edilione commercioque sequeàtratam. Eia, âge: fac semper, qnaeso, quod tui docilitas ingenii tibi saepicule persuadet, nec te seducat (quod spero) temporaria quaevis alia negotiatio. Tant u m agis vicesimum et septimum annum, esque tuorum omnium fra— truin natu minimus, quorum numerus multis fuit admiralioni non mediocri. Vixistis quandoque decem et septem ex utroque nobilî parente procreati ;tredecim virilis, quatuor autem muliebris sexus. Tredecim modo tantum superestis, très sciliect muliebris sexus,
APPENDICE
ex quibus cluse niatrimonio copulata* ; tertia vero religioni consecrata vitam agit, quantum potest, emaculatam. Decem alii sunt virilis sexus, quorum apud Parrhisios duo theologiaî doctores et duo juris pontifiai bacchalarii ; très aiiunde Caesarei juris licentiati ; très demum reliqui bcllicos conflictus diaetim experiuntur : inter quos junior natu, novissime depugnans in Merignensi conflictu, captus est a Suevis, apud quos per bimestre carceri mancipatus, lethalibus his plagis, quas praeliando receperat, ferme contabuit ; verum regia liberalitate postmodum redemptus, vivit adhuc vobiscum, non multis incognitus. Tu vero, mi Guido, litteris semper addictus, apud Parrhisios studens adolevisti, ubi factus artium magister, decimum et octavum nondum attingens annum , trien- » nio rexisli. Quo tcmpore, quantum litterariae merces accreverint, satis editiones tua? multifaria? mihi comprobant, imprimis haec tua succulenta Synonyma, quae nondum vicenarius edidisti ; demum cpigrammata multifaria; postremo Collectorium tuum historicum, proxima fœtura nobis emissum. Quod , cum Aureliae legibus insiste res, illic tandem licentiatus effectus, id nobis, ut multorum pervigilio parceres, aggregasti. Débet profecto satis ex his sibi congaudere studiosissima pubes, cui Parnassi diutius ostia pessulata strictaque ferreis obicibus, reperta clave, diffusius non impiger reserasti ; reserassesque citius, ni lamentis confossus, alio sese luus divertisset animus. Aviam namque maternam exoculata tibi fortuna peremerat a quadriennio, qua? nondum contenta, patrem tuum octogenarium , matrem \ero septuagenariam hoc anno suppressit ; quibus deso)atus, pacne defecisses a studio, ni per me tantisper revocatus, animuin tandem resumpsisses.
Vale, mi Guido, resumptaque tua studia, ut assolebas, prosequere, et me in tuorum sein per amicorum rationarium conscribe.
Parrbisiis, ad calendas apriles, anno post natum Sal valorem supra sesquimillesimum decimo sexto.
Ejusdem studioslssimœ juventuti.
Àccipe multijugos Nayo de fonte liquores,
Quos tibi diversa Guido tninistrat ope.
Neroo caballinis figat eua post i bus arma,
Sat velut Aonias sumpserit ilie dapes.
Ei ce tibi pleno sparguntur fercula cornu,
Fercula Palladiis undiquc scpta rosis.
334 APPENDICE