ÉLOGE DE MARTIN LEMAISTRE PAR DAVID CRANSTON
(Introduit comme supplément au catalogue de Trithéme, en téte du livre intitulé : Qtuestiones additte in librumde Fortitudine magistri Martini de Ma gis tris.)
Vers* 610.
Si viros nostra? tempestatis illustres, qui in sacris aut scripserunt aut aliquid ediderunt litteris, liber ille de scriptoribus ecclesiasticis insignis commémorât, qua incuria aut potius injuria posteritati nomen tuum commendare pepercerit non satis demiror, moralissime Martine, pariter et doctissime. Dignus enim es cujus memoria «ternitate donelur, qui non modicislucubrationibus, sed maximis vigiliispraecipuas tnoralis pbilosopbiae partes (quae de cardinalibus virtutibus tractant) tuis libris argutissime inseruisti. Quarum primam partem (qua? de fortitudine agit) cum fortissimis hostibus inanus conserendo, eosdemque modo lanceis, mine ensibus nec non pugionibus argumentosis vincendo, fortissime es aggressus, et illos, cum propriis armis diffideres, suis telis subjugare conabaris, adeoque vicisti ut de charissimis non sit, qui vellet eis adesse auxilio ; quibus tandem semivivis relictis, «victoriara adeptus diceris et assecutus. Non minus passiones, temperantiani nitentes opprimere, subjecisti, conculcasti, materiamque illam tum fructuosam tum statui ecclesiasticali accommodatissimam, cum eisdem viris certamen continuans, non minus clare quam subtiliter terminasti, et non modicum utilitatis ferventibus studiosorum in theologia animis judicaris (nec immerito) attulisse. Hanc ob rem te scriptorum ecclesiasticorum numéro censeo adscribenduin ; denique tuam moralem ac praclaram vitam cum opusculis editis,
APPENDICE. 323
proot a tide dignis accepero, stylo ferme eodem utens, quo et ille ecclesiasticorura descriptor usus est, paucis plurima complectens, recensebo.
Martinus, natione Gallus, Turonensis, divae Barbara? gymnasii primarius ejusdemque ampliator magnifiais, in utraque philosophianon mediocriter doctus, sacrarum litterarum Parrhisiensis eruditissimus professor, subtilis ingenio, sermone scholasticus, aliorumque impugnator acerrimus, praeclara scripsit volumina, e quibus subjecta feruntur : De fortitudi/ic,\ihrum unum \Dctcmperantia, libram unum ; De consequentiis , librumu um ; De prxtlicabilibuSy librum unum.
A lia insuper nonnul la edidit : De justitia(ut fertur) librum unum ; super Fundamenta montium lectiones perutiles ; sed haec ad nostram notitiam non pervenerunt.
Claruit tempore christianissimi régis Gallorum Ludovici undecimi, cujus et confessor fuit ; sub quo et diem clausit extremum. Postremo Cleriaci, ad divae Virginis aedem in pace sepultus est, eo in loco quo et Ludovicus ipse quiescit, ut, qui vivus regio laleri adhaerebat, mortuus sejungeretur minime.
APPENDICE
certificat d'études d'un bàrbiste du temps d' antoine pelin.
(Imprimé dans Dubonlay, Historia Universltatis Paris. , t. VI, p. 935.)
Ego Farcaeus de Cambray, theologorum Parisiensium miniinus, certifico dudum me rexisse unum cursum artium integrum in collegio divae Barbare Parisius; in quo quidem cursu artium Petrus Mansart y diocesis Noviomensis, tune scholaris, studuit sub me omnes libros , secundum consuetudinem universitatis Parisiensis requisitos ad gradum licentiarum arlium. Quem quidem gratin ni licentiarum artium sub me adeptus est anno Domini MDXIU, ante Pascha. Et quia colendissîmus magister noster Pelin, tonc prima ri us dicti collegii divae Barbarae, dudum defunctus est, certifico eumdem Petrum Mansart fuisse verum artium scholasticum, non discliolum nec vagabundum, sed moram trahentem in dicto collegio per Ires annos cum dimidip aut.eo circiter, durante scilicet prœdicto cursu meo artium. Teste signomeo manuali huic cedulae apposito, anm»
Pour les années 4 544-4 514.
?il DXXXV, die vero marlis xxx
APPENDICE
INSTRUCTION EN SEPT POINTS POUR L'ÉTABLISSEMENT d'uN COLLÈGE DANS LE GENRE DE SAINTE -BARBE.
(A la suite du Compendium de Robert Goulet.) Avant 4 54 8.
Heptadogma seu septem pro erigendo gymnasio documenta ad generosos prudentesr/ue dominos et cives eximios, litteratorum .ami* cissimos, super universitate nova vel veteri restauranda subitaria responsio.
Quisquis academite surgentia stamina quserit Atque ibi discipulos seniper babere bonos,
Contenta hoc gracili primordia codice voWat Dogmata per cunctos usque tenenda die* :
Gymuasium subito melius florere videbit,
Crescet et in magnum tempus in omne decus.
Pbolocus. — Satisfaciendo aliqualiter justissimae petitioni vestrae (viri percelebres), cum justa postulantibus pro facuttate denegandum sit nihil, quonam pacto rite posset célèbre collegium erigi ac (ut aiunt) etevari in aliqua universitate nova vel vetéri et antiqua (uti vestra est), suppositis et discipulis ferme destituta, ni morosus forsan aut labores refugere pro amicis et utilitate communi videar, cum scriptum relinquatur nos non solum nobis natos, sed patriae et amicis, qnae sententia trita vulgarique Miner va, a per ire studebo, me omnium melius rectiusque judicantium opinioni ac sententia? saniori submittendo ; idqtte septem dumtaxatcapitellis, in honorem praecipuorum septem dolorum Christi, prosequar, ut a Christo nostrum sumatur quantulumcumque exordium. Vix enim
326 APPENDICE
malo peraguntur exitu , quae bono sunt inchoata principio (ut est argumentum I. q. I. c. princîpatus, et c. sequenti ibidem), cum Paulus probavent, quod, ubi Christus non est, fundamentum nulliusboni operisest super edificium.
Capitdlum I. De eligendo loco. — Imprimis consideretur ac imitétur vivendi docendique modus qui observatur apud famigerata et bona ac ferme omnia Parisiensis academia?, aliarum matris, collegia, veluti Navarre, Montis-Acuti, Burgundia?, Sancti-Michaelis, Sanctae-Barbarae, Bonorum-puerorum, et omnium aliorum in quibus lilterarium floret exercitium. Et pro ampliori démonstration, advertat quisquis hoc taie et tantum opus complere desiderat, quod eligatur bonus et salutifer situs in loco eminenti vel sa Item propitio, satis semotus ab urbanis domibus. Commodius etenim in secessu, quiete, residentia, placabilitate animi, magnus concrescit doctrinae acquirenda? thésaurus. Subinde opus est bonura et amplum, non vetustum, sed stabile ac spatiosum, habere domicilium, undequaque mûris satis altis circumdatum, in quo sint XX aut XXX caméra: suis cum bibliothecis saltem, pro regentibus et provectioribus discipulis, cum curia ampla et in aprico sita,duabus aulis, una majore; altéra vel una bene lata sit; unum sacellum in honore Passionis dominicae et Virginis deiparae dicatum alicujusvc patroni aut patronae, in quo debitum fiât quotidieet impendatur Deo servitium. Et sit coquina, dispensa et lignariutn cum cavea. Non multum refert si nullus fuerit hortus, nisi forte angustus, pro aliquali primariiet regentium solamine. Sint ad minus duodecim classes seu parvae scholae, vel secundum loci et auditorum exigentiam. Et omnia uni porta? et janitori respondeant.
Capituldm II. De ciigendo primario et regcntibus, biblia legenda ce âliis. — Erigendus est vir cxperientissimus pro principali seu primario, moribus et aetate gravis, doctus ferme in omni scibili, praesertim bonus grammalicus, mediocris o rat or et logicus, si non datur ultra ; expcrtus in condendis carminibus, vel qui artem calleat et magnificet; ignorantia namque condendorum carminum in accentu et orthographia nec non in pronuntiatione ac ecclesiis innumeros parit et semper peperit errores. Non est tamen, secundum Hieronymi sententiam, multum temporis in his conterendum, ut latissime ostenditur XXXVII distinct., c. nonne, et multis
APPENDICE
aliis canonibus. Timeat Deum primarius et timere doceat, cum ab illo orane bonuin descendat, et initium sapientiœ sittimor Domini ; multusque sermo semper de moribus ad juvenes habeatur. Puer enimcum senescit, vix a via recedil adolescent ia\ Is habeat e publico (more Italorum) pingue satis stipendium. Koverca saepe studiosorum est paupertas et disciplina? relaxandae. Eligat primarius bonos régentes et devotos, non loquaces aut vagabundos, sed graves et qui oderint avaritiam, ac suorum discipulorum amantes commodum et gloriam : idque ne juvenes in malum proni, eos deserendo, aliose conférant. Sit bonus et fidelisdispcnsator, qui portiones débitas salubres et non putridas emat, vinumque bonum moderate diluât, ac reddat unicuique quod tenetur. Sacellanum habeat primarius bon» vitae, non prsecipitem, bene pronuntiantem, nisi ipse velit in propria (si sacerdos fuerit) deservire. Confiteri curet suos juvenes in sacello saltem sexties quotannis : in principio quadragesimœ, in festo paschae, penthecostes, assumptionis virginis Maria?, omnium Sanctorum et nativitatis Domini. Haec praedicta ideo dixerim, quoniam quidem, velint, nolint, taies sunt discipuli quales fuere magistri, etsaepe détériores.
Capitulum III. De modo Parisiens! s univcrsitatfs observando, cl victitando cum omni honestamento. — Parisiensis universitatis modum unilonnem teneat primarius, quem aliquando bonum œconoinum et mediocriter doctum preponendum laudamus litterato non ' a?que in temporalibus administrandis prudenti. Visitet sœpe discipulorum, etiam regentium caméras et classes, ut videat si munda? sint, puerique proticiant, ac saepe saepius ex improviso. Campanam habeat in loco altiori, qua quotidie pulsetur hora quarta mane per evigilatorem seu janitorem. Si fuerint artium lectiones, horaquinta incipiantur. Hora vero sex,la pra?cise dicatur sacriûcium licet (quod non improbo) in optimis quibusdam collegiis hora sexta pro grammatistis parva lectio fiât, ut aptius congregentur in sacello et hora septima praecise celebretur. Missa, ut loquuntur, audita, delur portionistis jentaculum semipanis vel parvuli (ut fit) integri. Subinde octavam circiter horam,post pulsum intrent scholas régentes, peruiansuri usque ad decimam ; in quadragesima vero hora nona ad undecimam usque : distinguenda namque sunt tempora, ut concordet Scriptura, II., q. I., c. si pcccavcrit. Quœstiones liant per horam, et nt conveniunt omnes ad prandium facto pulsu, itaad
3*8 APPENDICE
divina audienda Um primarius quamque régentes ciim discipulis congregentur. Legatur inter prandendum et cœnandum semper de biblia aut legendis Sanctorum usque ad bene plaeitum praesidentis, ut anirous cum corpore pascat. Non prorogetur comeàio ultra horam. Dicantur gratis in quibus fiât spectalis memoria fundatorum. Subinde si festum interveniat, non indecorum erit juvenes admonere post gratias ; vel forsan nécessitas emergat aut occasio publiée animadvertere in facinorosos , ut pœna unius sit terror metusque alterius.
Capitulum IV. De distribucndis /torts pomeridianis et remissionibus dandis. — Frequentissimae, tam post prandia quamque cœnas, reparationes fiant, et artistarum et grammaticorum , ne molli juvenes otio torpescant. Pro famae exordio non inutile foret lectionem habere publicam alicujus poetae vel oratoris aut etiam de moralibus, hora prima vel secunda post meridiem ; semper enûn aliquid boni operis est peragendum, ne diabolus hominem inveniat otiosum, ut habetur De consecratione, dist. V., c. num/uam. Uora deinde tertia usque ad quintam lectiones fiant ; a quinta ad sextant disputationes ; post cœnam (si fuerit) sint reparationes. Debinc eatur adSalutem, nisi forsan tempo ri bus jejuniorum, quibus ante collationem reparationes fieri possunt. Hora nona vesperi pulsetur pyritegium seu discessus ad lectum, et non prius, et intérim us* que ad deciiuam; nec permittantur juvenes ulterius Jucubrare, nisi ad undecimam, ni forsan necessitatis alicujus gralia, cum fortitudo ad Deum sit custodienda înullaque emerserint nimia pro vigilia juvenibus detrimenta. Et mane bora quart a surgant sa Item studiosiores, et quinta omnes indifierenter. Non misceantur logici (si qui sint) aut alius facultatis superioris seu vagi bal a trônes cum parvulis, nisi forsan edocendi gratia. Sit cautio ne cubando Deum offendant, aut per urbem discurrendo, cum adolescentia sit ad malum pronissima. Dominicis diebus, et martis, et jovis remissionés habeant modéra tas ; sint semper tamen lectiones, nec ulla dies, Appellis pictoris instar, absque linea transeat. Tribus et his diebus ulantur carnibus assis portionistae ; nunquam vero in prandio, nisi quidam fieret actus soleranis et, ut aiuut, autipodium, quod rarissime pcrmitti débet.
Capitclum V. De libris pro rudioribus et tcrwrioribus antc omnia
APPENDICE. 3*9
ccliscendis, c4 aliis tegendis. — Grammatica permanentior est, <juaj solidis acquisita est fundamemis : propterea caveant prhnarii et régentes seu paedagogi sirnimopere aliquem ptierum, quantùmcumque nobilem vel ingeniosum, evehere ad lectitandos poetas nec ipsum Catonem aut Sulpitium, nisi prius ad unguem calleat et memoriter teneat minorem Donarum et Dominas qu» pars, princtpioque grammaticalia, pratsertim vernaculoinscripta sermone. Pro parvulis loquor, siqtiidem « principes notis, omnia clara magis. » Et ille est maximus error, quo innumeri juvenes decipiuntur, rolentes absque fundamentis altiora videre : quo remoto, celerius et perfectius eveherentur quam cuiquam credibile sit. Stimque inter docendum expertus, pro grammatica vere tenenda nihil esse utilius Donati principiorum, declinationum , nom in um, eonju galion u m, verborum parvarumque inteiTOgationum cognitione; et, quicquid pneceptores neoterici, hoc est recentiores, dixerint ,^Alexandri Doctrinale emendatum semel perlegi posset, eu m carmen sit satis facile et ordinatim documenta tradat. Poterit postea videri Perottus, Augustinus Datus, Sulpitius et Despauterius, qui pro adultis censetur esse optimus. Virgilius pro poeta et Cicero pro oràtore, postponendo (nisi privatim) tam numerosam librorum copiam; nusquam enim devenire potest qui tôt sequilur cal les, fastidientis-* que est stomachi tanta degustare. Sciât ille se plurimum profecisse cui et Maro et Tullitis placuerint. Ex bonis fiunt grammatistis et ' promptisin loquendo poeta;, oratores, magîstri régentes, et id gémis absque cujus artis cognitione vix haberi rite lingua latina potest, nec ipsa identidem logica seu dialectica, cum vertim et tabum prœsupponant congruum ; interque scientias triviales pro loquendi prompiitudine grammatica solidis cum rudimentis est laudabilior. Fateor tamen ingénue dialecticam esse excellentiorem (si cum grammatica fuerit) artemque oratoriam; sed prima prorsus sublata vel minime sane intellecta, quîd aliae dnae faciunt nisi inter loquendura opprobria et vituperia generare? Itaque qui extra almam Paiisiorum universitntem percupiunt novnm aperire ludumet générale quoddam (ut fit apud TrecensesCampanos), insistant; et subinde florentiora poterunt adiré taies rite fundati gymnasta. Et ut semel bac de re conclura m : « Nunquam neglectis alta petes mini mis. » • »
De artibus dialectices ac cloquentix, pro Cap. VI et pfjwltimo,
330 APPENDICE
pcrpauca. — Non posset ex solis grammatistis, quantumcumque solerter eruditis, universitas fieri aut gymnasium célèbre elevari, nisi fuerint aliae facultates ad quas ipsi juvenes adspirare contendant; sed quia illud alïatim, viri percelebres et cives optimi, vos illud habere scribitis, ast tantum modura quœritis plantulas procreandi, quibusad illas facultates habendas solide perveniatur, vel adalialoca sine expensarum multiplicitate juvenes transraittantur, eapropter de talium superiorum facultatum ratione loqui nostrum non est; sed duntaxat de duabus grammaticœ sororibus, dialectica videlicet et eloquentia seu arte oratoria, perpaucis absolvam.
Post grammaticam (ut loquuntur plerique) solidis cum fundamentis habit am, nisi juvenes velint in arte oratoria diutius iramorari, quae in duobus constare dignoscitur, imperfecta solutae ora- (ionis compositione et quantitatum atque accentus pronuntiatione, ejus artis pars non minima videtur carmen. Quid enim aliud est quam oratio strictiori lege pedum coercitaï Et quoniain de commoditatibus satis superque ab aliis dictum est, ad logicam pertranseamus.
In logica suinme colatur et in eadem imitetur Aristoteles. Pro summulis Petrus Hispanos, commentarii ipsius Georgii Bruxellensis, Fabri Stapulensis aut domini Majoris, Scoti, nunc prœ cseteris in pretio babentur. Relinquendus est attamen quilibet peritus regens sua? sanae opinioni; censerem nihilominus sumraulas tantum legendas in parvis universitatibus et logicam usque ad libros pcrihermenias dehinc miltendos juvenes ad ipsam universitatem Parisiorum, inatrem aliarum etparentem fœcundissiniam, ut illic ab aliis suos mores componerent, et redeuntes évadèrent suae patrise faces lucentissimœ virtutumque exemplar. Adamussim termini videantur parvaque logicalia pro fundamentis, qua? sunt in logica uti Donatus in gramtnatica. Articella pro raedicina; pro utroque jure Institutiones, sacra Biblia pro tbcologia ; sed nimium in terminis immorari, textu prorsus relicto, non arbitror conducibile. De boris pro dialecticorum lectionibus non est jam disserendum; totus enim dies vix sufiieit, praesertim pro disputationibus continuis, pro sopbismatibus dominicis et festis viriliter defendendis, pro magnis ter in bebdomada reparationibus, pro conclusionibus babbatiniset argumentationibus fariendis. Omniaper praxim levius quani per scripturas doctissimus quisque praeceptor et discipulus intelliget.
APPENDICE
Capitulum VII et ultimum. De quibusdam parvis admonitionibus et prxccptis juvenibus injungendis. — Juvenes admonere quantulacumque par va plurimum confert, utpote crines pectere, calceos tunicasque mundare, cingulum seu zonam semper habere super vestem, libros tenere honestos; ut assuefiant ad publicos sermones, nisi fuerit in collegio, teriarim eos deducere ; in coruni conspectu a regentibus vel aliis majoribus aut extraneis nibil inhonestum committere, nam « maxima debetur pucro reverentia ; » deterrere eos ab ebrietate et incontinentia, malorunique exempla in médium adducere punitionesque divinas ac humanas afferre ; ne paedagogi aut régentes sint furiosi seu lusores providere; tam juvenes quam magistros, si fuerint superbi et incorrigibiles, expellere, nec tamen sine rationabili causa : multa enim fiunt repente, quae postea longam adducant tristitiam. Nec tantis sunt lectionibus onerandae mentes juvenum tenerae, ne studiorum osores fiant, maxime in aestatis tempore, cum dicat epigrammaticus : « iEstate pueri si valent, satis discunt. » Arceantur ab aquis et aquarum frigidarum post ludos potationibus ; hinc pericula non modica vidimus accidere. Saepe lectiones quaerant a majoribus easque retineant, minores iterum edocendo. Sit il lis mens humilis, studium quaerendi, vita quieta, scrutinium tacitum, vigiiantia et caetera alia quae reserare docent multum obscura. Legendo praecepla ament salutifera, ut dicere possint cum psalmigrapho : « Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua quaesivi. » Didici experientia ex Dei timoré ac oratione et divini oflicii auditione magis profecisse quam vigiliis et labore.
Haec paucula, viri percelebres, vestris petitionibus in praesentia satis sint ; orando tamen ut, quae dicta perperam et inornata videritis, rejiciantur. Malui loqui trito more, ut in tel lige relis facilius. Et intérim valete in aevum, vestri oratoris in orationibus raemores. Amen.
APPENDICE