ÉPÎTRE DE FERNEL A JACQUES DE GOUVÉA
(En téte du Monalosphmrium. ) t 4* r février 4 527.
Numéris omnibus absolutissimo viro ac sacre theologiae doclori celeberrimo, M. Jacobode Govea, Joannes Femelius, Ambianas, S.
Quum longinquam variisque periclis obnoxiam profectionem ad serenissimum Lusitanorum regem pa rares, vir integerrime, sa?pius eftlagitasti ut, te absente, quippiam aggrederer, quo possent festivi acresque adulescentum animi (eorum presertim quos mibi erudiendos credideras) persuaves mathematicaruin disciplinarum tlosculos opesque decerpere, ac velut peregrinarum gemmarum adjectione illustriores conditioresque caeteras artes redderc, quibus has admiscerent. Ejus nempe nature sunt, ut protrilis rébus splendorem afferant, animumque in corpore, tota vita incredibili quadam voluptate perfusuui , conservent : quod efBcere videtur objeeti, circa quod versantur, nobilitas. Pro virili sane, ut quippiam tua petitione dignum efïicerem, animo ineo pro tin us imperavi, quod te id genus blanditiarum exosculari pieque amplecti dignoverim. His etiaro urgentes stimulos addidit creber paeneque quotidianus studiosa? juventutis rogatus, quam propensions animi dignoveram. Sparsis itaque ad baec primordiis haud vulgaribus, operi de Monalospbaerii usu, jampridem per olium oscitanterque cœpto, colopbonem summumque fastigium imposui , quo expeditior ad mathemalicarum abdita cunctis via pararetur. Hoc unum nempe cujusvis babitationi, et ultra eteitra sequatorem, accommodas utilitates nullo labore sic intègre suppeditat, ut nibil prorsus, ad astronomica principia faciens, omissum videatur. Si qui forsan,
APPENDICE. 349
spurcissimis blatteramentis lascivientes, causentur id ipsum organtim, quod Monalosphaerium nuncupavimus, astrolabii simililudinem piîe se ferre, haud utique diffitebimur ; verum expeditius ac sane generalius singula excutit suffunditque. Ob idque nemo hoc ipsum astrolabio praeferendum non censebit , quandoquidem et artes eae nobiliores sunt, quae minus ingerunt negotii. Velut si quaepiam ars conspecto cœlo doceat has cunctas utilitates deprehendere, eam nimirum digniorem censebimus, quam quae ingentem tum voluminum, tum organorum exposuit elucidationem. Haec autem fœtura qualisqualis est, quum editioni pararetur, undequaque (ceu plumescens avis quae primo tepidum nidum egreditur) circumspexit quonam duce posset intrépide a blaltis et situ sese vitalibus auris committere. Tu vero inter caeteros dextram porrigens, etsi longinquus, occurristi : ac protinus suum ducem ac patronum agnoscens, se, quanta est, tibi devovit destinavitque, sperans fortunam nunquam non fore benigniorem. Quid, quaeso, id causa? fuit, nisi augusta mansuetudo morum integriuti summaeque eruditioni adjuncta, qua cunctos praecellis ? Tuum inique genium sic ad res maximas omnibus dolibus instruxisse videtur natura, ut tua singulari sapientia, praenirenti prudentia, eximia virtute, genuina probitate, maxima tandem conservand* religionis constantia, non vulgarem et gloriam et authoritatem apud principes 4ibi conciliaveris. Sic profecto et omnes, qui te norunt, ob excellentem quam prae te fers virtutem, tibi impense favent, te maximi faciunt, amant unice, observant, venerantur. Haec fatelur probatque pietalis christianae fervor ardentissimus : quo erga tuum principem usus, effecisti ut apud hanc celeberrimam Parisiorum academiam aeternae mémorise monumentum exslrueret , quod singuiarem posteris laudem pariet et honorem. Ab his virtutum praeconiis, quae non merenter decantari valent, properans me subducere, precor ne tuas manus (in quas libère transvolavit) hune nostrum partum quoquoraodo réfugiant; sed apud id tuum venerabile pectus hilarius suscipiatur foveaturque, ut ejus opitulatu, pubertatis annos superegressus, nunquam evanescat, nunquam consenescat, nec Parcarum saevitiam sentiat.
Valc, fidelissimum et bumanttalis et probitatis excmplar.
Parisiis, apud célébrai issimum divae Barbara? gymnasium, ad calendas februarias 1526.
350 APPENDICE
ÉPÎTRE DE GEL1DA A JACQUES DE GOUVEà.
% En téte du traité De Quinque univcrsalibus.
20 septembre 1627.
Joannes Gellidius Jacobo de Gouvea, sacrarum iitterarum professori gravissimo, S. P. ^
Superioribus bis diebus de quinque vocibus disserendi rationem exaggeravimus, vir erudilissime, suflertisque aliquot boris exaggeratam nomini tuo in lucem tradere visum fuit; non quod tam illustri viro boc qualequaie opusculum respondere putaverim, sed ut omnes intelligant me id facere ex officio : si quidem neque id lantum ex officio facio, quando humanitas et religiosa morum integritas multo majora exposcant. Quod enim apud Lusitauum regem tant» sis autboritatis et fidei, ut ab eo scbolares stipendiarios instituendos habueris, plane consonum judicabunt omnes hanc primam mei ingenii fœturam tibi esse devovendam, quam ex mei animi conditione et voluntate te suscepturum facile spero. Etenim liberalis est bominis (qualera te omnes predicant) exhibentis animum et non munus excipere. Caeterum si tuas laudes nostraeque domus Barbaricae, cujus primas es diligentissimus, in prasentia prosequi eniterer, vas tu m pelagus assumerem pererrandum, in quo mibi esset de naulragio potius quam de salute timendum. Quis enim, per deos immortales, non novir. ex domo Barba rica ceu ex equo Trojano fortissimos milites prodisse, qui in tbeologorum medicorumque castrîs potissirae dimicarunt et perpetuo dimicant? Inter quos Jobannem Majoris , virum profecto nunquam satis laudatum, commemorare poterimus. Quod si ad justiniana castra mentem converterimus , plerosque senatus Part-
APPENDICE
siensis candidatosreperiemus, quos nostra peperit Barbara fœcundissima : a qua scaturiunt omnis gencris doctrinae fontes, ne ab re quidem, quum velut circuli signum, cui aliae circumjacent académie , nostris obtutibus semper sit objecta. Quare tibi congratulandum erit, vir peritissime, quod te authore tain insigniter floreat Barbara, et magis atque magis tua opéra florere sit sperandum. Hoc igitur opusculum tuo nomini dedicatum esse quaeso patiaris, ut invidorum calumniis et impetibus valentius obsistere possit. Nempe auguror non defuturos calumniatores, qui nostrum propositum forsan damnare molientur. Sed hos pilifaciendps esse duxi, praesertim quum nemo se tam abject* sortis judicaverit, quin suis studiisnonnihil assequutum fuisse arbitretur. Porro si Aristotelis consilio (ut Quintilianus refert) turpe sit tacere, et Isocratem pati dicere, non est cur noster labor vitio afficiatur, quo in bis mânifestandis , quae ad quinque vocum intelligentiam attinent, et ab aliis sunt praetennissa, quotidianis ettlagitationibus consentiens, operam dedi. Vale igitur, et doctrinae Pauli assecla et Lutheranorum confutator acerrime, tuumque Gellidium solita benivolentia prosequere. Ex palaestra Barbarica, sexto kalendas octobris, anno Domini MD XXVII.
352 APPENDICE