‹ Histoire des diocèses de Besançon et de Saint-ClaudeChapitre 53 sur 70 · ORDO IN CRAST1NUM INNOCENTIUM · texte numérisé non relu

ORDO IN CRAST1NUM INNOCENTIUM

XXIX. decembris , matutinae cantantur cum tribus psalmis et totidem antifonis, sicut in primo nocturno Natalis Domini, Dominus dixit ad me, etc. Lectiones leguntur de Sermone Natalis Domini; antiphonae , responsoria , de eâdem solemnitate.

Ad missam cantatur officium , Dominus dixit , etc. , omnia quae ad missam pertinent , nisi tantùm collecta quae mutatur , quae de nocte est ; et dicatur collecta , Deus qui salutis œternae , etc. , quae pertinet ad hanc solemnitatem et ad commemorationem S. Mariae.

XXX. die in matutinis , antifonae et psalmi , sicut in secundo nocturno Natalis Domini. Lectiones de Sermonibus, rJ. et antifonae , sicut continentur in Antifonario. Ad missam dicitur offlcium , Lux fulgebit , etc. , omnia quae pertinent ad missam , exceptis orationibus , quae mutantur sicut in superiori ferià.

Die sextâ post Natale Domini , festivitas Sancti Sylvestri papae, quae ab omni Ecclesiâ veneratur religiosè; et tantùm fiât commemoratio de Domini Nativitate in matutinis et missâ ; vesperac autem cantantur de solemnitate Nativitatis.

Page 1