‹ Histoire des diocèses de Besançon et de Saint-ClaudeChapitre 54 sur 70 · ORDO IN DIE OCTAVA DOMINI · texte numérisé non relu

ORDO IN DIE OCTAVA DOMINI

Octavae Domini , non minori cultu celebrentur , quàm ipse dies natalitius. Sex lectiones legantur de Sermonibus , très de Evangelio, Postquàm consummati sunt dies octo. Antifonae et Rj. sicut continentur in Antifonario (i ).

(i) Le jour octaval de Noël ne prit le nom de Circoncision qu'au neuvième siècle. Dans l'ancien Martyrologe de Resançon , cette féte est marquée sous le nom de Circoncision.

Ista dies debetur subdiaconibus in legendo et cantando ; sed quia quidam pravus usus i noie vit in Ecclesiâ , quia eâ die quaedam fiunt neniœ quas non oportet facere , interdicendo ne fiant monemus; quia scriptum est, Maledictus qui opus Dei negligenter facit (1). Dominus archiepiscopus non accingitur palleo , si cantaverit missam : quicumque autem cantet , induantur cum eo très diaconi , très subdiaconi et duo acolyti cum candelabris, unus cum thuribulo, duo presbyteri ; omnia fiant festivè.

ORDO IN V1GILIA EP1PHAM/E.

In vigiliâ Epiphaniœ , studiosè jejunetor ; vesperœ festivè celebrentur. Nox illa sancta , in laudibus deducatur. Matu- \ tinae circa mediam noctem pulsentur, et sine invitatorio cantentur; si quis vult scire quare omittatur, Amalarium de officio requirat{'2).

Mox ut dictum fuerit , Domine labia , et Deus in adjutorium , statim cantor incipit antiphonam , Afferte Domino ; sicque ordinatum. Ut decet, cantentur matutinse, sicut mos est in raajoribus festis , binos et binos cantare responsoria , donec venitur ad nonum Rf . Dùm hoc cantatur , diaconus prseparat se sicut mos est in majoribus diebus festis , et veniens cum processione , ascendit ambonem , lecturus Generationem , Factum est autem , etc. , quâ finitâ , incipiatur Te Deum : sicque more finiantur matutins , etc.

In die, ad missam, pracparet se dominus pontifie* in sacrario. Cum eo très subdiaconi , très diaconi , très presbyteri , très acolyti cum candelabris et cereis , duo cum

(1) La fête des Fous, qui avait lieu déjà au onzième siècle dans quelques églises des Gaules, ne commença à Besançon qu'après la cessation de la vie commune dans nos cathédrales. Pierre Damicn , qui avait étudié de près tous les usages de cette Église , n'aurait pas manqué de signaler ce désordre, puisqu'il en remarqua de moins indécents.

(2) Amalaire ne vivait qu'au neuvième siècle. Ces lignes, écrites en prose rimée, sont du dixième ou du onzième siècle. Tous les autre» passages de stjle semblable remontent à la même époque.

thuribulis. Sedes autem pouatur juxta altare. Missa in ordine suo, cuncta fiant festivè.

Celebrantur octavas per hebdomadam ; in matutinis , quotidiè très psalmi cum totidem lectionibus de Sermonibus , ï^. et antif. Per totara hebdomadam , de eàdem solernuitate. Missa, Ecce advenit, cum omnibus suis pertinentes.

In octavâ Epiphaniae seu Theophaniœ , leguntur lectiones sex de Sermonibus, très de Evangelio, Venit Jésus. Ant. et tf. sicut in dieTheophaniae. In matutinis laudibus , antif. Veterem hominem , etc.

Post octavam Epipb. leguntur in matutinis EpistoJaj Pauli, vel de Sermonibus S. Augustin!.

ORDO IN FESTIVITATE SANCTI VINCENTII (l).

Festivitas S. Vincentii colitur cultu religiosiori. Hanc Ecclesia Bisuntinensis amplectitur, ut nostri Protomartyris , ex quo Francorum rex Carolus, qui dicebatur Calvus , nobis attulit hujus pretiosas reiiquias, ita ut diximus honorandas. Canonici de S. Stephano célébrant solemnitatem in suo loco , quia utraque Ecclesia eisdem reliquiis est munit n. Caeteré congregationes urbis, conveniant ad Ecclesiam S. Joannis.

Post tertiam itur in capitulum , et fit sicut in diebu3 festis processio per claustrum. Prœcedunt dominum archiepiscopum septem cereostata , duœ cruces , tria thuribula majora , septem subdiaconi , septem diaconi induti dalmaticis. Post hos dominus archiepiscopus accinctus palleo, cum septem presbyteris; duo teneant illum per manus, quinque subsequantur. Ignis ponatur in farum , archidiaconus dicit consuetum verbum ; sicque veniant ad altare. Post confessionem , dat cunctis pacis osculum , et offert

(4) Tout ce qui regarde la féte de saint Vincent est certainement postérieur à saint Prothade, puisqu'on ne commença à célébrer à Besançon la fête de ce saint martyr, avec une plus grande solennité, qu'après la réception de ses reliques données par Charles-le-Chauvc.

super altare incensum ; sicque ascendit pontificalem thronum. Tune cancellarius légat privilegium, et acclpit munus consuetum. Sicque finit missa ordine suo.

Archiepiscopus provideat de servitio Fratrum : in refectorio serviatur more solito : vesperœ cantentur cum alléluia et sequentiâ. Fiant festivè omnia.

In die Conversionis S. Pauli , XXV januarii , pergant canonici totius civitatis cum processione ad Ecclesiam ipsius ; et ibi celebratâ missâ , redeant ad propria (1).

OR0O IN PURIFICATIONE SANCTiE MARIEE.

Purificatio B. Mariae celebratur cum omni décore et honestate. Lectiones sex de Sermonibus S. Ambrosii, très de Evangelio. Responsoria duo et duo cantent. Caetera in matutinis fiunt festivè.

ORDO PROCfiSSIONIS.

Postquàm Fratres exierint à capitulo , pulsentur ter signa , sicut mos est , et induant se sacris vestibus , sicut soliti sunt facere in festivis diebus ; et sic veniendum ante altare S. Mariœ ; ibique prosternatur tapete , et desuper ponantur candelœ. Benedicantur cum magnâ veneratione ab episcopo , vel decano , vel ab hebdomadario. Compléta" benedictione , accipiat sacerdos de cereis , et distribuât caeteris. Cantor, dùm illuminantur , incipiat antif. Lumen ad revelationem ; quâ finitâ , dicatur oratio. Tune incipiatur processio per claustrum, et fiât cum omni honestate et décore. Cantor incipiat antif. Ave , gratia plena ; quâ finitâ , alius cantor incipiat antif. adorna, et sic veniendum ad chorum. Cum autem ordinati fuerint, incipiat cantor antif. responsum, et cantetur studiosè et honestè ad honorera B. Marias. Finitâ autem antifonâ, sequatur oratio, Exaudi,

(i) La fête de la Conversion de saint Paul n'existe que depuis le huitième siècle; saint Prothade n'a donc pu régler les cérémonies de celle solennité.

quœsumus , Domine ; postea incipiatur tertia. Intérim , préparât se dominus archiepiscopus, ut procédât è sacrario cum suisprœcessoribus, ad celebrandum missam. Procédant illom quinque candelabra , duo thuribula , duœ cruces , quinque subdiaconi cum Evangeliorum libris , quinque diaconi cum dalmaticis, quinque presbyteri cum casulis; duo teneant illumper manus. Post confessionem, mox offert incensum, et sic scandit pontificalem thronum; et finit missa ordine suo.

Si infrà Septuagesimam venerit , ad vesperas non cantetur alléluia et sequentia, sicut mos in magnis festivitatibus (1).

Page 1