ORDO IN CAPITE JEJUNII
Horâ primâ, conveniant omnes archidiaconi et archipresbyteri in unum. Si archiepiseopus adfuerit, vcniant ante illum (2). Quod si non ipsi per se , saltem per alios faciant venire omnes pœ oite n tes , quibus injungenda est pce nitentia; et diligenter examinatis, detur eis modus pœnitentiae , secundum modum culpœ. His peractis , sonentur ter signa ; et horâ sextâ , veniant omnes ad majorera Ecclesiam, tam clerus quàm populus; et ascendat pontifex ambonem , et faciat serraonem ; quo peracto , statim benedicantur cineres.
Quâ benedictione complété, accipit episcopus et sacerdotes, et ponat in singulorum capitibus, dicendo : Recognosce , o homo , quia cinis es et in cinerem reverteris. Deindè prosternât se episcopus cum clero et populo ad orationem , et dicantur septem psalmi pœnitentiales , et posteà orationes. Posteà ejiciat episcopus reos ante se de Ecclesiâ , et intérim cantetur ^. In sudore vultùs tui. Cum ejecti fuerint, stet episcopus in ostio Ecclesiœ, ostendens eis , quanta distantia sit inter bonos qui cum Deo et Sanctis ejus rémanent in Ecclesiâ , et reos qui suâ nequitiâ , cum diabolo projiciendi sunt in ignem œternura . nisi se per pœnitentiam correxerint (3).
Seniores eant ad Sanctum Stephanum cum processione tnudis pedibus , si qualitas aeris permiserit. Cum autem pervenerint ad valvas Ecclesiœ , incipiat cantor antifon. de
(1) Voy. Ordin. roman., xiij , n. 19 , apud Mabillon. , in Musceo ital.
(2) Prose riméc.
(3) Ce» usages remontent aux premiers siècle* de l'Eglise.
Sancto Stéphane Venientes in chorum, statim prosternantur, et factâ parvâ oratione dicatur , Et ne nos, et capitula, Ostende nobis, Domine, Non secundum peccata nostra, et Domine , exaudi orationem meam ; oratio , Concède nobis , Domine , prœsidia 'militiae christianœ , et cantetur missa de jejunio. Sicque redeant letaniam faciendo.
ORDO IN INITIO QCAORAGESIMiE.
Dominicâ in initio Quadragesimœ , datur eleemosyna ab archiepiscopo, et omnibus congregationibus. Post capitulum cantatur missa , cum tribus prœcessoribus utriusque ordinis. Omnes induuntur casulis. Cuncta fiant honestè.
Secundâ feriâ in initio Quadragesimœ , pulsetur prima tempore solito , et veniant omnes in chorum cum reverentiâ et Dei timoré , facientes orationem. Primùm dato signo à decano, signent et muniant se signo crucis, et sic incipiatur prima. Cum autem dixerint Gloria Patri , reverenter flectant genua omnes. Hymnus, Jam, Christe sol justitiœ. Finitâ primâ , antequàm pergant capitulum , cantentur quindecim psalmi incipientes ab , Ad Dominum cum tribularer, usque Laudate nomen Domini. Debinc prosternant se , et faciant letaniam ; quâ finîtâ , cantetur missa pro mortuis, offerantque cuncti panem et vinum ; et sic demùm petant capitulum. Recitetur Martyrologium , et regularis lectio , quam sequatur sermo ; quo finito , cum reverentiâ sedeani in claustro, quousquè pulsetur tertia. Finîtâ tertiâ , cantetur missa in honorem S. Mariae , et fiât parvum intervallum. Dehinc pulsetur sexta. Finitâ sextâ , cantetur missa familiaritatis, à sacerdote cui injuncta est. Peractâ missâ , pulsetur nona , quâ finitâ , pulsentur duo signa ; post haec incipiatur missa de jejunio , quotidiè festivè.
Et finito officio , procédât sacerdos cum pevitâ et subdîacono, ceroferario et thuribulario : ceroferarius cantet responsorium , tburibularius vero tractum.
Lecto Evangelio , pulsetur vesperiinalis campana,et sic
PREUYES. 585
demùm per intervalla , pulsentur signa ; ita ut finitâ missâ , incipiantur vesperae ; post haec, vesperae mortuorum.
Hœc omnia compléta , cum reverentiâ et Dei timoré pergant refectorium , sumantque quod illis est appositum , cum charitate et humilitate , memores enim sint eleemosynae. Surgentes à refectione , eant in Ecclesiam , cum gratiarum actione.
Post hœc cantetur vigilia mortuorum ; dehinc pergant claustrum , et sedeant cum silentio quousquè pulsetur coilatio. Audito signo, omnes pergant capitulum, et recitetur lectio, de libro qui dicitur Vita Patrum aut Dialogorum. Finitâ lectione , fiât sermo. Post , eant refectorium et bibant cum sobrietate (l), et sic pergant ad Ecclesiam et cantent completorium ; quo finito , pergant dormitorium , ut superiùs descriptum est; et sic fiât per omne Quadragesimale tempus.
Sextâ feriâ primae Quadragesimalis hebdomadœ, post sextam, pergant Fratres nudis pedibus si aeris qualitas permiserit , procedendo ad S. Mariam Jussani Monasterii, Psalterium studiosè canendo ; in redeundo letaniam faciendo.
In II. hebdomadâ , feriâ sextâ , eodem ordine quo suprà, eant ad S. Laurentium, et ad Sanctam Mariam Magdalenam.
In III. hebdomadâ, ad Sanctum Petrum.
In IV. hebdomadâ , ad Sanctum Paulum.
In V. deniquè hebdomadâ, ad Sanctum Quintinum.
Dominicâ in raediâ Quadragesimâ , cantatur cum tribus prœcessoribus utriusque ordinis.
Feriâ IV. post dictam dominicam , fit primum scrutinium apud Sanctum Joannem Evangelistam (2) ; secundum , apud Sanctum Stephanum; tertium, apud Sanctam Mariam Jussani Monasterii ; quartum apud Sanctum Quintinum ; quin-
\i) La coutume de boire du vin ou de la bière le soir des jours de jeûne ne remonte qu'au neuvième siècle au plus tôt. (2) Les scrutins furent usités dès les premiers siècles.
tum , apud Sanctum Paulum ; sextum , apud Sanctum Mauricium ; septiraum in Baptisterio.