ORD0 IN DIE PALM ARUM
In die Ramis Palmarura , post primam veniant canonici Sancti Stephani , cum processione et omni décore , ad majorem Ecclesiam. Tune ipsi et totius urbis clerici , exceptâ congregatione S. Pauli, eant cum processione ad S. Paulum, cum vexillis et crucibus, et feretro ornato reliquiis, pulcherrimisque ornamentis, nihil in itinere cantantes (t). Cùm autem pervenerint ad ostium Ecclesiae, incipiat caotor ty\ Sancte Paule. Finito r/. cantetur tertia et R|. Fratres mei. Postcà induat se diaconus sacris vestibus, sicut mos est in diebus festis, et dicat excelsâ voce, Dominus vobiscum, Evangelium S. Marci, Cum appropinquaret ; quo finito , episcopùs vel decanus benedicat pal mas et flores , cum ramis oiivarum (2). Benedictione complété , incipiat cantor antifonam , Pueri Hebra?orum ; quâ finitâ , dicat alius cantor antif. Pueri Hebrœorum vestimenta. Tune distribuantur palmœ cum olivis; post dictas palmas sequatur oratio; quâ finitâ, exeat processio ; primùm aqua benedicta , debinc vexilla , tùm candelabra , sicque thuribula, dehinc cruces et subdiaconi cum Evangeliorum libris, tune feretrum cum Sanctorum reliquiis ; sicque duo acolyti cum candelabris , duo cum thuribulis aureis ; inter hos diaconus indutus dalmaticâ , portans brachium Domini Stephani. Post hos exeat schola , cum timoré Dei etreverentiâ , sicque seniores incipientes à majoribus usquè ad minores , incedentes bini et bini. Dominus autem pontifex, veniat ultimus omnium, quem praecedat crux sicut solitô, apposito vexiilo. Post hune turba populorura. C an tores autem , non
(1) Voy. Ordin. roman., xij, apud Mabill.
(2) La bénédiction des rameaux n'a été en usage qu'au neuvième siècle. L'hymne Gloria , lau» et honor fut composée à la même époque par Théodulfe d'Orléans-
in ordine cum aliis, sed tenentes virgas in manibus, muniant processionem ex utrâque parte , incedentes nunc antè, nunc retrô, comprimentes tumultum , m on en tes clerum , ut cum Dei timoré cuncta ûant honestè. Ad ordinem processionis redeamus.
Postquàm , ut suprà diximus , processio extra Ecclesiam fuit incipiat cantor antifonam , Cùm appropinquaret. Quae sic protendatur, donec ad Gapitolium veniatur. Clerici cum processione monticulum ascendant, et ibi se ordinent honestè et religiosè. Turba autem in convalle stet; tune unus è cantoribus incipiat ant. Occummt turbae; quâ finitâ, fiât verbum ad populum; quo completo, discooperiatur crux quae ibi fuit praeparata.
Mox dominus archiepiscopus prosternât se ad adorandam crucem , et incipiatur ant. Ave , Rex noster; et intérim dùm cantatur, crux à populo adoratur.
His iinitis, ordinent se sicut priùs , et teneant cœptum iter, psallentes antif. Cùm audisset populus; et cùm venerint ad portant Martis, quae nunc dicitur Porta nigra , stent super murum timpanarum pueri cantantes , Laudes , Gloria , laus , etc , etc. Finitis his versibus , aperiantur porta* civitatis, et ingrediente processione, incipiat cantor, Ingrcdiente Domino , et sic ascendat montem cantando Rf. Gircumdederunt me, etc., Rf. de Passione, quousquè veniant in choro S. Stephani. Tune incipiat cantor antif. Collegerunt , et cantatur studiosè; quâ finitâ , eligantur duo vociferarii qui cantent versura : quo tinito , repetatur , Ne fortè veniant.
His omnibus finitis, induat se dominus archipraesu! , et procédât è sacrario accinctus palleo , planetâ rubicundâ , aut ex purpurâ sanguineâ. Similiter diaconus qui Passionem est lecturus ; caeteri diaconi purpureas planetas ; similiter et subdiaconi. Caetera omnia fiant cum omni décore , sicut decet tantum diem. Finitâ missâ, revertuntur ad propria congregationes.
ORDO IN FERIA QUART A MAJORIS HEBDOMADiE.
Ante horam III. ingrediatur pontifex Ecclesiam , ubi assumptâ stolâ , congregatoque clero , cum aquà benedictâ et incenso , progrediatur ad visitandum infirmos , Psalterium studiosè canendo , nudis pedibus incedendo , tam ipse pontifex quàm clerici , si tamen qualitas aeris permiserit (1).
[ Hâc die , exit processio per posterulam quœ est in angulo civitatis, super ripulam. Parochianus autem presbyter id offlcii habet , ut per septuagiuta et duas domos pauperes ordinet , et ut per singulas singuli habeantur inlirmi , si poterunt reperiri. Yeniens ad ostium cujusque doraûs , intret episcopus eum decanis , aquâ benedictâ et thuribulo , et dicat : Pax huic domiti; caeteri respondeant : Et cum spiritu tuo , et det unicuique denarium, osculando illi manum , similiter et decani (2).]
Expletâ verô visitatione, \eniendum est ad Ecclesiam S. Mauricii , et factâ oratione , iucipiant letaniam regredientes. Cum ostio S. Joannis proximare cœperint, pulsentur signa, et velo de altaris conspectu deposito , conveniant omnes presbyteri , tam civitatis quàm de suburbanis, et omnis clerus cum populo, in Ecclesiâ statutâ, expectantes pontificem qui semper in Ecclesiâ per se orationes solemnes ipsâ die complet; qui cùm veniens de sacrario, processerit ante altare ad orandum super oratorium , mox ut surrexerit , dicet hanc orationem , Oremus , dilectisimi nobis*, cum aliis crcteris. His omnibus expletis , osculetur episcopus altare , et regrediatur. Presbyteri verô Ecclesiarum vadant per suas Ecclesias , ut hoc ordine feriâ quartâ ou ne ta corapleant ; hoc scientes , ubi pontifex papam no-
(1) Prose rimée.
(2) Ce passage, qui ne se trouve pas dans Dunod, est extrait du Tractatus de antiqutl Ecclcsiœ disciylinâ de divinis celebrandit officiit, de don Martcum' , t. IV, 220, edit. in-*.
mioavit , ipsi presbyteri episcopum suum memorent. Posteà verô horâ octavâ iugrediuntur ad missam , et flnitur ordine suo.