‹ Histoire des églises réformées de Pons, Gemozac, et Mortagne, en SaintongeChapitre 73 sur 110 · LETTRE DE PIERRE TOUSSAIN AU RÉFORMATEUR FAR EL · texte numérisé non relu

LETTRE DE PIERRE TOUSSAIN AU RÉFORMATEUR FAR EL

Tossanus Farello.

Charissime Farelle , scripseram Capitoni nostro litteras satis prolixas , nihil minus suspicans quam alias ad te scribere. Cœterum quoniam nuntialum est mihi te nunc esse Basileae facere non potui quin ad te scriberem, rogaremque etiam atque etiam ut amicos qui isthic sunt et fratres in Christo, nomine meo salutares, sed inprimis charissimum Patrem nostrum et Praeceptorem OEcolampadium cujus non opus sumus in Domino. Audio te vocari ad propagandum Christi regnum; quee res sic animum meum exhilaravit ut nulla magis, nec dubito, quae tua est synceritas quin provinciam liane sis suscepturus, quod ut facias te etiam atque etiam hortor. Nunc , gratia Christo , bene habent omnia, et bene valeo, tametsi hic post liberationem meam multa sim passus et prope modum majora quam in ipsis vinculis, quod vix haberem ubi tuto reclinarem caput ob metum adversarium, nisi fortasse in Aula a qua sic abhorreo, ut nemo magis. Caeterum Dux et Abbas polliciti sunt se non exliibituros mihi post hoc negotium, quod tamen lix impetrare potuit illustrissima Princeps Alenconiae et magis profecto argumentis declaraverunt illi cujus erant in me animi si non posuisset nobis terminum Dominus qui praeteriri non poterit. Régnante hîc tyrannide Commissariorum et Theologorum qui me declar avérant haereticum tutus esse non potuissem , sed quoniam horum malignitas innotescit orbi beneflcio Illustrissimae Ducis Alan» coniae restitutus sum litteris simul et sacrarum litterarum meditationi.

De Desiderio1 nihil habeo quod scribam. Fuit in patria diu, nec queniquam ex fratribus est allocutus. Hue reversus nunquam me invisit. In summahunc pudet mearum afflictionum , et sic pudet ut mecuni ire in via non auderet. Nec est operae praetium ut quicquam de his ad illum scribas, satis est hîc admonitus a multis. Rogamus Dominum ne spiritum suimi a nobis auferat : alioqui nihil aliud sumus quam caro , et sentina peccati. Faber impar est oneri Evangelio ferendo. Per Rufum, magna operabitur Dominus quem spero etiam non defuturum tuis conatibus. Proinde advola. Scriberem ad vos multa sed scio Rufum nihil omississe, quod ad hoc pertineat. Salutabis iterum charissimum fratrem nostrum in Christo OEcolampadium, D. Marcum liospitem meum et Bentinum mihi charissimos quos ego scio saepe multumque sollicitos fuisse me a causa. Et audio Johannem Vaugris fidelissimi fratris officio finie tum , postquam intellexisset me periclitari de vita, cui ego sane multis nominibus plurimum debeo; huic gratias habeto meis verbis et salutem dicito simul et Conrado Réel. Et Roga Marcum et Bentinum creditores meos ne aegre ferant quod pecunias non miserim hac tenus. Satis sciunt quid in causa fuerit. Si indigent, vendant quae isthic habeo. Ego minus abundo in praesentia, gratia Christo, quam qui eis creditumex solverepossim. Offerebantur hic mihi conditiones amplissimae , quas ego sprevi , certe sciens quod me tentabat Dominus. Sed malo esurire et abjectus esse in domo domini quam cum divitiis multis habitare in tabernaculis impiorum. Cardinalem Lotharingiae sum saepe in Aulâ alloquutus, et certe non est iniquus Evangelio. Hic videns quo redactus essem,ultro pollicebatur se studiis meis suppeditaturum. Caeterum scio quorum causa factum est , ut nihil sit hactenus praestitum. Scio me non minus amari a Cardinale quam me prosequuntur odio illius domestici et familiares. Putabam me solum duo verba in praesentia ad te scribere, quod sit hic qui meas litteras ad te expeclat, sed non summei juris et libenter

1 Erasme.

scribereni OEcolampadio nostro et aliis omnibus. Caiterum qimm tibi scribo, fratribus omnibus qui istliic sunt scribo, quorum ego sane faciès videre cupio. Si scripseris Tigurinis vel OEcolampadius salutate fratres meis verbis. Biblia latina ad veritatem hebraicam versa, a multis desiderantur in Francia. Namquae superioribus diebus Cratandri formulis excusée sunt , minus satisfaciunt , quod nimium illic graecetur interpres.

Commendo me vestris precibus, ne succumbam in hac militia.

Vale, gratia etpaxDomini nostrijesu Christisit cum omnibus vobis. Fratres qui in hoc collegio sunt, hoc est Gardinalis Monachi in quo ago in prcesenlia te salutant. Parisiis, IX decembris (1526).

Salutem dicito Conrado OEcolampadii famulo meis verbis, quem velim esse mei memorem in suis precibus, et iterum vale. Cum scribis ad me , scribis Symoni Panagio , et vix sunt redditae litterae tuae. Scribite Petro Tossano audacissime, quandoquidem me non pudet vestrarum litterarum , et qui niliil habet , nihil potest perdere. Haec gloria mea quod h abc or haereticus ab his, quorum vitam et doctrinam video pugnare cum Christo , etc. Petrus Tossanus indignus qui vocetur Christinus, OEcolampadi Pater et Praeceptor charissime, te saluto in Domino, simul et te Marce et Bentine meque vestris precibus commendo. Valete.

Manuscrit de Choupard , Lettre 25. Bibliothèque des Pasteurs de ISeuchâtel.

Page 1