LETTRE D'OECOLAMPADE A FAREL
Johannes OEcolampadius Guillelmo Farello Christum annuncianti Aquileiae Bernensium suo charissimo fratri, salutern in Christo (1528).
Quantum miln doluit, Farello charissime, quod Petrum (Toussain) nostruni ex Gallis evocare non potuimus, tantuni
nunc laetor. Simonem hune qui nihil vel uxoris morbum, vel
sumptus, vel itinerum difficultates moratus, ad te contendere
voluit Fortasse Petrum Dominus alibi ad majora destinabit
prselia
Voy. Ruchat , tom. n, nouvelle édit. Append., p. 500.
LETTRE DE RECOMMANDATION ADRESSÉE A BUCER f PAR LE RÉFORMATEUR CALVIN.
Gratia et pax Doinini tecum per misericordiam Dei et victoriam Christi.
Scribendi nec enim erat nec argumentum neque etiam consilium, nisi visum esset paucis apud te deplorare miseram sortem optimi hujus fratris quam mihi per litteras nuntiarunt amici quidam fidei et probitatis non dubiae.
Sive tamen dolori meae et sympathiae indulgeo ; sive ejus negocium procuro : non potui mihi temperare : quin scriberem. Noveram hominis ingenium et mores cum adliuc ageret in nostra Gallia. Ita se gessit ut gratiosus esset apud ordinis nostri liomines, si quis alius. Eo numéro habitus inter homines aliqua authoritate prasditos ut nec illis pudori esset nec contemptui.
Tainen cum non posset submittere diutius cervices isti voluntariae servituti quam adliuc servimus, demigravit ad vos in nullam spein reditus. Nunc praeter opinionem ejus accidit ut agat fabulani notariani nec statam sedem ubi figat , reperiat. Hue etiam, ut audio, ob augustias et inopiam rei doniesticae accurrerat, ut opibus amicorum quos olini niutua opéra juverat, panpertatem suain tantisper sustentaret, donec sors paulo benignior offerretur. Nunc accipe quanto potentior sit caluninia quam veritas. Importimus nescio quis ex vestris quem certe non audeo maleyolum suspicari , ita omnium aures suis delationibus praeoccupaverat, ut omni purgationi clausae fuerint.Itaque nullus fuit a quo assem extunderet. Forte non erat illi propositum, quisquis (is) fuit qui hujus modi tragœdiam concitavit, immerentis (nomen) apud credulos fratres proscindere. Utcunque tamen imprudentiam excusare nec deprecari potest quin magno hujus malo ac periculo erraverit. Hsec autem (ut agunt) contumelia illi impingebatur quod incidisset in suspicionem anabaptismi. Mirum nisi ille supra modum fuerit suspicax qui hanc conjecturam ex tam, ex tam leviculis indiciis traxit. Ex professo adduxi eum inter colloquia in sermonem hujus sacramenti, Ita disertis verbis mecum illi conveniebat ut nondum viderim qui magis ingénue veritatem hac in parte profiteatur. Intérim tamen patitur. Nec spes est primo quoque tempore aboleri posse sinistros istos rumores qui jam obtinuerunt certam fidem. Oro te , D. Bucere , si quid prseces meaé , si quid lachrymae valent hujus miseriaî ut succurras. Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Ne patiaris eo necessitatis redigi ut extrema experiatur, potes, si vis, aliqua LUI succurrere. Verum tu melius pro tua prudentia. Non potui tamen manum ultro lascivientem continere quin aliquid in hujus caussa scriberem pro tempore. Vale eruditissime vir. Noviod. pridie nonas septembres
Tuus ex animo Calvinus D. Bucero Episcopo Argentoratensi.
Cette lettre se trouve dans un manuscrit de la Bibliothèque de Strasbourg. Nous
m devons la copie à l'obligeance de M. le professeur Baum.