‹ Histoire des Évêques de Bale (volume 2)Chapitre 94 sur 612 · POSITION DIFFICILE DE L'ÉVÊQUE DE BALE · texte numérisé non relu

POSITION DIFFICILE DE L'ÉVÊQUE DE BALE

Officialis abit Basilea, juraque sacra

Altkircham transfert, in mage tuta iocat.

Discedunt Domini Templi Cathedralis, et omnis Hos sequitur Clerus, virgineusque Chorus,

Necnon Clarissæ constanti robore malunt Linquere consuetos, quam sua vota lares:

Atque Professores célébrés, pluresque Scholares Friburgum tendunt et meliora petunt.

Unicus excipitur vero sine nomine Præsul,

Qui mutando fidem solus in urbe manet.

Hune mox Præpositum faciunt cives, et eidem Assignant reditus, blanditiisque fovent:

Nobilis Abbatissa datur pro conjuge eidem,

Sic violant ambo præstita vota Deo.

Sed mirum dictu, post paucos desuper annos Justa supervenit vindicis ira Dei.

Ilia domi moritur- subito, sine speque salutis,

Conscia delicti Tartara nigra petit:

Illeque punitus lepra, quoque pulsus ab urbe,

Claudit rare suos impietate dies.

Mittitur interea ad Garolum Legatio Quintum,

Sed compos voti non fuit ilia sui.

Nam tune horribili Solimannus Turca Viennam Obsidione premit, Cæsaris aula tremit.

Dat diploma tamen Cæsar, quo reddere mandat Cuncta sub Austriacis quæ jacuere plagis:

Atque sub Imperio, mandato Cæsare digno,

Restilui Dominis mox jubet ipse suis,

Quod fit: sed Basilea suis quæ fixa fuere Terris hos ipsos occupât usque dies:

Scilicet augustum templum Cathédrale, simulque Organa, campanas, pondéré et arte graves:

Sexaginta domus, bortos, et prædia plura,

Nec non thesauri tôt pretiosa sacri:

Una cum decimis multis, et censibus intra Ac extra hanc urbem sub ditione sua.

Tantam duplones sexcentum mille ruinam Non pretio poterunt æquiparare suo.

Sed Basilea, rogo, poteris quo jure tueri Talia, quæ Domino sunt data dona Deo?

Contra præceptum Christ i sunt ista, videto,

Qua ratione queas reddere furta Deo?

Nunc larvata fide vis mundum fallere ficta,

Tempore cogeris reddere cuncta suo.

Te quoque nulla juvare potest præscriptio, cum sit Et maneat falsis vis violenta clolis.

Et contradictum fuerit semper, titulusque Non adsit justus, consule, quæso, tibi.

Piéfugié à Porrentruy, hors de son diocèse, sans ressources, avec des sujets révoltés et rebelles, qui lui refusaient obstinément les prestations dues au souverain,

Page 1