DE REGNO INTER LODHUWICI FILIOS DIVISO
vita pariter privatur. Hinc autem metuens ne post dicti fratres, populo sollicitato, eadem facerent, ad conventum publicum eos* venire precepit, totondit ac per monasteria sub libera custodia commendavit.
Quo peracto, filios suos justo matrimonio junxit ?? et universum imperium inter eos Ita divisit ut Pippinus quidem Aquitaniam, Lodhuwicus autem Baïioariam, Lodharius vero post discessum ejus universum imperium haberet; cui et una secum imperatoris nomen habere concessit 5.
Interea Irmengardis regina materque illorum decessit ac paulo post Lodhuwicus imperator Judith in matrimonium sumpsit‘, ex qua Karolus creatur.
[3.] Karolo quidem nato, quoniam omne imperium inter reliquos filios pater diviserat, quid huic faceret ignorabat ; cumque anxius* pater pro filio filios rogaret, tandem‘ Lodharius consensit ac sacramento testatus est ut portionem regni quam vellet eidem pater daret tuto-
remque ac defensorem illius se fore contra omnes inimi- .
cos ejus in futuro jurando firmavit. Instigante autem Hugone, cujus fiiam in matrimonium Lodharius duxerat’, ac Mathfrido® ceterisque, sero se hoc fecisse penituit et quemadmodum illud quod fecerat annullare posset querebat.
Quod patrem matremque minime latuit ; ac, per hoc,
a. eos corrigé en eis À. — b. juncxit 4.— c. Folio 1 v°, col. 2, de À. d. ancxius 4. — e. tamdem corrigé en tandem 4.
1. En 818. Cf. Thégan, Vie de Louis le Pieux, ch. XXIV ; Annales royales, années 820, 823. Drogon devint abbé de Luxeuil en 820, puis évêque de Metz en 823; Hugue fut abbé de Saint-Quentin.
2. Lothaire épousa Ermengarde, fille du comte Hugue de Tours, en octobre 821 ; Pépin se maria en 822 et Louis en 827.