DE LODHUWICI ET KAROLI MISERICORDIA
ut finis optatus libri secundi affuit, per omnia finire hoc opus animus decrevit. Sed ne forte quilibet, quocumque modo deceptus, res nostro in tempore gestas praeterquam exacte sunt narrare praesumat, ex his quibus interfui tertium libellum ut adderem acquievi.
[1.] Proelio quidem, uti praefatum est, strenue* peracto, quid de palantibus peragere deberetur”’ Lodhuvicus et Karolus in eodem campo deliberare coeperunt. Et quidam, ira correpti, persequi hostes suadebant ; quidam autem, et maxime reges, miserantes fratris plebisque, et ut, judicio Dei et hac plaga repressi, ab iniqua cupiditate resipiscerent et Deo donante deinceps° unanimes in vera justicia devenirent pis visceribus solito more optabant ; in quo negotio Dei omnipotentis misericordia ut prestolaretur suadebant. Quibus cetera multitudo assentientes, a proelio et preda discesserunt ! et fere mediante die ad castra redeunt, quid‘ deinceps consultius acturum® videretur deliberaturi”.
Fuit quidem € ingens numerus praedae et ingens cedes 1 et insuper ammirabilis, immo et merito notabilis misericordia tam regum quam et universorum. Nam diversis pro rebus diem dominicum * inibi acturos se deliberarunt ; in quo, missa peracta, amicos et inimicos, fideles et infideles pariter sepulture tradebant {, plaga correptos ac semi-
a. strenue À. — b. perageretur corrigé en peragere deberetur À. — c. deincéps 4. — d. Mot omis dans À, mais dont la restitution s'impose. — e. Sic dans À pour agendum. — }. Fol. 10 w°, col. 3,
de À. — g. quidem. — #. cede.
1. Les Annales de Saint-Bertin (année 841) usent presque des mêmes termes : « Palantium autem caedes passim agitabatur donec Hlodowicus et Karolus ab eorum interfectione cessandum decreverunt. Quin etiam longius a castris obtentu christianitatis fugientes persequi desierunt. »