FIN
EXTRAITS Dl CARTILAIRE DE REDON.
Ha?c caria iadical atque conservât qualitcr Heremita, quidam monachus, Domine Gundiernus , requisivit quemdam locum desertum à dominis et possessoribus luijus loci, scilicet à Brientio et Herveo atque Bove necnon et matre eorum Guermo nomine et Moïsen. ut sibi Iraderent ad SBdificandum ; quod ità factum est. Recepit ergo supra dictus monachus ità ab ipsis jàm dictum locum tali tenore ut cuicumque monasterio se vellet sociari , cum ipso loco faverent ; et ipsi placuit ergo ei ut ad monasterium Rotonense veniret et ab abbate Almando et fratribus se suscipi rogaret, quod et impetravit et stabilitatem suam in eodem monasterio concesso supradicto loco Ormavit. Erat et abus quidam miles, Albericus nomine, qui medietatem ejusdem loci possidebat quem monachi expetierunt ut partem suam contraderet, qui, accepte ab eis uno equo et viginli solidis, non solum partem suam, sicuti alii fecerant, donavit, sed etium lantumdem terrac ubicumque monachi eligerint, de suo promisit tradilurum coram multis nobilibus quorum ista sunl nomina : Judica, testis, Riwallonus. filins Ahini comitis, Normant, Morgue then, Guithenoc; Oliver abbas verô, et monachi, eligenlcs duos monachos Jungoneum et Isaac dircxerunl cum suprà dicto monacho ad recipiendum locum à supradictis dominis; quo rcceplo, simul expetierunt Goflridum filium Brientii , sub quo ipsi tenebant locum , ut ipse faveret donationi eorum: quod ipse, dato sibi uno equo , annuit non solum quod ipsi dederant, sed etiam quod ipsi jure ex eo loco competebat; et quajeumque ipsis monachis sub ejus diclione possent acquirere Sanclo Salvatori conlradidit et suis monachis in atoemosyni perpétua , cum trrris et sylvis, pralis , aquis , aquarum decursibus, mobilibus et immobilibus, sine censu et sine tributo ulli homini sub cœlo nisi Sancto Salvatori et suis monachis.
Evoluto autem temporc , ipse abbas adiit ipsum Goffridum , et locum Buscepit iterùm de manu ifsius coram multis nobilibus qui prœsentes aderant, quorum ista ^iint nomina ■ GofTridus, testis, Eudo, Riwallonus, testis, etc. . . .
Defuncto nobili et sapiente proconsule Guethenoco, et in capitulo Rotonensi sepulto, successit ei nobilior sapientiorque filius ejus Gosselinus qui videns, ob donum quod pater suus Salvatori Deo dederat, regnum ejus fuisse multiplicatum, disposuit donum mulliplicando et suum multiplicare. Jussit igitur venire ad se Perenesium venerabilcm Rotonensem abbatem vota patris sui, quee quondam pro ampliatione castelli voverat, Deo auctore, solvere volens. Videbat quidem non solùm castellum sed etiam omne regnum suum , ut ipsi fideliter credebat, pro ipsis undique esse amplificatum , et ideô dédit sanctae ecclesiae Rotonensi , juxtà Castellum Cellam , monachorum habitatione dignam, id est, monasterium Sanctae Crucis et sanctorum martyrum Cornelii et Cypriani, cum veteri suburbio usque ad medietatem Ulti fluminis, cum omnibus redditibus et cum omni dominatione suâ , libéré siculi ipse castellum suum possidebat. Sed ut semper consilium monachorum secum haberet, dédit eadem auctoritate sparsim per parrochias suas bas villas, Crannan et Linsedio, in quibus ecclesia Sanctae Crucis sedet, Plucgaduc, in Keminet, quartam partem festivitatis sancti Michaeli, Fossat, Criât, in Lannois, Kerkernam in Gillac, Treublen in Loiat, Corrinbuhucan in Quilirs, Kerloern in Muthon , Keridlerm in Miniac , Kermoil in Plumiac . Kermelennan in Locdivac, Tresmes in Nival , Coidan in Pluhuduc, Choitmesun in Nuiliac. Abbas vero et monachi devotionem venerabilis proconsulis cémentes, dederunt praedictae ecclesiœ Sanctae Crucis licentiam ac dignitatem corpora sepeliendi sicut habet à domino papa sancta ecclesia Rotonensis. Dederunt etiam terras omnes quas sub dominio preedicti castelli habebant et quas, ut in cartis suis scriptum est, habere debebant , eo videlicet tenore ut vicecomites eas habere facerent. Horum testes sunt ipse proconsul pater beneficii , filius ejus Maenginis episcopus, et Rogerius, et Eudo, et alii filii ejus Donwallanus, Judicalis, Gramalicus testis, Herveus presbyter, Robertus filius Rogerii, Robertus filius Guencalon testis, Thcholus, Guarnerius testis, Stephanus filius Kaledani testis, Wilhelmus et alii plures de gente Sancti Salvatoris, Perenisius abbas, Almodus prior, Joannes monachus, Hervi presb., Helorius presb., Helogonus de Clu, Hugolinus de Ploiarmel. ftîorwcthenus.