‹ Histoire des réfugiés huguenots en Amérique [microforme]Chapitre 57 sur 79 · REVERENDISSIME AC DOCTISSIME VIR · texte numérisé non relu

REVERENDISSIME AC DOCTISSIME VIR

» Quod mei memineris in litteris, quas ad dominum Sleins collegam meum doctum scripsisti, perjucundum fuit : cum te bene erga me affectum esse manifestum sit, Qua de re opera pretium fore duxi, si tibi renunciarem, me viri pietate, charitate, doctrinaq. insignis, magni facere benevolentiam. Quam, sibi aliisq. Gallis profuturam, non fovisse Dominum Vandenbosh mirum est. Sed rogc te, celeberrime Domine, ne molestia a Domino Vanden-

(1) Papiers Mather ; à la bibliothèque publique de Boston.

Appendice. s91

bosh illata in causä sit, cur minus faveas Gallis, qui jam adsunt in vestrA urbe, quiq. ad eam sese recepturi sunt. Unius culpa aliis innoxiis neque imputari, neque creare damnum debet. Itaque pristinæ charitatis erga fideles istos profugos gravissimamq. persecutionem passos, documenta te daturum spero : Neque etiam dubito quin ad Ecclesiam Gallicam Bostoni restituendam manum adhibere velis, Ad eam rem operam meam offero, ut non bene antea gesta resarciantur. Tibi collegisq. tuis doctis gaudium debitum pro moœstitià immerità efflorescat. Sumus fratres, fraterna igitur amicitia colenda est! Hoc efficere pro viribus mihi mens est. Tibi collegisq. tuis inclytis (quibus plurimam etiam salutem dico) significando me esse, Reverende ac Doctissime Vir, obsequentissimum addictissimumque servum tuum. » DAILLAEUM.

» Datum in Urbe Eboracensi die 2° men. maii, annoq. 1686, »

Au très illustre et savant Increase Mather, fidèle ministre de la Parole de Dieu, à Boston.

Page 1