‹ Histoire des sciences mathématiques en Italie, depuis la renaissance des lettres jusqu'à la fin du dix-septième siècle (volume 2)Chapitre 21 sur 32 · ALITER · texte numérisé non relu

ALITER

Sit itidem in subiecto plano a e c dimetiens et sectio communis circuli erecti ad ipsum planum, in quo circa a et €, id est sub Cancro et capricorno designetur per vices circulus terræ per polos qui sit dfc et axis terræ sit d /, Boreus polus d Austrinus j'et gi dimectiens circuli æquinoctialis. Quando igitur ad

(434) solem se convertit qui circa e atque æquinoctialis cir-

euli inclinatio Borea secundum angulum qui est sub

iae, tune motus circa axem describet parallelum æqui noctiali Austrinum secundum dimeétientem #7 et distantem / # tropicum Capricorni in sole apparentem sive ut rectius dicam motus ille circa axem ad visum ae, superficiem insumit conicam, in centre terræ habentem fastigium basim verd circulum æquinoctiali parallelum. In opposito quoque signo c omnia pari modo eveniunt sed conversa.

Patet igitur quomodo occurrentes invicem bini motus, cintri inquam et inclinationis cogunt axem terræ in eodem libramento manere, ac positione consimili, et apparere omnia quasi sint solares motus.

Quop NON OMNINO ÆQUALES

Sint motus centri et inclinationts.

Dicebamus autem centri et declinationis annuas revolutiones propemodum esse æquales, quoniam si ad amissim id esset ; oportet æquinoctialia solstitialiaque puncta , ac totam signiferi obliquitatem sub stellarum fixarum sphæra haudquaquam permutati: sed cum

SCOR, ) modica sit differentia non nisi cum tempore grandescens pactefacta est à Ptolemeo quidem ad nos usque partium prope viginti quibus illa jam antecipant : quam ob causam crediderunt aliqui sphæram quoque stellarum fixarum moveri quibus iccirco nona sphæra superior placuit, quæ cum non sufliceret, nunc recentiores decimam superaddunt; nedum tamen finem adsequuti quem speramus motu terræ nos consequu-

turos ; quo tanquam principio et hypothesi utentur in demonstrationibus aliorum.

Page 1