‹ Histoire des sciences mathématiques en Italie, depuis la renaissance des lettres jusqu'à la fin du dix-septième siècle (volume 2)Chapitre 20 sur 32 · PAGES · texte numérisé non relu

PAGES

Nous allons donner ici une lettre où Scioppius parle longuement de Giordano Bruno, et où il rend compte de son supplice. Cette lettre a été publiée par Struve dans ses Acta litteraria (Fascic. V, p. 64). Nous pen sons faire plaisir aux lecteurs en reproduisant une

pièce aussi rare que curieuse.

CASPARIS SCIOPPII EPISTOLA AD CONRADUM RITTER- SHUSIUM.

Epistolam hanc benevole mecum communicavit V. C. Gottlob Krantzius, Professor apud Vratislavienses celeberrimus. Certe lectu est dignissima , cum non solum genium Rittershusii satis clare detegat, sed etiam quid cum Jordano Bruno actum, clare exponat. Hanc igitur hic iudicavimus inserendam.

CONRADO RITTERSHUSIO SUO G,. SCHOPPIUS FR. S,

Quas ad nuperam tuam expostulariam Epistolam rescripsi, non am dubito quin tibi sint redditæ, quibus me tibi de vulgato responso meo.satis purgatum confido. Ut vero nunc etiam scriberem, hodierna ipsa dies me instigat, qua Jordanus Brunus propter

( 408 ) hæresin vivus vidensque publice in Campo Floræ ante Theatrum Pompeii est combustus. Existimo enim et hoc ad extremam impressæ epistolæ meæ partem, quæ de hæreticorum pœna egi, partinere. Si enim nunc Romæ esses, ex plerisque omnibus Îtalis audires, Lutheranum esse combustum, et ita non mediocriter in opinione tua de sævitia nostra confirmaberis. At semel scire debes, mi Ritterhusi , Italos nostros inter hæreticos alba linea non signare, neque discernere novisse , seu quicquid est hæreticum, illud Lutheranum esse pulant, in qua simplicitate ut Deus illos conservet , precor, ne sciant unquam, quid hæresis alia ab aliis discrepet. Vereor enim ne alioquin ista discernendi scientia nimis caro ipsis constet. Ut autem veritatem ipsam ex me accipias, narro tibi, idque ita esse, fidem do testem : nullum prorsus Lutheranum aut Calvinianum, nisi relapsum vel publice scandalosum, ullo modo Romæ periclitari, nedum ut morte puniatur. Hæc sanctissimi Domini nosuri mens est, ut omnibus Lutheranis Romam pateat liber commeatus, utque a Cardinalibus et Prælatis Curiæ nostræ omnis generis benevolentiam et humanitatem experiantur. Atque utinam hic esses, Rittershusi, scio fore, ut rumores vulgatos mendacii damnes. Fuit superiore mense Saxo quidam nobilis hic apud nos, qui annum ipsum domi Bezæ vixerat. Is multis Catholicis innotuit, ipsi etiam Confessario Pontificis Cardinali Baronio, qui eum humanissime excepit, et de religione nihil prorsus cum eo egit, nisi quod obiter eum adhortatus est ad veritatem investigandam. De periculo iussit eum fide sua esse securissimum, dum ne quod

( 409 ) publice scandalum præberet. Ac mansisset ille nobiscum diutius, nisi sparso rumore de Anglis quibusdam in Palatium Inquisitionis deductis, perterritus sibi metuisset. At Angli illi non erant, quod vulgo ab Italis dicuntur, Lutherani, sed Puritani et de sacrilega venerabilis sacramenti percussione Anglis usitata suspecti. Similiter forsan et ipse rumori vulgari crederem, Brunum istum fuisse ob Lutheranismum combustum , nisi seu Inquisitionis officio intérfuissem, dum sententia contra eum est lata, et sic scirem, quamnam ille hæresin professus fuerit. Fuit enim Brunus ille Patria Nolanus ex regno Neapolitano, professione Dominicanus qui, cum jam annis abhinc octodecim de Transsubstantiatione (rationi nimirum, ut Chrysostomus tuus docet, repugnante) dubitare, imo eam prorsus negare, et statim virginitatem B. Mariæ (quam idem Chrysostomus omnibus Cherubin et Seraphin puriorem ait) in dubium vocare cæpisset, Genevam abüt, et isthic biennium commoratus, tandemque quod ad Calvinisnum, quo tamen nihil recta magis ad Atheismum ducit, per omnia non probaret, inde eiectus Lugdunum, inde Tholosam, hinc Parisios devenit, ibique extraordinarium Professorem egit, cum videret ordinarios cogi Missæ sacro interesse. Postea Londinum profectus, libelium isthic edit de Bestia triumphante, h. e. de Papa, quem vestri honoris caussa bestiam appellare solent. Inde Wittebergam abuit, ibique publice professus est biennium, nisi fallor. Hinc Pragam delatus librum edit, de immenso et infinito, itemque de innumerabilibus (si titulorum sat recte memini, nam Jibros ipsos Pragæ habui), et rur-

( n l'O; ) sus alium de umbris et Idæis, in quibus horrenda prorsusque absurdissima docet, ut qui mundos esse innumerabiles, arimam de corpore in corpus, imo et alium in mundum migrare, unam animam bina corpora informare posse, magiam esse rem bonam et licitam Spiritum Sanctum non esse aliud nisi animam mundi, et hoc voluisse Moysen, dum seribit, eum fovisse aquas, mundum esse ab æterno. Moysen miracula sua per magiam operatum esse, in qua plus profecerat, quam reliqui Ægyptii; eum leges suas confinxisse , sacras litteras esse somnium. Diabolos salvatum iri. Solos Ebræos ab Adamo et Eva originem ducere, reliquos ab ïïs duobus, quos Deus pridie fecerat, Christum non esse Deum , #:d fuisse magum insignem et hominibus illusisse ac propterea merito suspensum (italice impiccato) non crucifixum esse. Prophetas et Apostolos fuisse homines nequam, masos et plerosque suspensos, denique infinitum foret omnia, eius portenta recensere, quæ ipse et libris et viva voce asseruit. Uno verbo ut dicam, quicquid unquam ab Ethnicorum Philosophis vel a nostris antiquis et recentioribus hæreticis est assertum, id omne ipse propugnavit. Praga Brunsvigam et Helmstadium provenit, et ibi aliquandiu professus dicitur. Inde Francofurtum librum editurus abüit, tandemque Veneuis in inquisitionis manus pervenit, ubi diu satis cum fuisset, Romam missus est, et sæpius a S. Oflicio, quod vocant, Inquisitionis examinatus, et a summis Theologis convictus modo quadraginta dies obüinuit, quibus deliberaret, modo promisit Palinodiam, modo

denuo suas nugas defendit, modo alios quadraginta

dies impetravit: sed tandem nihil egit aliud, misi ut Pontificem et inquisitionem deluderet. Fere igitur biennio post, quam hic in fnquisitionem devenit ; nupera die nona Februarii in Supremi Inquisitoris Palatio præsentibus illustrissimis Cardinalibus S. officii Inquisitiouis (qui et senio et rerum usu et Theologiæ Jurisque scientia reliquis præstant), et consultoribus T'heologis, et seculari Magistratu, Urbis Gubernatore : fuit Brunusille in locum Inquisitionis introductus ibique genibus flexis sententiam contra se pronunciari audiit. Ea autem fuit huius modi : Narrata füit eius vita, studia et dogmata, et qualem inquisitio diligentiam in convertendo illo et fraterne monendo adhibuerit, qualemque ille pertinaciam et impietatem ostenderit : inde eum degradarunt, ut dicimus, prorsusque excommunicarunt, et seculari Magistratui eum tradiderunt puniendum rogantes, ut quam clementissime et sine sanguinis eflusione puniretur. Hæc cum ita essent peracta, nihil ille respondit aliud , nisi minabundus : Maiori forsan tum timore sententiam in me ferüus, quam ego accipiam. Sie a lictoribus Gubernatoris in carcerem deductus, ibique assiduo asservatus fuit, si vel nunc errores suos revocare vellet, sed frustra. Hodie igitur ad rogum sive piram deductus, cum Salvatoris crucifixi imago ei ram morituro ostenderetur, lorvo eam vuliu aspernalus rejecit, sicque ustulatus musere perut, renunciaturus credo in reliquis illis, quos finxit, mundis quonam pacto homines blasphemi etimpii a Romanis tractari soleant. Hic itaque, mi lattershusi, modus est, quo contra homines, imo

not {r: bit cn A: n bis ny nclicoliat Giro ni MONSUTA AUIUSMONTAa ROMIS procec SOIT, O)CILZC DH

(412) ex te studeam, is ne modus bi probetur : an vero velis licere unicuique quidvis et credere et profiteri ? Equidem existimo, re non posse eum non probare. Sed illud forte addendum putabis : Lutheranos talia non docere neque credere, ac proinde aliter tractandos esse. Assentimur ergo übi, et nullum prorsus Lutheranum comburimus. Sed de ipso Propheta vestro Luthero aliam forte rationem innuemus. Quod enim dicis, Rittershusi, si asseram et probare tibi possim, Lutherum non eadem quidem, quæ Brunus, sed vel absurdiora magisque horrenda non dico in convivalibus, sed in iis, quos vivus edidit libris, tanquam sententias, dogmata et oracula docuisse ? quid tu hoc non credis ? Mone quæso, si nondum satis novisti eum, qui veritatem tot seculis sepultam vobis eruit, et faciam ipsa tibi loca indicentur, in quibus succum quinti istius Evangelii deprehendas, quamvis isthic Anatomiam Lutheri a Pistorio habere possitis. Nunc si Lutherus Brunus est, quid eo fieri debere censes ? nimirum tardipedi Deo dandum, infelicibus ustulandum lignis. Quid illis postea, qui eum pro Evangelista, Propheta, tertio Elia habent? hoc tibi cogitandum potius relinquo : tantum ut hoc mihi credas, Romanos non ea severitate erga Hæreticos experiri, qua creduntur, et qua debebant forte erga illos, qui scientes volentes pereunt. Sed de his satis. Quæ nuper a te petit, rogo pro veteri nostra amicitia cures diligenter : qui si tuo nomine similiter quid facere potero, faciam neque fidem neque industriam in me desiderare queas. Sulpitii vitam cum acceperis, quæro quando editionem sis auspicaturus, et hoc te

* amice moneo, apud doctos potius, quam apud juvenes et vulgariter eruditos laudem ex ea quærere cogites. Satis iam datum auræ isti. Nunc solis maiorum gentium litteratis placendum, quod fiet, si non omna, quæ in scholiis dici possunt, attuleris, sed ea, . quæ velles ab alio magno viro ribi proposita esse. Hæc, nisi amicus, non scriberem, quæ si amicus es in bonam partem accipies; mihi hic non seritur, nec metitur. Utinam eadem libertate in me usus esses olim, antequam libros ederem. Deinde ne appareat affectatio aliqua multæ Lectoinis vel scientiæ, ut quidem cum in Gunthero annotos Chaos ab hebræo dici : quod postea putant alii de industria esse positum, ne hebræarum litterarum rudisvidearis. Tertio , ne quicquam contra Catholicos, maxime de industria arrepta occasione, afferas, non quod putem esse, cur Catholici sibi a te metuant, ( erunt enim illi cum tu non eris, } sed quod nolim libris et nomini tuo aditum Îtaliæ et Hispaniæ et forte brevi Galliæ ipsi intercludas. Si enim Concilium

” Tridentinum, velut nuper se laboraturum Pontifici Rex christianissimus promisit, in Gallia recipiatur ; actum erit de libris vestris. Et quando tandem, mi Rittershusi, serio sapere incipis, ut quanto cum animæ corporisque periculo inter Novatores vivas, intelligas ? Cede sodes, mi carissime, cede inquam tantis doctoribus, et puta eos melius Bibliaintellexisse. Casaubonus noster, ut video, bonum tibi exemplum præire incipit, qui nuper modestissimam in hoc genere Epistolam ad Card. Baronium perscripsit. Deus illum magis illustret, teque 1lli secutorem faciat.

ne

sx

De studus tuis quid nunc præ manibus habeat vel # confectum, vel adfectum, scire velim : item num Pandectas prælegere cæperis, postquam à vobis discessit vapulator tuus Wesembecius ? Ego sub finem superioris et anni et seculi Commentarium de indulgentus absolveram, qui in Germania imprimerctur. Nunc spicilegium Apuleianarum Lectionum absolvi. Mox editioni epistolæ cuiusdam Dionysii Alexandrini accingar. Inde novam Agellii editionem cogito, invito quamvis Fiannio, qui adeo in aula felix esse incipit, ut illis quoque sordeat, qui tisdem dediti litteris humanioribus,quid credis propediem futurum? Francisci Schouti Itinerarium Italicum vidistine? Si non vidisti, autor sim isthic ut emas. Mittam ego prima occasione Romæ antiquæ et novæ delineationes magno übi usui futuras in scriptoribus interpretandis. Wackerius noster ait, se humanissime et prolixissime ad te scripsisse, sed a te ne 7,5 quidem Lucillii accipere adhuc potuisse. Unde, inquit, plane suspicor ipsum nobiscum stomachari, et cum hominibus idolatris rem

1e dt

amplius habere nolle : quod nobis ferendum est. 1

Ego, mi Rittershusi, non video, quid tibi amicitia tanti viri nocere possit. Noli quæso ab humanitate, quam profitemur, tam alienus esse, ut illud accusari in te forte queat, quod innuere, quam dicere nimio malo. Sed fortassis litteræ eius übi non sunt redditæ : id quod ego suspicari malo, et hoc etiam modo ipsi te nunc purgo. Tu si me audis, nullam tibi hebdomadam elabi sines, qua nihil ad ipsum seribas, præsertim de litteris nostris. Mihi crede, vir est ile tui cupidissimus, quique te, quamvis non Catholicum

… juvare et velit et possit. Lipsius noster, sed secundus, ubi gentium est? quid eius Sallustius ? quid liber de comitibus,ubi hærent? Guldinastus quorsum pervenit, quorsum Kuchelius, Hubnerus, Ignatius ? quæso mecum communices. Si quid de illis certi habes. Uxorem tuam liberosque : D. Queccium, Scherbiumque saluere iubeo. Roma, ut soleo, raptim a. d. 19. Febr.

Anno 1600.

Tuus ex animo et nunc et

olim.

G. Scnoprres, Fr.

Antonius Faber elegans ille, ut Giphanius aiebat, Jurise. nunc Romæ vivit cum Familia in negociis Ducis Lotharingiæ, vir optimus et humanissimus, et in vera solidaque jurisprudentia tradenda plusquam

Giphanius. Valde vellem ad eum scriberes, spondeo

übi amicitiam viri minime pænitendam.

Page 1