JOSEPHUS
gubi^rnatione princeps
Charitate episcopvs j^gyptia:
Aduinietrationi Admotvs.
TVTEL- rendiasimi
L£ Apud Episc. &
Ioannbm CoMegio-
Dalvy rumTu-
Typogra- tellensis
En u m e t Mauriacen
ibiiopol, sisque So-
DO. Il- cietatis
luetrissimi I E S V .
& Reue- 16 5 4.
ACCEDIT ad Te, Prœstd augustissime, captivus ille quidem sed princeps Iosbphvs. Ei nec purpura superbiam, nec captivitas probrum inussit. Ab eius catenis non réfugies, quas illi non crimen injecit, nisi alienum. Excipies illum nonorifice vt principem, bénigne vt captivum, aœanter vt virtutis athletam, & quocunque eum modo exceperis, more tuo excipies, id est eo, quo largiri soles, liberali nempe atque ma^ifico. Ad Te ergo & insignis humanitas, qua flores, êc smgularis religio, qua emicas, illum adducunt. Credidit enim sibi locum non defuturum in summa bumanitate, calamitoso, in summa integritate, propter innocentiam patienti.
Si ex imo fortunœ subsellio, m quod eum et impudentiœ labes, et hefœ caLumnia & herl impotentia violenta detruserat, in theatrum gloriœ eniti cupiebat, quem vero tandem, nisi Te, Prœsul illustrièsitae, et iniuriarum assertorem & sui iuris arbitrum & pietatis testem eligeret, quem natalium splendor erexit ad potentiam, qua promoveas, virtutum fulgor ad gloriara, qua ornes, ingenii tui indoles ad humanitatem, qua defendas.
Tu enim ille es, oui non tam purpura commendationem, quam mores accersunt, nec tam aites illœ vittœ, quœ caput adlambunt, autoritatem, quam infulœ virtutum effîciunt, nec tam insigne pedum, & pretiosus annulus, quibus manus effulgent, amorem et benevolentiam, quam munidcentiœ & benignitatis aura conciliât. Tu ille es, qni Palladium in ingenio, bibliothecam in mente, sacrarium in pectore, pietati in animo, in manibus integritati, eloquentiœ aedem in lin^a construxisti. Ad quem securiùs, quam ad Te è vinculis sol vendus accederet, qui non modo homines vnicos, sed et prouincias ipsas in libertatem vindicare soles. Gemebat iam ex longo Âquitania servitutem acerbam tumultuum & seditionum cate* nis mancipata, fregisti vincula assertor optimus & per te respirauit quœ oppressa languebat.
Ad Te ergo qui talis es, Pontifex Auffuatissime, losephus accedit. Sed enim dum te alloquimur; lUe antea captivitatis catenis astrictus subito in iËgypti prsesulem felici inauguratione transraittitur. Nihil cùm ad Te venit vinculorum, nihil mœroris ant calamitatis ostendit. Gloriœ plenus, effultus grandi subsidio virtutum accedit, nec jam petiturus opem, sed Épiscopus quem sapientiâ, probitate, integritate, fide, prudentia impleuit, Episcopo gratulationem daturus; & laudes omnes^ quas ipse meruit, & quas olim plenà manu messuit, per nos in Te iure transfusurus, qui obsequium Tibi, tuisque vous Prœsul serenisaime, addictum offerimus.
SCHOLASTICI.
CoUegii Tutellensis.
Societatis Ibsv.
TOTIVS