‹ Histoire du Concile du VaticanChapitre 450 sur 536 · LIVRE III, DOCUMENT CGC · texte numérisé non relu

LIVRE III, DOCUMENT CGC

Cap. I. — De solemnitatibus belli.

Jus gentium circa rem militarem et bellum, ante omnia requirit solemne belli ^ Hinc bellum injustum est, ac proinde homicidiis et latrociniis plénum, quod non ex edicto et prœdicto geritur *, id est quod non fuerit ante omnia parti adversae indictum ac publiée denuntiatum. Denuntiatione autem belli inlelligitur gravaminum objectorum publica declaratio, cum légitima^ et compelentis reparationis aut satisfactionis petitione, parti adversae per legatos solemniter facta. Indictionis nomine vero inlelligere fas est edictum quasi judiciarium, quo publiée denuntiantur belli causae simul, ac partis adverses contumacia'. Dominus enim in Yeteri Testamenlo jussit populo suo dicens : Si quando accesseris ad expugnandam civitatem (et agebalur de civitatibus ab ipso Domino rejectis et damnatis) offeres ei primumpacem *; et legitur in Libro Judicum filios Israël misisse nuntios ad omnem tribum Benjamin, ut traderent viros de Gabaa ad satisfaciendum injuriae illatse, antequam bellum inferrent ^ Quicumque igitur, sive princeps sive dux aut miles, aut alius bellum suscipere aut in eo participare, hisce omissis solemnitatibus, prœsumpserit, se sciât mortaliter peccasse,. et quidem in génère homicidii, tamquam auctorem vel complicem in solidum omnium caedium, quœ in tali bello vel potius impia strage fièrent, atque insuper irregularitalem ex delicto, idest formalis homicidii causa, incurrisse, secundum décréta Patrum ac Summorum Pontificum sancita ^.

i. Jus niiiitare est belli inferendi solemnitas... » (Décret, 1 part, dist. I, c. iO).

2. « Justum est bellum, quod ex edicto geritur.» (Decr., t part., causa xxiii, quœst. ii, c. k Corr. rom.) — In codicibus legitur : « ex prœdicto ». {Ibid.)

3. Corr. rom, — « Citât enim (Isidorus) Ciceronem, qui negat justum esse bellum nisi denuntiatum, nisi inductum. » {Ibid.)

Page 1