JuDic. XX
6. c In bello manifeste injusto, sive ofTensivo sive defensivo, licet pauci mutilentur seu occidantur, vel etiam unus solus occidatur yel mutiletur,
Gap. II. — De necessitate ac legitimis gausis ad bellum
JUSTUM REQUISITIS.
Quia vero pacem habere débet voluntas, bellum nécessitas', et bellum vere belluae est, quae omnia dévorât* : ideo non licel absque gravi causa et nisi vera et quasi extrema necessitate juste imperante, suscipere bellum. Testatur enim Nicolaus Papa in responsis ad bulgaros, omni tempore armis abstinendum, nisi nécessitas urgeat atque inevitabilis importunarum reram adsit concurrentia*. Abhorreant evgo christiani principes et populi a falsis bellorum causis, seu potius a sugpgestionibus diaboli, qui ab initio homicida erat^. Illi non semel aurem praebuere cœci homines, quum ad bellandum se motos prsedicarent, nuncpropter vanamgloriam, seu, utaiunt, prœstigiam nationale, sub cujus vocabuli fumo latet superbia vitse, apud Joannem damnata^, peccatum Draconis qui pugnabat cum angelis ejus*; nunc propter imperii extendcndi vel divitias augendi desiderium, quod non est aliud nisi concupiscentia oculorum\ radix omnium malorum cupiditas' et avaritia-, ab Apostolo dicta idolorum servitus * ; nunc etiam propter invidiam erga esteras nationes vel principes, furorem hune Caïnicuni quem semper abominabitur Dominus, qui solus est jure aemulator justissimus, cujus nomen privative vocatur Zelotes **.
evadont irregulares omnes militantes, quia omnes ad homicidiam cooperantur, et constituant unam causam totalem ad eam interoecionem. Arguitur ex cap. « Sicut dignum », § fin. de homicid., cap. « Quod in dubiis » 5, de pœnis, et ibi glossa, verbo « Incitant » (Ferrâris, verbo « Bellum »).