IV
optimo ejus exitu, et vere solliciti animi sensa ingénue aperiam. Quum viros considero, qui ex Austriae imperio et Gennania ad istam praeparationîs congregationem accersiti fuerant, anîmum meum incedit timor, ne eorum vires ad satisfaciendum gravissimaB obligationi inveniantur iosufficientiores. Certe fidei integritate, moriim probitate ita eminent, ut communis oniniam laus eos prosequatur ; doctrinsB quoque merito multi sunt commendatissimi. Neminem tamen latet, plerosque in scholis suis maxime fuisse occupatos, atque ita tum implicatos respectivis studiis, tum peculiari rerum considerationi innexos, ut dnbium facile oriatur, quin sufficiant, quamvis per summam et sincerrimam diligentiam, quaestiones obvenientes, omni, qua opus est, amplitudine tractare. Porro ea gravissimarum rerum doc* trinae et disciplinée natura est, ut nisi a pluribus divers» inslitutionis viris considerentur, vix possint ea proponi, quae praesertim Germanise et Austriae peculiaribus salubriter respondeant necessitatibus.
Quod enim ad res dogmaticas attinet, viros, qui e Germania evocati fuerunt, ejusdem scholas theologicae asseclas esse, omnibus compertum est : quis vero non optabit vel etiam necessarium esse censebit, ut tum ad quaestiones penitius tractandas, tum ad occurrendum malevolorum aut infirmorum objection!bus, consulantur etiam viri, qui intemeratœ fidei, catholicorum doctrinis adhaerentes, uberiori tamen et magis universalis eruditionis laude poUent, quique profundiori studio, quo sanctae Ecclesiae fidem, historiam, vitam, errorum quoque commenta perlustrarunt, sunt celeberrimi? Quum in Universitatibus Monacensi, Bonnensi, Tubigensi, Friburgensi, Wratislawiensi, viri plures inter primores Germanise theologos catholicos apud onmes laudentur, mirum multis videtur ex îis nullum, ex una vero Universitate Wirzeburgensi duos, et utrumque collegii germanici alumnos, fuisse evocatos. Rei utilitati non minus coDSuIeretur, quam remota partium suspicione fiducia de pra^ paratione Goncilii augeretur, si de ceteris quoque et nuUa catholica schola excepta ad consilia accerserentur, qui suas sententias proferrent et vel ipsi in meliora alia consentirent.