MOLE
SENATVS PARISIENSIS PRINCIPI.
NON mea (supremi Princeps Auguste Senatus)
Ausa tuos esset Musa subire lares, Tentasset nisi me primùm plagiarius audax
Et famam rabido roderet ore meam ; Nec veritus sacrae Thetnidos temerare pénates,
Scriberet hic nugas et maledicta tibi.
Sed cùm praecipuè oblato tibi Fronto libello.
Me cum Gersennis perdere posse putat , Ac mihi vipereo convitia gutture sufflat,
Atque in Carnutes scommata plura vomit Justitiam posco, rapuit quôd fraude laborem,
Ivonisque suum jactat inanis opus.
Agnoscunt omnes plagium, mendacia damnant^ At contra verum solus ubique negat.
Comprimât hic calamum et linguam, precor, Optime Prœses , Amplius effrontem nec patiare virum.
J. B. SOVCHETVS
can. Carnoten.
POETASTRI
CARNOTENSES BENEVOLO
LECTORI.
QUjE scrtpsit Ivo prœsul Antricensium .
^Vorax vetustas pêne jam consumpserat , JEtasque, nullus quant ruinant fecerat Sarcire curabat : jacebat tune opus Ubique neglectunt, tantetsi à plurtbus Desideratum, donec auspicatiiis Souchetus almœ Virginis mystes sacer.
Quant Camotenses incolœ prident colunt, In corpus ununt redigit, ac totum tontos Distinguit in binos, quibus scriptos manu, Cusosque libros diligent er contulit.
Et Cotiellerum misit ad Librarium, Tjrpis ut illos sedulo novis daret, Epistolœquique prœjixis notis.
Hos Parisinœ Gennovefes prcsbyter, Contendit audax Front o, sedfalso, suos, Velut tenebris eruios à se; licet Nil colligendis attulit, sed ne quidem Impenderit Typographo diem; tamen Muliùm laborisjactat exhaustum sibi, Purgando mendas queis scatet totus liber Carnoteorum nuncupatus Prcesiîli.
Furtum sciuni plures viri dociissimi.
Hos in ter exprobrat Quatermajorius , Objectât ipsi quod prior Vallis gravis, Normam sequens uterque Mandrarum ducis .
Dum pervicaci disputant sententiâ, Imitationis cujus auctoris liber, Kempensis, an Gersennis, ut piis placet. In se relatant turpiier noxam tulit Fronto, sui impos, et sibi vix temperans , Ferox minatur : vix dolor frenos capit, Scriptis lacessit quemlibet démens suis, Prcesentem ut absentent simùl convulnerat , Camutidas atra inficit caligine, Probrisque diris conspuit : Verùm magis Mordace Souchetum impetit mendax stylo, Incogitantem, nec levi verbo quidem Quemquam lacessentem : sed hune odit maie ^ Quod queritur olim pessimè hoc opus sibi Raptum essefurto, ansamque scribendi dédit Souchetus, hujus, Lector, ut sub exitu Defensionis judicare œquus potes , Rescripta cum tôt testium fert plurima , Qj^ibus pudendum codicis plagium sui Ab impudenti nequiter factum probat , Omnesque falsas diluit calumnias, Conatur illum queis protervè lœdere.
Hinc disce, Lector, quamjidem possis dare Dictis superbi tamque mendacis viri, Front emque demirare, quo Soucheti opus Suum esse jact ans , proprio domino rapit, Ac insolentis comprime arrogantiam.
lOANNIS
BAPTISTit SOVCHETI
D. T. ET CARNOTENSIS
ECCLESI^ CANONICI.
VERITATIS DEFENSIO
ADVERSVS F. lOANNEM FRONTONEM CANONICVM
REGVLAREM.
ROM ISSU M dudùm responsum, Domine Froiito, praestationis morâ detritum nolim. Ut enimeâ, quam ad dignissimum D. Antistitem nostrum Carnutensem adversùm te scripsi epistolâ, poUicitus eram , cùm primùm te bombos in me edentem legi, eo in libello, cui Refutationis eorum qui contra Thomœ Kempemis Vindicias scripsere, inflgis appellationem , calamum sumpsi , quo quœ in me jacularis tela , ipsa in te retorquerem et quibus me provocasti armis, iisdem repellerem. Diutumo silentio tuo bilem decoxisse, et simul et semel omnem ipsius acerbitatem evomuisse putabam , cùm ex improviso et de repente
Eccc iterum Crûpinus, Dicere volebam Frontinus , ah ! crro , certè tu Fronto , qui me cuniculis ilerum exagitandimi suscepisti. Sed quis multiim miretur si, cxtremo quinrtili aut scxlili mensibus . dum
Procyon furii Et Stella vcsani Leonis Sole dies referente siccosy tua deferbuit bilis? Harpocrati profectô litassem, Dec talionis lege egissem tecum , quod stolidus ille sU D. Hieronymo, qui loquadtatem facundiam existimat, et maledicere erudUionis signum arbitratur. Omnia enim potiùs mihi perpetienda rd)ar, quam ut ineptissimam hanc verborum capesserem pugnam: sed posteaquàm contumeliosa in me tua scripta vidi , quorum nullam partem voluisti arte aut convitiis vacare, tam insolentibus maledictis excaiidui, et cum aliquot me sustinuissem dies, tandem diutiùs temperare non potui, quin licentiam mihi maledicendi istam et ipse scripto comprimerem. Ut enim patientia Isesa fit furor ,
Quœlibet extinctos injuria susciUit igfies. Et quam vis te alienum nihil a tuo sive ingenio , sive consuetudine fecisse noverim , ut qui clarissimos viros DD. Robertum Quatremaire, Franciscum Valgravium, monachos Benedictinos, et Joannem de Launoy, Parisiensem Theologum, lacerandos sumpseris, quibuscum eodem impetu conficere et stilo solertissimo confodere me tacentem, et nihil in te molientem niteris; attamen respondendum duxi, tie silentium adduceres in crimen, obmutescenti nec convicto insultares causam desertam velut iniquam; ut tuorum quidam falsô effutiunt, blatterares, et confitentem te habere reum gloriareris. Remorabatur quidem Apostolici dogmatis rixas et contentiones dissuadentis veneratio, et aversabantur natura et voluntas. At vicit Christi Domini exemplum , qui Judseis illum daemonium habere convitiantibus, qno proprio consuleret honori, et vulgo dicteriis ipsius proscindendi famam toUeretur ansa, se daemonium habere negavit : ita ego cum me injuriarum et calumniae incessis et lacessis, te umquàm caliunniatum, aut aliquâ injuria à me affectum, inflcias ire coactus sum. Si hominem tantùm laesisses, aequo utique animo tulissem vulnus, nec questum extor-
sisset dolor : at cum dignitatem grave hoc convilium afficiat, tantam dedecoris ignominiam ferre nequivi, ut cui in alio redarguere pudor esset, quod in me corrigendum foret. Judicem me esse nescire non potes , cum rescripto Apostolico dirimendâ lite quae in ter tuos et San-Victorinos canonicos erat, conunissusfuerim, et adhuc of&cialis Capituli Camutensis exerceam munus. Qut ergo in ejusdem flagitii reos animadvertere possem, si eodem vitio inflcerer? Ea est lex vel naturae decreto sancita, vel conununi mortaiium consensu firmata, quae periclitantem et pêne interituram famam conatibus omnibus anteverti jubet; non aliter quam in serpente experientia docet, qui ut capitis ruinam vitet, universum corpus opponit. Sensus omninô expertem indicarent, si a te punctus non acclamarem, et quibus me compuisti calumniis et injuriis, ipsas falsas esse auctoritate non probarem, ratione refellerem, et ridicula ac te ipso non erudito viro indigna demonstrarem , ne veterem ferendo injuriam, invitarem novam. Melius famse mese consultum volo, quâ homini in omni ratione vitae nihil est optatiùs, aut augustiùSy cum, ut ait Comicus Ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives, Perperàm genium meum et mores nosti, qui ficta criminatione umquàm oneravi neminem, ut qui vera dicere didici, et à "vero semper steti, et qui me norunt, à me non ibunt. A Typographo deceptum me scribis. Benè est quidem, quôd injuriam quam tibi factam ludificas, à me propulsare velis et in alium transferre. Verùm qui id facere possis, satis non video, cùm ipse hominem exuerit et jam respondere non possit. Quippè qui facile esset tibi cum larva luctari et velut lepus insolensleonis vellicare barbam et insultare vitâ functo, quod dementise aut intemperantise maximse est argumentum. Institutum laudarem tuum si vivum accusasses , quem jam inhumanitate summâ refodere velle videris , ipsius interturbando mânes. Plus fldei tibi,. quam illi a me expostulas. Cur illud? Astruit, inflciaris : negat, nil probas : plura cum illo, nulla
lecum : lesles uUegas, producis neminem, alquc ita in lanto mentis conflictu, ab illo potiùs quàm à te stare debeo, quem sci'iptum tuetur. Auspicatè certè accidit, quod, ut dicis, amici tui rem uti est gesta, narrare voluermit, cum ut idem facerem impulenint me mei. Auxit fortassis animos singularis illa quâ omnes à te superari putas dicendi copia et scribendi l'acultas, quâ me non ita ad scribendum instructum, aut tauta animi felicitate, ac verborum ubertate ad respondendum paratum, facile à te oppressum iri arbitrabaris; quse sanè te fefellit opinio, cùm tibi respondendum duxerim, licet non tan ta cum venustate, aut sermonis elegantia, ut qui crasso filo et pinguiore Miner va ago.
Dummodu pugnando superem, tu vince loquendo.
Quamvis si respondeam, mullos fore prsevideo qui me rcprehendant : si taceam, multô plures. Ut ne si quid ex fiivolis praeterierim , id agnovissc potiùs quàm contempsisse aliquibus videar. Ut ut sit, faciam, ut veritati niunerus suus constet, asseratur juslitia et expugnelur mendacium. Tametsi euim odium in me tuum pepererit veritas, nuUae tenebrae , nulli latratus, nuUa linguse procacitas, me ita commovere umquam poterunt, quin palàm veritatem dicam, quo si te veri vel minimum cxstimulet amor, me tibi, vel ulli numquàm imposuisse, aut mendatiis et convitiis movisse bellum agnoscas. Rem onmem ut se habuerit a calce ad carceres, vel ut etiam dicimt, ab ovo ad mala, deducam, et suis omnibus momentis ponderabo. Ouôd si à veri orbita deflectentem in viam te reduxero, mène calumniatorem vocabis? Momus licet adsit, ipsius non reformidabo censuram; sed vorè et ingénue quidquid de eâ novi, referam.
Mense quinctili anni millesimi sexcentesimi quadragesimi scxti, cùm D. Carolus Chalineus, virœquè probus acdoctus^ fisci apud Carnutes patronus, de Ivonis operibus conquereretur, quod rara et reperlu difficilia , cum tamen a pluribus desirterarentur, et uisi in vctei;ibus Bibliothecis qua; doctis non
patebant, sed tantùm tineis aut blattis pascendis : aut in paucis librariorum Oflicinis, qua* non nisi magno sumptu comparari postent, invenirentur : apud me epistolas et conciones, opusculaque quœdam MM SS. esse : epistolas praeierea cum a Pithaeo, tiun Jureto VV. GC. observationibus illustratas, duoque chronica me habere , alterum ad calcem codicis a Jureto reparati , alterum Ivonis sub nomine, cum tamen Hugonis Floriacensis legitimus sit partus, inter alios Francorum scriptores , qui apud Vuechelium typis publico dati sunt anno a Virgineo partu millesimo sexcentesimo decimo tertio, dixissem, de ipsis praelo committendis litterariœ Reipublicae bono et studiosorum utilitati, cohortatus est. Sed cùm illius prselati opéra apud doctos homines non parvi censeri scirem, nec umquàm simul collecta vidissimem aut audissem, illa quasi in unum corpus complecti et publico dare animum subiit. Et quia Jureti viri undecumque doctissimi notis nonnulla qua; illius aucloris epistolis lucem erant allatura, deerant, meis facem addere curavi. Decretum et Pannormiam desiderabam. Fecit idem D. Chalineus ut a D. Thoreto, concanonico meo, in suprerao GalliîE consessu patrono, et Jurisdictionis ecclesiasticsB Carnotensis Capituli cognitore dignissimo, illud obtinerem : hanc ab alio nactus sum. Sedulô utraque evolvi et cum postremum prioris breviarium et epitomen agnoscerem, nihil de eo; sed de priore tantùm in publiciun emittendo, cogitavi. Vocaverunt intérim Lutetiam Parisiorum D. Chalineum res suœ, a quibus dum vacaret, de Ivonis operibus prelo committendis cum Laurentio Cotterello Bibliopola egit. Hic per tabellarium nostrum quid de ipsius sentirem sententiam rogavit, et responso à me accepto, aggressurum se ipsorum emissionem, epistolâ suâ die XVIII. mensis augusti ejusdem anni scriptâ, signiflcavit. Adjunxit alteram eorumdem diei mensis et anni D. Joannes à Goussainvilla, hujusce diœcesis presbyter, qua suam editioni praBStaturum operam et castigandis, quœ irrepere poterant mendis, solertiam impensurum poUicebatur. Et si hominem
nuUius coloris nossem , ut etadhucnon novi, cum numquàm illum viderim, sludium ipsius laudavi, atque oblatam conditionem non respuendam censui, ut quâ labore non exiguo repurgandis erratis levaret, et tune quas potui gratias rependi. Dum ad alla me comparo, urgente Typographo, decretumad D. Chalineum, ipsi tribuendum misi, ut ab isto editionem ordiretur.
Aderat tune Antriei Camutûm D. Franeiseus Faber, concanonieus tuus, et S. Dionysii Remensis instituti eanoniconim regularium eonventus prior, qui eum apud me venisset et de Ivonis operum evulgatione familiari coUoquio ageremus, MM. SS. qusedam illius auetoris opuseula in eollegii sui pluteis asservari me docuit, quorum cùm elenehum aecepissem, et ea quae in ipso enumerabantur pênes me esse intelligerem, nihil prorsus ab eo optavi, cùm non essent quse voto facerent satis.
Sequente mense, qui erat october, scripsit ad me Typographus ex-abbatem tuum cum in ipsius Ofîicina recentia et adhuc madentia decreti Ivoniani folia vidisset, et diligentia mea ac studio prelo emissa ab eo aceepisset, conatum meum probasse, et quia, ut dicebat, notus ei eram, se ad Fratres suos Camoti degentes seripturum spopondisse, ut quod habebant Ivonis MS. Deeretum reparando nostro , aut ipsius laeunis implendis , aul etiam editione promovendâ, mihi ipsius eopiam facerent, et committerent ; quod tamen ipsorum fecit nemo.
At quî illud fecissent? Cum MMSS. omnes libri, qui in primœvo ipsorum cœnobio ad ipso Ivone exstructo , erant , aut bellorum injuria distracti , aut temporum iniquitate consumpti, vel anteriorum incuriâ canonieorum negleeti fuissent, et si qui ex domus S. Joannis in Valle deflagratione, eversione, aut ruderibus superstites erant, statim atque conventu S. Stephani novo in quem post ignis aeceptam cladem eum rébus suis transmigrarant veteres illi, et sese reeeperant, pro restituendà régula, quse bellorum aeerbitate passa fuerat remissionem, tui potiti sunt, libros illos sive ad ecclesiasticum officium spectan-
tes, sive ad studium attinentes, exiilare coegemnt et quasi capta de hosle mancipia Michaëli Géorgie, Carnotensi Librario, subhastanint et vendiderunt, aut a propriis penatibus expulerunt. Doluitcertèet adhuc, cùm memoria revocat, dolet, Biblicum opus quatuor voluminibus distinctum , uncialibus literis in-vitulina membranaexaratum, picturis auro et argento miro artilicis opificio nitentibus adornato , quod satis aestimari non poterat, tàm indigné acceptum îsse, ut in alienam transferretur manum et in traductse domus pretium cederet. Et sicut acerbior est qui oculis hauritur dolor, quâm qui aliis percipitur sensibus, nuUum tuli, si benè memini, in vita intolerabiliorem , quàm cùm libres illos tàm malè et miserè habites vidi.
Sed nec ipsi Cai-tulario , quod vocant , in quod cartse omnes , tabulas, acta, instrumenta cùm fundationum quae in S. Joannis Abbatia à primaria ipsius institutione factae sunt , tùm annui reditus et aliormn referuntur, meliùs fuit. Illud enim pensando butyro, aut adipe, aut si quid est id generis invol vende, butyrariae mulieri contulerunt, quod meo sumptu vindicatum et in alias manus postea delapsum et distractum , in ipsius domus tablinum, seu cartophilacium référendum curavi et ipse reduxi; quod de Joannes de THostel, si adhuc m humanis est, ut spero, inflcias non ibit. Quomodo igitur a Camotensibus tuis habuissera aliquid, ciun nuUa MMSS. ampliùs ipsi possideant?
Eâ sum digressione usus, quôd tantam rei litterariae illatam injuriam praetermittere absque indignationis testificatione non possim. Jàm verô undè divertimus regrediamur et de semitâ iii \iam.
Instabant Goussainvilla et Typographus , ut quod de Ivonis epistolis ad MS. meum codicem emendalum haberem , expeditè ad eos mitterem, quod duplicato prelo, ipsarum et Decreti evulgationem urgere meditarentur. Parui statim , et ne longiùs abiret editio, tabellario nostro Parisios eunti, itatione proximâ easdem epistolas Jureti observationibus, atque meis recensitas, ipsis reddendas absque morâ commisi.
Interea vero uiio et altero exemplari MS. Ivoniani Decreti à religiosis DD. San-Victorinis canonicis et San-Germanianis monachis nacto , atque etiam à bibliotheca Regia accepte , cusum nostrum conferebat poliùs qiiàm restituebat Goussainvilla, qui cùm synopses et summa Epistolarum capita, Ivonisque vilam, et augustiores ipsius actus a me exoptasset, priera, ut in codem MS. legebantur, posteriora ex Jureti praîambulari epistolà ad G. V. D. Thuanum et addilionibus meis compacta, et alia quae à me exigebat, contuli, ne quid morae aut tarditatis paleretur operis edilio.
Ipso aulem ad exitum cadente, mediomaio, de scribenda epistolà et D. Carnotensi Episcopo inscribenda, monuit idem Goussainvilla , cùm consilii et intentionis illius semper fuerit , utdicebat, opusmeo nomine in publicum edi, ut qui ipsius auctor essem (adverte hoc /). Fronto) utiliùs in eo laborassem, et professioni non foret incongruum.
Non illud faciebam tanti , ut verum fatear, ut in eo nomen , aut laudem ambirem. Quamobrem aliis distraclus impedimentis , nuncupationis in ipsum Goussainvillam rejeci provinciam , aut si cordi non esset, in Cotterellum, qui editionem suo sumptu promovebat, quô ipsius fratrem, quem non multô antê Chaloti-Sancti-Medardi Curato beneficio donaram , illustrissimo D. Antistiti nostro commendaret. Responsum a neutro tuli; adeô ut in tàm alto illorum silenlio libri dedicationem in se suscepisse arbitrarer, quare de ea apud me nulla ampliùs cogitatio. Quôd si id laboris in se recipere nollc mandasset eorum alter, aut Epistolam scripsissem ipse, aut D. Thorelus, vel ctiam D. Chalineus qui tune Parisiis erant, id faciendi non abnuissent onus. Non enim, ut tu asseris, epistote dedicatoria^ miseramus nuntium; sed civili quadam urbanitate, ut id Goussainvilla sive suo, sive, ut dixi, Bibliopolaî nomine, prœstaret, quorum ejus conscientiam interpelle, exoptaveram.
Uno et altero mense, praestolatus sum responsum, quod tandem 6 Goussainvilla vix elicui, qui nescio quo percitus œstro de
Epislolâ nihil : de vita autem de Ivonis in haec verba, quae ex Gallico Latina reddo , scripsit : Diu hxsimus num Ivonis vitam à te compositam et ad me missam, edereinus in lucem, qvod certè voluissem, At quia plurima nuperè à Qainctiniani fani Belvaœnsis canonicis, accepit quidam S. Genovefœ (Parisiensis) religiosus, novam et uberiorem ex tud et actis illius consuit. Adde quod libella evidam à paitcis diebus à sectariorum ministre BlondellOy juris publici facto ^ quo plus œquo se in Ivonem severiorem eœhibueraty responsum oportuit^ ut ea vita factum est , qud calumniœ om^nes in cumdem congestœ^ diluta* sunt et detersœ; quod doctorum hominum sententid prœtermit' tendum absque decoris et famœ prœjudiciOj nobis non fuit i/ntegrum. Universam prœtcrea negotii curam Typographo remisi, cum profectionem ad duodenas leucas cogitem^ nec de reditu certus sim.
Veritus propter quaedam verba, quœ in extremâ epistolâ legebantiir subamarè, ut rebar, dicta, ne rixarum aut simultatis inter ipsos aborta esset quaestio, ad Cotterellum scripsi, ut si quid esset eos inter dissidii, componerem et sedarem. Irresponsus mansi; quod non levé in menlem injecit scrupulum qui me dies noctesque pungebat, cùm cur id faceret non compertum haberem, et in eo mecum agendi modo aliquid subolfacerem contemptûs.
Dum indignationem premo, accepi a Magistratu Regio, viro probo, familiari meo, qui me operum Ivonis editioni operam dare sciebat, ut qui sepiùs in eâ promovendâ laborantem viderat, se à defuncto fratre Jacobo Battelleto, concanonico tuo, et S. Joannis VaUeiacensis tune Priore, audivisse, ejusdem Ivonis scripta binis tomis distincta, brevi fratnim suorum laboreet diligentiâ in lucem proditura, Dolum aut fraudem ab bis non suspicatus, quibus cum familiarissime viverè putabam, quod eos beneficio de Moranceis domui eorum restituto, obstrinxeram, nec ipse tuâ ad me epistolâ retices, in utramque dormiebam aurem.
Subobscuro tameii, qui à fratribus luis afflaverat rumore, excitato mihi venit in mentem Balylli iUius Romani recordatio, cujus Batylletus, aut Battelletus diminulivus est, ne sicut ille Virgilianos sibi adscripserat versus; hic Ivonis operum coUectionem sibi asserere vellet. Non quidem tanta erat apud me hominis ratio , ut ab eo quidquam timere deberem. Adivi eum nihilominùs, ut si quid de hujus auctoris scriptorum editione nosset) aperiret. Ut erat ambigui ingenii, se de ea audivis&e inficiatus est, tantùm abest ut de ipsa cum aliquo contulisset. Fluctuabat judicium, quôd pietati ac voto addictum mentiri velle non parvum piaculum aestimarem : nutabat tamen apud me ipsius fides, quôd notissima mihi esset amici mei integritas, quem semper veri amantem eram experlus, Batylleti non item. Lupum auribus tenebam : ità ut in hac animi titubatione, cui calculum darem proprii non esset affectus decemere.
Cum lancinaret animum haec discussio, nullam tuli moi'am quin Typographum eorum quaî apud nos agebantur, aut dicebantur, monerem, ut ne si alius in eodem versaretur labore, ^mpensas et operam luderet. Scripto id ei significasse non fuit satis, sed et verbo ab amico admonitum volui, ut si nonnihil damni ex alio prelo metueret, à se averteret. Omnia cum in tuto esse et eâ ex parte se timere nihil, respondisset, dubium levavi, et omnem mentis anxietatem à me amovi, ut qui dolo malo agere mecmn non diffldissem emn, cui tàm candide et amicè opus concredideram.
Ventum ad supremum erat , et jam absolutum opus in vulgus prodibat, cmn ad me misit Cotterellus. Ut in tuitu primo epistolam Frontonis nomine ettuorum Reverendissimo et Illustrissimo Carnotensi D. Episcopo nuncupatam legi, in alio solo versari me arbitratus sum, et quasi somnium viderem, autmalignus aliquis fascinasset oculus, mihi non eram. Putares revelatam Pei'sei parmam, aut ut Battus visa Mercurii fronte lapideo frigo re obriguit : ita ego Frontonis nomine, cujus temerarium ausum salis mlrari non poteram, quod suo et canonicorum
regularium qui in ditione ejusdem D. Antistitis sunt^ noniine, Ivonis opéra consecraret y huncque virum a suis tandem redivivum effcctum eœhiberet , quamvis ne nomen ejus aliquandô audissem.
Ut me mihi restitui, injuriam non diutiùs ferendam ratus, à Typographe adeà propudiosi ausus quaesivi auctorem et originem initialem. Post aliquos flexus et diverticula, se tamdem epistolse liminaris dedicationem tibi pennississe fassus est, qu6d fratres tuos, qui Parisiis proximo Septembri in ordinis tui cœnobiticâ synodo conventuri erant, plura operum volumina empturos fore pollicitus esses, quonim cum multa jampraebnisset, promisse non stabas, et quasi gratuite munere et absquepretio eaacceptunis esses, debitae pecuniae solutionem differebas.
Non adeô, fateor, aequâ fui mente, ut utriusque improbitatem absque stomacho et silentio dissimularem : nec populares mei, seu qui Ivoniano operi aliquid contulerant, seu qui me ipsi incumbentem viderant, dum ad eos rei pervenit notio, adeô turpem conatum, viro ingenuo eterudito, ac pietatiaddicto indignum, absque bile tulenint : immô quo scripto, quâ voce, adversùm te quasi stimulis concitarunt, ut D. Camotensi praesuli rem sicut à Bibliopolâ acceperam, aperirem, fucumque quem compta epistolâ tuâ facere poteras, puro veritatis colore praevenirem, ne tibi opus quod tuum non erat offerenti, aliquam gratiam haberet; sed pro eâ quâ est modestia, ausum cohiberet, et tanquàm inutilem et vesanum fucum favos meos ligurientem despiceret ac contemneret.
Latere tuos non potuit epistolse meae emissio. Nam Frater Joannes Parisius , cœnobii S. Carauni Carnotensis moderator, qui saepius scribentem me in Ivonis epistolas observationes viderat, et cui ut familiari et amico de ipsius auctoris operibus publico dandis, consilium meum indicaram, advolavit, ut commotse bilis sestum injecte excusationis oleo sedaret. Ausum quidem improbavit, et libri nuncupationem , utpotè eo clàm et
inscio factam; at non malo in me p^ccandi genio, epistolam Ivonis operibus, sed librarii impulsu, qui opus suum afferebat, te prsefixisse dixit, obtnlitque se effectunim ut epistola tua omninô deleretur, dummodô supprimeretur mea, tertiaque nomine meo ederetur, quod ad me quoque scripsit Typographus. Conditionem non respui , cùm ad pacem proclivis sit genius. Verùm cùm nihil ex iis quae proposita fuerant executioni mandari, et fumum, non fidem, viderem, in eodemquo res erat slatu, remansit.
Inde mali labcs, nostrœque injuria gentis.
Haec est genuina ipsius rei gestae séries et historia, quam ni veri sis plané renuens, et Imperatore illo Romano cui perlinacia nomen dédit, periinacior, veram agnosces et candide scriptam.
Eminùs bac velitatione usus, propiùs nunc cougrediamur et quod jus tuum, quod meum sit, videamus. Ordine tua vestigia persequar et singillatim omnem calumniae textum retegam. Ad eorum igitur quae pagina 84. et sequentibus libelli illius quem adversum DD. Quatremaire et Launoyum edidisti , examen veiiio , cujus singula verba ad aurificis stateram et sanctuarii pondus expendam, ut manifesti mendacii te revincam.
Calumnias olim tibi de Ivonc impositas, quereris; sed a me, quem a Typographe deceptum , cœisiimasti^ ci cùin rescirem uti sese habuerint omnia, epistolam meam nolle scHpiam credidisti. Qui cilô crédit, levis est corde, Pei'peràm enim id asseris, cum rerum, ut vides, non fuerim ignarus. At quae sunt illœ, quas imposuisse, imponis ipse, calumnias? Veritatem asserere, numquid calumnias ingerere est? Ut oculo malè affecto, autsolis lumine verberato , quseque parent ut non sunt, sed quasi nebuloso obtecta vélo , ita veritatis fulgor adeô mentis hebetavit aciem , ut eam non agnoscas.
Calumnias dicis quidquid displicet, nec satis rectè verbo uteris, cùm si calumniari sit falsa crimina scienter intendere, aut, ut scribit Romanus orator sua in Salustium actione, si
tamen ejus est, sit quœdam calumnia, quam unusquisque nostriim testante animo suo fort de eo, qui falsum crimen bonis objectât y ubi te falsi criminis insimulavi aut mcessi?In eo , inquis , quod te Plagii arguerim, Hocne est grande maledictum, haec procacitatis immanitas, quam postquàm diffamas ti probris, in me notas? Furtiim quod omnium oculis patet, impudentissimè negare audes? Si non jure id feci, habes quod in me culpes et illegitimâ invectiva excanduisse dicas ; Si verum locutus sum , quid styli mucronem in me inunergere niteris et calumniam intentas, qui ementitum facinus mihi imponis?
Nonne plagiarii illi sunt, ut scribit Constantinus Augustus ad Celsum, qui viventium filiorum patribus miserandas infîigunt orbitateSy suos faetus ab ipsis avellendo atque distrahendo, et, ut notant Salicetus et Accursius, Crimen plagii commitiit dolosus y non ad habendum justa raiione motus. Numquid Ivonis operum collectionem partum tuum, aut tuorum dices? Numquid observationes mese in illius auctoris epistolas, tuse, aut tuorum alicujus sunt? Nonne dolo malo alienum fsetum surripere et tuum facere molituses, cùm, propositâ spe lucri, a Typographo obtinuisti, ut opus Ivonis integrum, quasi tuâ venâ prodiret, D. Caraotensi Episcopo, tuo et tuorum nomine dedicares? Quà justâ ratione motus es, ut, me inconsulto et inscio, in messem jam adultam, quam toto anno studiosè colueram, falcem mitteres, et meteres fructum quem non severas? Quod cum verum esse negare non audeas, latebras quseris et quasi sub Palladis iEgide tutus, editionem appellas, quam ambitiose nimis affectas, ut ex eà tibi aliquod deciis accédât
Eœclamet Melicerta périsse Frontem de rébus.
Quâ enim fronte, Domine Fronto, Ivonis editionem tuam esseasseris, meam negas? Cùm semper ipsi prsefuerim, sive illius pnesulis operibus colligendis, sive Typographo ut ea typis daret commendandis , quas duas edilionis species tan-
H quàm agnosco. Nùm mater quas pusionem peperit, ipsum edidit? Dicesne obstetricem qiise nascentem excepit, aut nutricem quse vagientem aluit, aut curam ipsius egit, eum in lucem edidisse? Lepida certè assertio et qusB omnium sibilos in te commoveret.
Sednecmajorisponderis illud est, quod pro assertione fulciendâ in médium affere, Me CarnuU semper fuisse, dùm ea editio Parisiis fiebat. Verum id quidem est, sed quid indè condudis? meam non esse, sed tuam? tam infulsè, quàm inepte. Quamvis enim toto illo tempore Parisiis abfuerim, editionem illam tibine vendicare potes? Cum meo arbitrio edebatur opus et D. Goussainvilla, qui erratorum castigandorum susceperat onus, et Typographus qui prelo commendabat, inconsulto me agebant nihil ; atque ita editio mea fuit, non tua, cum ex régula Juris sat nota : Qùiperaliu/in facit, per sdpsum facere videtur. Quare tuo more inconsideratè D. Robertum Quatremaire convitii in te flcti arguis, quôd in sui de Joanne Gersen assert! libelli margine paginse quinquagesimse tertise, Ivonis opéra à me édita scripsit, cùm verum asseruit, quôd uec illorum collectio, nec editio, ad te umquàm spectaverit et cùm tuam postfemam pronuntias,
Menducium œdepol dicis, atque haud decet,
Miror quod adeô tibi vilis sit Veritatis majestas, ut ipsius praejudicio tanta animi coufldentia editionem illam tibi tribuere coneris, qui nuUam in Ivonis operibus publicandis impendisti horam. Intolerabilis est hsec malignitas , quse pietatis imagine suam adumbrat ambîtionem, quse, ut Bemardus scribit, est futile malurriy secretum virus y pestis occulta, doli artifeœ, mater hypocnsis, livoris parens, vitiorum origo , tinea sa/nctitatis, eœcœcatrix cordium, etc. Quîb omnia , ni sis in rébus clarissimis bubo , in te velut in nitidâ glacie, aut terso speculo prospicies. Nivem suam albedinem et nigredinem merulam exuisse potiùs mihi persuaserim, quàm te Ivonis operum editionem vel promovisse , aut juvisse credam. Antequàm enim ad te et
luos [)ervenisset ejus notitia, multùm provecta erat, et Decretum penè typis evulgatum. Si Goussainvillae , aut Typographi testimonio rem tuam stare autumas, profectô causa excidisti, cùm ille , ut in superioribus audisti, operis primas tribuat mihi, nullas tibi, quod pro mutuâ quae inter utrumque intercessit necessitudine , non tacuisset, si aliquid in eâ habere te putasset. Hic autem cum ex-Abbatem tuum scribit prelo jam currente et Ivonis Decreto in publicum properante, me operi insistentem nosse, quod sanè latere te non potuit, cum in ordine tuo Alhlas major sis , cui incumbit totius universitatis moles^ et te aliquandô editioni quidquam contulisse praecisè negat. Vis Librarii parentis testificationem, pedibus manibusque à te it, cùm ad me scribit se plurimùm dolere, quôd in operum Ivonis editione nonnulla desideraverim : maxime verô in mmcupatoriâ epistolâ, quse nomine meo proditura fuerat in lucem, aut saltem Goussainvillse, cui eam permiseram; at non religiosorum S. Genovefse qui operi contulerant nihil, nisi laboris mei causa. Sed quid contulerant? Decreti tabulam, aut eonmi indicem succinctum quse in ipso continebantur, quem typis douasse doluit Typographus copiosîssimum meditatus. Vides igitur, D. Fronto, quomodo editio illa tua non sit, in quâ praeter dedicatoriam Ëpistolam non habes quid vendicâre possis.
DedAcationeiri libri in te non récépissé , scribis, nisi me récusante : cujus recusationis Epistolas habet Z). de Goussainvilld. Si illas vidisti, malè observasti, et pro doctissimo domino, artium Cancellario in ahnâ Universitate Parisiensi, pejùs argumentaris et pessimè concludis a dicto secundùm quid, ad dictum simpliciter, quod in tyrone philosophise grave peccatum duceres. Ëpistolam quidem prseambularem faciendi Goussainvillae fas feceram, quam si inscribere nollet, eidem Typographum substitueram , quibus recusantibus , suo repudio scribendi facultate exciderant et ad me redibat concessio.
Quare tametsi Victum precibus dActi de Goussainvillâ ëpistolam operibus ipsius auctoris prœfiaisse , dicas, excusatione
lé
cares, cùm si quam a me acceperal scribeudi copiam, referre debebat, qu6d suo jure in alium gratiam susceptam transmit tere non posset; nec adeo hebetis sis ingenii, ut emendatori typico, opère purgandis mendis, aut hiatibus implendis commendato, pro libidiue abuti , nefas esse nescires.
Hune concinasse te cum Goussainvillâ dolum epistolâ ad me 19. Novemb. 1647 ab amico missâ, accepi, quâ non immentô me Goussainvillse succensuisse scribebat, quod illatae mihi injuriae conscius esset, ut à Nosodochii insanabilum apud Parisios praefectis didicerat, à quorum contubemio, aut societale, nullo sui relicto desiderio, nuperë recesserat, quôd plura ils ipsis insciis egisset, Typographum ad te duxisset^ et de opère tibi aSérendo consilium dedisset. Quid ad hsec D. de la Haye, cui licet uotus non sim, eâ fidei integritate esse confido, ut vera esse quse scribo , non inficias ierit et epistolâ ad me missâ^ quam subjiciam, probabit.
Opus integrum à me pendere non eras nescius, cùm scribend<e epistolse nimtium , ut ipse allegas , miserim. Ad quid enim recusatio hsec, si ad me non spectabat, nec mei juris esset scriptio, aut editio? Camuti me esse sciebas, cum Parisiis non fuerim; in emendandis observationibus meis, quibus praefixum erat nomen , laborem tuum impendisse obtrudis; fratribus tuis Carnotensibus notum me epistolâ tuâ ad me missâ asseris, Ivonis vitam à me scriptam fuisse, te prseteriisse non potuit, cùm eam quam operi intrusisti, ex ipsâ immutatâ dietione confeceris. Cur ergô si tantus Ivonis edendi opéra incesserat ardor et prurigo, ad me non recurrebas, ut optato fruereris? Certè quidem si à me expetiisses, aut in eo te hserere scivissem, promeâin tuum ordinem propensione, numquàm denegassem edendi facultatem : inunô ultrô detulissem, et ut id fecisses ursissem. Non enim animum tantùm pupugit epistolœ tuaB prsefixio, quantum in eâ praeflgenda prsesumptio, quse hominum nemini umquàm probitatur.
Decebat s?in^ instituti tui sodales Ivonis operum evulgatio,
ut qui canonicoiiim, quos regulares vocant, insliiutor, aul restitutor iu Galliis fuerit : sed nec dedecuit canonicos Camotenses eadem intentio, queis eumdem nactos fuisse Antistitem, non parùm gloriae et eonun ecclesiae accessit. Verùm quod factum fuerat alteri invidere, et suum facere velle, nisi quorum intererat permissu et veniâ, nullus recti amans umquàm laudabit. Cùm autem numquàm Librarium adiisse scribis, nisi ut in editione errata corrigeres, non sat expendisse quse profers, aut alienis oculis ipsam tantùm vidisse edilionem te puto, ut digito quasi ad locum intento, indicabo. Quo enim adeô infelici sydere actum fuisset, ut cum sis non inférions noiSB GravimaticuSy rhetor, géomètres y pictovy aliptesy nonPoêtaster; sed, uttejactas, Poeta sublimis , Philosophus, Theologus, Historiographus, Jurisconsultus, Medicus etiam si voluisses, Grœcus, Hebraeus, Chaldaeus, Syrus, Arabs,Hispanus, I talus, in prsestantissimo et superlativo gradu, qui nihil ignoras pneter te, in re làm humili et quam nihili ducis, meliores impendisses horas, quas legitimis studiis ademisses? Nonne tôt putida errata in observatiouibus meis irreparata sivisses, quae cunctas paginarum faciès miserè déformant, ut cuique legenti est in proclivi , in queis plura simt quae litura, quàm lima indigent, velut ab illiterato homine, quem Latinitatis vena non adjuvasset, oscitante et négligente recensita, quod de te facile non dixerim, nec tu libenter patereris, qui intertuoses, ut Iv xoXoioîç dtetck, perspicacissimus, qui cceterorum ingénia tamquàm barbara et incondita aspemaris , ac si Mus» omnes fauslo omine in custodiâ apud te essent. Goussainvillse potiùs scripto fldem adhibeo, qui tôt mendarum monstra Typographo assignat, qui coutumaci proterviâ observationes meas inexaminatas voluit, quôd illarum lectio facilis non esset, ignaris scilicet et litteras nescientibus. Quamvis enim rationem banc cachinno excipiendam et risu explodendam censeam, cum eorum qui scribere norunt judicio, pingendi, seu litteras efiFormandi non sim omninô rudis aul ignai-us; eam tamen totis
i8 uhiis ampleclor ab eo dedecore quod passurus esses, si te erratis iUas annotatioiies purgasse contenderes, vindicaiums. Quam quoque in sententiam abire te accepi a -vito Glarissimo qui ad me nudiustertiùs scripsit. Quomodô igitur errata illa correxisses et editioni otium tuum impendisses?
Etsi enim nomine Abbates aemularis et forte offido et dignitate velles, pro Alsatia non substituisses Abbatia : nec pro Unellis, Uvellis, quaenullius sunt significationis. In chorographia cùm sis apprimè eruditus, errorem hune repressisses , nec pro ubi adverbio passus esses substitui arithmeticum numenim 661 : sicut nec Ameidos pro iEneidos, et similia oculos aut censuram subterfugissent, quse te barbariei arguèrent, quam toto conatu in Poëtastros Carnotenses excutere et rejicere conaris, quasi alio sub ccelo ortos et Ephesi natos, ubi oportuit excelluisse neminem. Verùm et qu» in margine moneado emendatore scripseram, tàm inconsideranter in textum irrepere non tulisses , cum diclorum éludant sensum et alium ingratmn obtrudant.
Hue accessit Goussainvillœ et Typographi testimonium, quorum ille se libri correctioni vacasse scribit, donec ad nota» meas pervenisset, quas Typographo rus abiturus intactas dimisit : hic editionis ne minimae cuidam particulae operam collocasse te constantissimè inficietur. Ex quibus omnibus sole meridiano te non castigandis in editione mendis , nec ipsi editioni incubuisse, clariùs est.
Sed et mihi confidentiùs imponis , asseruisse te predbus et itationibtis ad Librariumj tandem ut ipse opus dicares extorsisse, quod tàm falsum^ quàm falsissimum. Bona verba precor.
Vince animos iramque tuam, qui cœtera vincis.
Longiùs profectô te abducit iracundia, et falsum improbando, falsumipse astruis, cùm nihil horum dixerim, ut epistolam meam legenti planum fiet et perspicuum. Tantûm te fraude et jyropositd spc liuri ab eo, ut epistolam opellœ fronti prs^pO'
pcmereSj exlorsissc potms qud/m obUmÀsse scripsi, quodcùm ex ipsius librarii epistolâ, superiùs retulerim, non est, quod hic cavillerisy nec ego in mendaciis tuis et ineptiis replicandis dintiùs immorer.
Ut contrarium probes, testem allegas unicum D. de la Haye, cujus testimoniumplurimifacerem, ut etfacio, nisi à conviventibus sibi adversum haberem, quo te revincam, et Goussainvillam, quem licet clarissimum eflferas virum, obscurissimum demonstrabo , nec testimonium ejus admittendum, cùm in eodem reatu sit.
Epistolam quam D. Auiciensi Ëpiscopo scripsisti, satis tibi fore existimas, quasi verè tibi adhibeatur fides, cùm quibusvis hominibus in re propria dicendi testimonia facultatem jura sunmioverint, et ipsa epistola probris infarcita repudium suum ferat. Veritas pro tribunali numquàm nisi testibus quaeritur, quos qui producit nullos, facile causa excidit. Verumtamen pro dignitate dicenti tibi vis credi , velut indolis tuœ admiratione attoniti omnes insusurrarent tibi Grsecanicum istud oStoç l(rrlv 6 5etv^ lxeîv(K xal itavoo<po< aut quasi Pythagoras alter, cujus sapientiam et in omnes auctoritatem semularis, id effatus esses. 0 ridiculum tàm ineptse sapientiœ acumen! Ita est, quia dixisti. Viden quibus te implices tricis, cùm summus Philosophus sis, Ajîstotele, si Diis placet, atque totâ Peripatheticorum scholâ major, in Dialecticœ impingis leges, et quod in Logices candidato pro tuâ dignitate indignanter ferres, in te peccatum admittis; PetiHonis scilicet, principii fallaciam, cùm te editioni Ivonianae prœfuisse dicis, quia praefuisti.
Ât, sapientissime Magister noster, qusa simt istse ingenii tui angustiae? qu3e in tàm amplâ, quam ssepiùs repelis et ostentas , scientiarum suppellectile egestas, ut pro certissimis testibus, queis Gersenitas cum Poëtastris suis confundas, nullum praeter unum proferas et Epistolam tuam quasi ex Apollinis Delphii tripode orlam pro omni testimonio in médium producas.
Tecum habita^ et noris quant sit tibi curta suppellex..
Certè tanquàm si offusa oculis sempiterna nox esset, in ipso solis aeslu splendissimo caeculis, aut non vides, aut aliad quàm quod paret flngis. Ubi enim Gersenitae, vel ut rem apenam, Valgravius Poëtastros allegat. Ubi eorum versus, aut stimuli, quibus te exagitant. Epistolam meam transcripsit : Poëtastros nuUos in auxilium suum advocavit. Quis infelix furor exacerbati animi ita te dementavit, ut Poêtarum cohortem, vultu ac murmure suo temerarium plagium tuum explodentem, te iusequi et infectari aestimes, cùm eorum urgeat nemo. Numquid laesae conscientiae te gravis morsus stimulât, ut illorum lunbram te exagitantem imagineris, et sicut Orestem furiis persequantur, et quaquaversùm trahant. Quae te dementia dépravât, ut absentes quasi ob oculos, versarentur, mordaci dente dilaceres et intendas diras. Nùm fulmina illa sacra, quaî quia apud tuos servantur, confundantur S. Genovefœ commune vulgus appellat, in ipsorum caput vibrare, aut contorquere proponis, ut seteraùm confundas et perdas.
Pone vesa7ios precor
Animi tumores, ieque pietatirefer.
Quia te petulantiùs in DD. Quatremaire et Launoyiun CC. VV, debacchantem nobili responsione compressitet confodit Valgravius, eratne quod in furias ires, inque absentium convitia, in me et Carnotenses meos doloris impatientiâ ferox tàm insulsè insul tares? Quid nobis cum Gersenitis, aut Kempensibus? Nihil sanè. Librum de Imitatione Christi, qui velut Phrygii Pastoris pomum discordiarum inter Benedictinos et Canonicos Regulares cos fuit, et igniarius silex, exosculor : at cujus sit opus, non me novet. Atque utinam in ipsius illustri doctrinâ tàm sedulô, quàm in peregrinis disciplinis ingenium exercuisses, fastum illum, quo ad nauseam et fastidium extolleris, morsus ad livorem et tantam nominis aventiam, compressisses. Lege amabo, libri primi secundum caput, quod est de humili sentirc suipsius , ubi prœscriptam invenies tibi lectionem. Ouùd si tanlùm à verborum barbarie dissentit genius , ut qui
oratar elegaîis et eloquens, nulla nisi compta et florentia in oratione requins, utere sensu deprimendis iUis spiriiibus altis quos ex eruditione concepisti, apto, ne, utdocet Apostolus, fias velut aes sonans, aut cymbalum tinniens, quod populos ad mysteria cit, numquàm verô templi adyta subit.
At, Révérende Domine, quse ratio te ad Reverendissimum D. Aniciensem Episcopum de me scribere impulit, cui anteà ignotus eram et adhuc sum. Nonne ut sub ejus nomine famam meam et nomen faciliùs lacesseres? aut ut in absentem et non obnitentem liberiùs mentiri et garrire posses? An ut occulti vulneris dedecora ei aperires , et quae aeterno praestasset celasse silentio, omnium oculis proderes? Cùm ita te commoves, graviorem tibi infligis plagam, et quae coaluisse videbatur, recruduit et intempestivo motu virescit ac vivescit. Si ut nominis tui fama inter Velaunorum altissimas cautes volaret , consultiùs fecisses, si Mexicano, aut Lamacensi prsesulibus scripsisses, quô superatis œstuosi sali syrtibus, superus, inferusque orbis te agnosceret, et Ivonis Carnotensis operum editioni incubuisse sciret, ut quasi in admirationem rapti illarum partium incote, te suum episcopum postularent, quod tamen œgrè, adeô barbares et barbariem aversaris, acceptares.
Sed cur non potiùs Ulustrissimo D. Carnotensi episcopo, epistolam hanc scripsisti, cui cum libre nuncuparas altei^ara, ut ipsâ quasi spongiâ quae in te animadverteram deleres et infirmares? Non tulit certè facti paenitentia vel pudoris reverentia , ut ipsius testem supremae dignitatis advocares virum , quidissidii nostri probe noratcausam, et pro aequitatis lege , falsa obgannienti non auscultasset , et ausum tuum damnasset. lUâenim epistolâ tuâ, sunt perpetuilatratus et tôt meudacia, quot verba.
Imponis enim superbe nimis, me apprimè scivisse te id provincix a^sumpsissCy ut eidem Camuium prwsuli Ivonis opéra nimnipares, postquàm mihi demandatam recusaram. At à quo scivissem, cùm me clàm et celatum volueris, et de te
numquàm audissem, nisi post editum opus, quaudô epistolam huic prsefixam non sine stupore et insolentis audaciae admiratione legi. Et sanè sannio es, aut insanis, cùm demandatam me récusasse dedicandas epistolae provinciam dicis, quse à nullo demandai! poterat , quôd mei juris , et non alterius esset. Demandatio quippe ad superiorem spectat, quem in Ivonianâ editione agnovi neminem, quôd tota à me penderet, et Goussainvillse illud oneris committendo, ut et Typographo, sat jus quod mihi in eâ erat, ostendi.
Sed et imprudentiùs, ne impudentiùs dicam, me accepta epistola tua meam in te edidisse, atque Ivonis operum fronli prœfiœisse, asseris. Licet haec tantilia objectio, irresponsa abire mereretur, scies tamen vehementer te deceptum, quôd mea ante decimum quartum Novembris preli fatigationes evaserat, ut Typographi scripto perspicuum fiet : tua verô non nisi exeunte mense à defuncto D. Parisio tuo acceperim. Demulcere quidem ipsa et commotse mentis iras sedare tentabas ; sed valut lanio , qui ovem extremis unguibus scalpit, ut mactet. Polîtis et palpantibus verbis vulnus meum lenire studebas , at ut acerbiùs sauciares. Palàm blandiebaris, sed clanculô, si umquàm occasio foret, frigidam subdolè sufFanderes, sicut ex postfacto prodidisti , qui plenis ab epistola meâ édita fere trium annorum spatiis, quibus lis omnis dirimitur, aut dormit, menil nûnus à te operientem, nec de te cogitantem, persequendum duxisti.
Non mihi homines placent ^ qui quandd maie fecerunt purgant,
Verè Syracides esse qui nequiter humiliet se, eu jus interiora plena sunt dolo, pronuntiavit. Flatus diversos ex ore uno evomentem odi, ut satyrus ille apud iEsopum cî» U tou aùrdu otouaToc
Quod celatam epistolam meam esse volui , non rectè mentem meam es assecutus. Verùm ut aranea meliores succos in atra venona commutât , îta quod ex animo feci , ne factum tuum
verlerelur in probrum , et periclilanti tua; famce consulerem , in acerbum virus convertisti , quod in me evomeres et inspirares. Vetueram reverà Typographe illius epistolse evnlgationem , donec quod à Parisio et Typographe ipso proposilum fuerat , tua ab Ivonis operibus , mea quoque expungerentur, et tertia nomine meo sufficeretur, in qua ne verbum de te , sed tantùm quse nullipraejudicio, aut ofiFensioni esse possent, D. Camotensi inscriberetur. Et certè cum verbis conflictari et dimicare à moribus meis, omninô alienum sit, et summo jure tecum agere nollem, praestasset veritati cedere, quàm in hoc injucundum descendere certamen, à quo sicut à Marathonis praelio absque vuhiere discessisse probrum fuit : ita et ab hoc. Non enim epistola mea per pluriraorum volasset manus , quos facti tui insolentiaad ipsius lectionem incitavit , quâ suppressâ, conticuisset aemulonun cohors et invidia, illibatus remansisset honos, et ad nequiorem non traheretur suspicionem. At nescio quâ fati malignitate factum est, ut qui quaîstionis nostrse ignem extinguere poterant et indicere pacem, oleum flanunis nostris addiderunt, exacerbato sat mihi minas inanes intendendo, et Typographe fictum supplicium proponende, quibus deterrere me, aut constantiam ipsius convellere et labefactare putabant, qu3e omnia aspematus, epistolam liberam volui, et publico dari jussi, iliorum comminationes puériles sustinere paratus.
Accessit tuorum industria, qui falsis rumoribus ut suâ commeudatione tibi facerent nomen, in meum veluti fastidio et levi despectu, eliam malignâ laude pemiciosissimam exhalabant nubem. Hac in me offensa erexi, et celatam epistolam ampliùs nolui. Quod si secùs quàm optasses accidit, tuâ, aut tuorum culpâ, non meâ factum est, cùm discordias nostras componere in eorum arbitrio esset, re adhuc intégra, et epistola tuâ nondum Reverendissimo Camotensi Episcopo oblatâ. Non ergo meam tibi esse celatam volui , quôd putidissvmi mendacii auctores tanlœ calumnisc, ut scribis, quam pra* se fert ea Epi^ioUiy ptiduit, Sed potiùs ut labanti famrc tuse succurrerem.
Muscaimportunior es, quitoties verilalis flabro abactus, in idem redis, eamdem incudem semper lundis et obtundis et camarinam moves. Nonne salis, superque suprà libi responsum fuit, ut motus luos comprimeres et injuriosâ dicacitate veritatem mendacio opprimere abslineres? Verilalem diiisse numquàm mepuduit, pudet, aulpudebit, cùmprseterpeccatumpudeat nihil. Sed te profectô pudere deberet tàm perversâ et contumaci pervicaciâ mendacio putidissimo reatum luum tueri, quasi in malè cœplis honeslior libi videatur pertinacîa quàm pœnitenlia. Nimis superbe mortalitatem dedignatur, qui peccasse non erubescit.
Nam quis
Peccandi finem posuit sibi? QuandorccepU
Ejectum semel attritd de fronie ruborem?
Culpam negare non reparare est , sed poliùs augere et aggravare, quod sanè malè ferialse mentis est indicium, cùm quod ab omnibus scitur et videtur, occultare velle, in rerum ordine nihil sit stolidius : et lamen famam meam laceras et per summum nefas conunentaris injurias quae possint imponere credulorum simplicitati. Et certè adeô indigni ausus lui, tuos pudilum est, ut ingénue fassus est Parisius, qui Ivonis opéra épistolâ tuâ obumbrala, poliùs quàm illustrata, apud se velut in custodiâ multo lempore, delinuit, cum eam D. Gamotensi offerre operi , quod luum non esse sciebat, prseflsam, pudor esset, et diutiùs in vinculis fuisset, nisi ipsius absentise sumptâ opportunitale quidam Armoricus lui inslituti Prior iter Camoto habens cœteris audentior prsesentasset. Omnes quippè inter tuos boni et œqui amantes, conatum tàm injustum numquàm probarunt nec adhuc probant, quamvis non desint qui alieno impetu plus quàm suo procaciler et contiuneliosè lela sua in me vibrent, quibus plus sibi quàm mihi nocent.
Verùm adeô superbi fldentisque supercilii non possum salis mirari insolenliam, qua me amiotationum mearum non minimam partem editionis debcrc Hbi, asseris, cùm debei-e libi nil
credam. Car enim id faceiem? cùm, ut superiùs dixi, tôt spurcissimis erratis scateant illae, ut ne verbum quidem legatur purum aut inlegrum. Ità, ne illudere et facilitate mea abuti putas, ut gratias tibi debere exisiimem? cùm si observationibus meis emendandis operam coUocasti, plus obfuisse quàm profuisse persuasum habeam , et ab eà credulitate ut nonnihil tibi obstriclus sim, iongè fides mea aberret. Quotus enim quisque ille est, qui emendatoris officio functus est, consulté annotationes meas corrupisse potiùs, aut dépravasse, arbitror, quàm correxisse, aut emendasse. Benignitas inofficiosa est, quœ opi^ tulatur, utobsit. Oculos tuos appello, ut si per tempus licet, ipse si mentiar agnoscas.
His omnibus adde, quam dedicandi libri liceutiam, quse mei juris erat , insumpsisti , et perpende si hac in re temeratus non fuerit civilis ordo, qui tôt seculis perennat et unicuique quod suum est asserit. Profectù tuus adeô non est lenis.genius, quin in laedentem assurrexisses , qui in te nihil molienti insultas, atramento infecisses, aut acerbiore stylo illius temeritatem vindicasses. Verùm animum major incessit admiratio, quôd tua ad me epistola amicissimum vocas, quem ut infensissimum liostem exagitas.
Improbior multô quàm de quo diximus ante Quanta blandior hoc, tanêô vehementiùs mordet.
Potuisses , inquit , calumniis et menddciis Typographi , magis quàm SoucJwti respondere. Praeclara certe reticentia! attamen rectë locutus es, cùm calumnias et mendacia nulla intuli tibi. Si malè quid dixi, aut scripsi, testimonium perhibe de malo : si verum, quid me caedis? Si quâ Typographus te calumniâ affecit, aut lacessit injuria, cur tam contumeliosè mucronem in me convertis, qui ipsarum nullo modo conscius sum? Ni prior dictorum tuorum acerbitate provocasses, quiescebat fel, pepercerat injuria, elanguebat vindictae desiderium, nec austeri quidquam à me audisses. Sed in hoc contigit tibi quod praetereuntibus, qui quiescentem canem baculo excitant,
quos morsibus impetit et sauciat. Si enim nihil de te cogitantem uon interturbasset tua dicendi libido et petulantia, pacis mutuae non turbaretur tranquillitas, nec charitatis accessisset dulcedo numinis lege sanctissimè ab ipso terrarum primordio sancita, et nos sacerdotes pessimo exemplo improbâ verbonim concertatione , quâ plerumque qui commendalionem aucupantur, infelici fato famse jacturam luunt, non laceraremus , immô inter nos reciproca concordia perduraret. Nullas sanè injurias pervicatior indignalio solet ulcisci, quam quse creduntur in publicum emissse. Ut enim scribit Hesiodus
^(JL/) 5' ouTi; Trbtfjiirotv i7r<5XXuaai, xai Tiva ttoXXoi Aotol (pT)(JLiQ!^ouai.
Et sanè contumeliae e6 nocentiores sunt, quô in plures derivantur et ideà ab iis minus ferendse, quos nigraB succus lolliginis et erugo mera tingunt. Nisi epistolam tuam D. Aniciensi Episcopo à le scriptam, quâ me mendacem velut et calumniatorem exagitas , typis editam legissem, tui despectu satisfecissem. At verô cùm me bac improbitatis macula fedatum sensi, ipsam excutere, detergere, et responso diluere, necessarium duxi, et tamquàm in summi Judaeorum sacerdotis pendebant Docirina et Veritas y ità eadem verba docti et cordati viri in corde esse optavi, quibus tibi fucum facere volenti et mendacii nebulo veritatis ingenuitatem obumbrare conanti, obnileretur, quod nisi hoc scripto fieri mihi contigit.
Hàbes, inquis, Parisiis viros primarioSy graves et omni fide dignoSy apud quos certissimè constat editioni htiic te operam dédisse j BiMiothecas ipsorum evolutum ivisse unàcum D, de Goussainville , cui editionis hujus Ivonis se débet pars maœiniay quo sibi conipararet quœ Ivonis operibus deessent. Qui sint illi viri graves praeter unum D. de la Haye non dixisti, nec quorum Bibliothecas cum D. de Goussainvilla evolutum ivisti. At habeo Lutetise quoque viros omni exceptione majores , qui de Goussainvilla concedunt; de te inficiantur. Si quas adiisti, non meo ordine , cùm nondùm notus esses mihi , et tôt evolvere
Bibliothecas opus non erat, cùm jàm i-ecensilum essel Deeretum, et Epistolae atque Sermones cum MM. SS. collati. Si GoussaLnvillae rogatu, suo id MartfC fecit, velut alia plura quae nec potuit, nec debuit, quibus si abstinuisset, siunmà pace frueremur.
Bibliothecam Regiam adiisse te dices. Epistolà suà ad me 22 Novembris anni M. DC. XLVII missâ, Goussainvilla ex eâ se MS. accepisse monuit, ex quo très Sermones de Oratione Dominicay de Symbolo, qni in meo quoque MS. reperiebatur, et de adulterino habitUy quinondùm typis commissi fuerant, operi addendos deprompsit ; ai de te ne gry quidem. Si San - Victorinam intelligas , Decretum quidem MS. quo cusum nostrum conferret et tudendum castigaret Goussainvilla obtinuit ab ejusdem domus canonicis, D. de Bassicuria commendatione , ut suâ me monuit epistolà D. Sauvagius, cœnobii illius superior meritissimus, qui tibi aut tuis ex supellectile librariâ conununicasse quidquam inflciatur. Si Sau-Germanam velis, D, Lucas d'Acherius illius custos, Goussainvillse Decretum utendum prsebuisse asserit, nil tibi. Quid ad hœc, D. Fronto? Ubi testes illi graves quos in subsidium inopiae tuae advocas , quibus silentibus fis levissimus I
Sed quae deerant Ivonis operibus, ut ipsa tam ardenter in Bibliothecis requireres? Duo sermones, in quibus consistit quae Goussainvillse debetur editionis pars maxima. Papael Quià ergo aliiegerunt. Nihil? Hoc de te profectô concedam, quamvis ut in eâ partem habeas non minimam te excrucies. Si Goussainvilla reprimendis mendis operam tantùm collocasset et quod ejus erat ofiftcii impendisset, suâ laude non careret; sed propterduos quos addidit authoris sermones, maximam editionis partem ei tribuere velle, iniquissimum est, cùm quidquid in eâ fuit actum, arbitrio meoac nutu prodire debuerit. Non certè adeè inerudituses, et mémorise adeô obtusse, ut tritum illud et in scholis decantatum axioma ignores, Propter quod unumquodque taie et illud magis, quo me maximam eâ in editione
obtinuisse partem non te prsetereal, cùm laboris mei gratiâ fieret. Nam sicut in horologio maxima illa rota censelur, quae alias suo motu rapit : ità in rebiis quibusvis ille major est, cui omnes sufiragantur, et à cujus nulii pendent. Si sub Suevorum cœlo, aut in illorum versaremur solo, ubi puerpera statim atque enixa est, ad stivam et boves evertenda vomere terra, relegatui', viro intérim decumbente, cui integris octo diebus tota vicinia gratulatur, quôd edendo partui multùm insudarit, gratiam aliquam sperare , et pro labore meo de Ivonis operum editione, laudem assequi posset Goussainvilla : at aliis moribus vivimus et tantam inferri jnstitiae injuriam, jBqnitatis non paterentur leges.
Quod autem œlleciionem operum Ivonis à me et aliis canonicis fuisse factam -ïtaXiixTratSaç esse qui id credantj asseris, Procrustis ad instar, quidquid scribis, aut decurtas, aut producis , cùm a canonicis tantùm dixerim. Verùm iraXifiTcaiç ipse tu, qui hoc non admittis, qui ipsa in coUectione edenda, te plurimam impendisse operam imponis.
Nimis quoquR invidiosè arguis, nescire neminem Décréta et Epistolas omnes Ivonis, jam fuisse éditas, et nulla coUectione opus fuisse eis recndendis, "^Q xak^ xeipaX^ , dW i-pLlf^oXo^ oux E^ei. Plurimas asseris te Ivonis habere epistolas, quae nondùm preli laborem expertœ sunt, et omnes jàm vidisse lucem garris? Discrepantes concilia calamos, ut aliqua tibi fides. Sunt, non sunt. Contradictorise quippe enunciationes nec simul verse, nec Bimul falsse umquàm esse possunt. Erant quidem illa opéra jam 4ypis édita ; sed seorsim et quasi scopae dissolutae , quse nullâ inter se juncturâ, connexitate, aut colligatione vinciebantur. Si in nonnuUis bibliothecis latebat Decretum, deerant Epistolae, aut Sermones, aut aliud quoddam opusculum, quse carentis non satisfaciebant desiderio : immô ipsa nanciscendi ciebant esuriem. At illa omnia in promptu tamquàm in corpus unum redacta habere, nonne saliùs est, quàm unico aut altero opuscnlo potiri , aliis egere? Nùm Concilia cùm generalia tùm par-
ticularia ecclesiarum in lucem prodieranl. Nonne Palrum scripla , Poétarum carmina , Historise Romause auctores praeli passiones evaserant , ad quid igitur ea in unum coUegisse, si eis recudendis opus non fuisset? nisi ut simul et sub uno obtutu haberentur, quae dispersa à quibusvis desiderabantur, et sumplui qui in ipsis divisim comparandis multus erat , parceretur? Cerlè in evolvendis bibliothecis multos lusisti passus, et Ivçnis in operibus quserendis et investigandis temporis multùni insumpsisti, quod in reclioribus studiis impendisses, si ipsa omnia Ivonis scripta in uno et eodem volumine connexa et colligata reperiebantur. Invidiam produnt sequentia, quibus Paucula quœ addita sunt ex tua diligentia et prœfati D, de Goussainvilla Diœcesis Carnotensis presbiteri^ conquisita et édita fuisse, jactas. Ergô non omnia Ivonis opéra édita, si quse conquisita addidisti, et recusione opus erat ut ea adderes., Sed quae sunt illa, ut si qua pro ipsis gratia debeatur, rependatur propensior. Numquid illi duosermones? Alia enim omnia penès meerant. Si ità est, quas possum et debeo lubens rependo, cùm operi incrementum dederint; sed nullas pro observationibus quas ad Decreti calcem legi, cùm me inscio additœ sint. Quod si à te prodierint , bonis avibus hoc mihi suggeris argumentum , te vel non vidisse annolationes meas in Ivonis Epistolas , vel neglexisse, atque ideù non correxisse , quôd ad partem Decreti decimam, c. 31, dum de Treva Domini scribens, multa dici poluisse notas, quœ in illis observationibus meis ad 44. et 168 Epistolas, ubertim dicta, legisses. At notationes illas, quarum judicium penès doclos sit, ad quid effudisti? Et una et altéra concio, quae verè paucula sunt, potueruntne apud le tanti ponderis esse , ut earum ratione universum tibi vendicares opus, quo colligendo et adornando antequàm ipsius veniret in Goussainvillae tuamque mentem notitia, aliquot expenderam menses. Omnia quippè Ivonis scripta , Decretum praeter, sive jam édita , sive MMSS. in penu meo Libmrio suslinebant diem quo publico darenlur, nec ab aliis Bibliothecis emendicand»
eranty cùm veterum codicum ad amusssim et fidem jàm mullô anlë reparata et resiituta fuissent. Nonne diligentiâ meâ et sollicitudine delalum fuit Parisios Decrelum; quo emendando totne MMSS. opus erat? quasi ex musca elephantus prodiret, aut montes partui vicina forent.
Goussainvilte studium laudo, qnod si ad sobrietatem habuisset, nullum inter nos eicitasset dissidium, quod ipsius adolevît culpa. Miseram quoque auctoris illius epistolas ad MS. exemplar purgatas et Jureti observationibus illustratas^ cum Chronico ipsis annexo, notas insuper meas, quas invidiosè nimiùm attoUis ut déprimas y qus omnia mortalitas ipsa inficiari non potest, cùm de earum susceptione, illius et Typographi syngrapha penès me sint. Sermones quidem à laribus meis non extulere pedem, quod parlim editi, partim privato calamo exalati^apud Goussainvillam jàm suum âxerant domicilium, et Parisios quod ibidem erat mittere, supervacaneum et inane foret.
Testem produco D. Petrum Martinum, virum sanè doctum et Curiae Episcopalis Carnotensis cognitorem, seu Promotorem meritissimum, qui conferendis MMSS. meis, quos babebat eu- SOS et typis evulgatos pro sua comitate communes fecit. Quid tu, D. Fronto? Nihil omninô, ut Typographi epistola palàm et dilucidè demoBstrat. Mentiatur ille, necne posiquàm opéra tua, ut scribis, abusus est, non mei juris est anquirere, cùm nullâ à me insectatum fuisse te calunmià, aut lacessitum contumeliâ, aut injuria Isesum , probasse , sit satis. Pmdenter quidem me mentitimi afflrmare non es ausus,. cùm eorum qmae prge se fert epistola, auctores habeam et vades suf&agentur. Mitto quod de operis nuncupatione repetis , cùm jàm tîbi sit abimdè responsum et in his iterùm operam ludere pigeât, ne in molem assurgat hoc scriptum, quod legentibus operosum esset.
Silentio tamen premere non possum quod immanè mihi imponis, me PoëlastrosCarnotenses adversimi te armasse , cum in 80 vehementer halliicinatus sis. Non enim, iit verbis tuis tua
retundam, adeè arctœ sum supellectilis, ut si quid iu solem prodire velim , advocem adjutores : nec certè Carnotenses mei à te erunt, immô potiùs a me, quôd contumaci fastu tuo, et violatae veritatis injuria exasperati, ut insolentem conatum tuum castigarent, in teexeruisse stilum ingénue fatebuntur. Nihil tàm petulanter dictum habent omnia mea scripta, si cum tuis contradantur, quse Ârchiloîca edicta super^t, quàm quse tu insolenter obtrudis, Carnotenses Poëtastros, barbaros, Alantopolanun filios et asellos nuncupando y quod certè animi tui testatur angorem maximum, vel invidiam, vel etiam imperitiam, cum Homine imperito numqvÂm quidquid est injustius^ Qui rvisi quod ipse facitj mhil rectum putat. Non adeô in Poësi, seu ingenio, seu etiam ingenii acumine praestas, ut tàm despicatè de Camotensibus scribas, cùm Aselhim te anagrammatismus tuus indigitet. Ex his enim duobus \erh\s Joannes Frv/ntellus ^ nullo apice detracto, quiescente, autmutato, fit A'oriTi^ /tint A5e//U5, quod remordendi Poëtastris Camotensibus ansam praebuit his versibus. Camutes laceras scripto, Fruntelle, poëtas,
Et velut ignares dente furente petis, Alter barbarus est : aller tibi durus Ascllus,
Scommata sint quamvis nomine digna tuo.
Nam si Fruntellus convertas atque Joannes ,
Die mihi quid tandem versa elementa dabunt ? Nonne furit petulam Fruntellus ut Arcas Asellus.
0 quam conveniens hoc anagramma tibi !
Ergo cucullatos i/nter^ vanissime, nomen Quod maie dos aliis, hoc bene sume tuum. Vis quoque graeco sermone. Ex 'loMtvvTi; 6 ^^fxJvteXXoç oritur Ny) Jvoç ^(pp<i)v Te i^iX(^, quod carminé sequente Poêtaster nostràs sic expressit
ïiitTE Toù; xaXéeiQ ^i ae xXiimiv liciÔti;a 'AXXoTp(v)ç SoÇr,; :f)[i.eTépo>v xe irovwv ; KapvoTiSaç x(xXif)«xc< ^vouç, Jvoç oiM^ Oirap/wv,
Kat itoku xpeiTTO^t aoo Touvojxot cov icapc^^ci;. ^Hv Y&p 'i(i)Qtvvv|C 4>povTeXXoc âvctorpo^acofiiev
N^ GUY' fAOUVO< ^^ I^XOÇ ^^pCOV TC ^V0<.
Vide, Domine, quomodo Gamutenses Asellos et barbaros vocare possis, cùm eadem dicteria in te regerere queant. Fuderunt eorum quidam versus tuo inconditè scriptos judicio. Eratne ut eos proptereà convitiis proscinderes, barbaros et asellos appellares, et quasi ira tuâ non essent digni, subamaro rictu, aut naris contractione, aut contorsione contumeliosè dedignareris? Sedvelim censor meus respondeat, et in quo barbari sint ostendat, ne barbants censeatur ipse et àfftvoç, id est sine sensu, ut Synesius Iv tt; (paX«xp«ç k^rwi^tin^ interpretatur.
Certè non adeô laedit te, aut mentem exulcerat carmin um illorum rusticitas, quàm veritatis splendor illustris, qui fulgore suo ausum tuum prodit et révélât, cùm non tuimi, sed popularium suorum Ivonis editionem opus affirmant, quam exhausto rubore tuam tàm confldenter quàm impudenter astruis. Nec mirum, quôd qui verecundiae fines semel transierit, eum benè et naviter oporteat esse impudentem. Versus verba sunt, quae tametsi compedibus vincta, quibus pedestris etsolutae orationis adimitur licentia et purae signiflcationis proprietas, ita ut plurimùm circuitione opus sit, non tamen proindè suo sensu privantur, qui ssepè austerâ dictione et impolitâ sat benè exprimilur. Homines nascinaturâ, Poètas arte fleri nescis? Ouamvis bœc illam perficlat et adjuvet, ut Lyricus annotavit. Si Melpomene quosdam nascentes placido lumine viderit, vates efficit, multo plures Heliconis deterret asperitas. Non ex omni ligno exsculpitur Mercurius, sicut nec icovtoç <ivSp^ h KopivOov M^ 6 icXoîîç. Nonadpalatum tuum locuti sunt Carnotenses, ideô tibi simt aselli et barbari. Adeône etiam pii veritatis odere nomen, ut eo audito excandescant ! In quo enim barbari? Quia illorum quidam suis versibus in Ivonis nomine I. brève poëticâ licentia fecerunt, quod aliter carminis non pateretur rigor, et auclorem baberent Philippum, Bonae-Spei abbatem, qui in ipsius anlis-
titis Ëpitaphio, I. prius rapit, sicut ille quisquis sit, qui in vetere Valeiacensi membrana illius domus exscripsit initia versu, eamdem litteram corripit. Propriis in nominibus aliquandô ludere fas est, nec semper in his orationis strictse leges servantur.
Forte etiam cathedralitios et cuculla, vocabula carminibus inserta displiœnt. Cur? Nùm illa sunt in Romano regno nata, et Latii vemae? Numquid cathedra y Latinâ monetâ percussa est, et xaOtSpa, purum putum Grsecnm, a quibus barbaries excidit, cùm Romanos et Graecos prseter, omnes populi barbari censeantur. Numquid cathedralitius genuiuus cathedrse partus, qui cùm ventrem sequatur, merus Latinus est sicut parens. Hac voce Martialis patriâ licet barbarus, Romani tamen eloquii non ignarus , ut qui in urbe in quâ Latinitatis cunse, non intcF barbaros propter ingenii felicitatem, morumque suavitatem conversabatur , sedinter principes viros, à quibus verborum barbaries exultât, usus est hoc versu,
Cùm cathedralitios portet tibi rheda ministros, quos Sidonius Apollinaris, Arvemorum prima lux et mellitum Musarum delitium, cathedrarios servos, nuncupat, quales sunt qui jam apud nos portitorum officio funguntur. Et quamvis eo sensu à Camuteo nostro non sumatur vocabuli notio, non ideô plus barbariei inest, cùm ab eodem nomine sortiatur denominationem. Pro Episcopalis Ecclesiae, et DioBcesis matricis, quseeidem Synodo cathedra, sicut et priscis pluribus absque adjuncto dicitur, instituto usurpa vit, quod ad regulares luos fluxit. Nonne Cathedraticum ex eodem dimanat fonte? quod est annua pensio Episcopis persolvenda ab iis qui in diœcesauâ Synodo comparitionis jus habent, aut ut 10. q. 3. Placuit, et seq. legitur, est perisitatio illa quam exigit Episcopus pro honore sux cathedrœ, quod tamen barbarum dici Latinitatis non pateretur amplitudo.
Sicut antiquis moribus vivimus , ila prsesentibus loquimur verbis. Multa quidem sunt quse à baibaris natales suos ducunt.
quse cùm Lâtini sermoois induerunt togam, aut geutium coasensu Romanà ci vitale donata sunt, non ampliùs barbara censenda, aut exotica, sed nostra. ^Etatem suam verba habent, sicut omnia caetera et cuique nova, Lyrico teste, condere semper licuit et licet ,
cum lingua Catonis et Ermi Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum Nomina protulerit^ licuit seinperque licebit Signatum prœsente nota producere nomen.
Ut sylvœ foliis pronos mutantur in annos^ Prima cadv/nt : ita verborum vetiis i/nterit aetas Etjuvenum ritu florent modo nata, vigentque. Quod prae aliis nactus es privilegium, ut pro temporum ratione cognomen tuum mutaveris, et ut ipse asseris, ex Ftxnttiauy vel Frontiaux îedsti Frontel et Fronteau, sicuta viauy viauxy et veel factum est Veau. Si hoc tibi licuit, et ex Fronlello decurtato et syncopato facere Fronto, cur non et aliis à cathedra, cathedralitium derivare, et à cucullo, cucullani facere, cùm verba illa Latina sint et non barbara, nisi Hieronymum barbarum velis, aut Oscè Volcève locutum, quôd euculla in D. Hilarionis vitâ usus est , cùm tamen ipsius dictio apud probatos quosque scriptores purse latinitatis redoleat florem, et ab Angelo quôd Ciceronianus esset non Chrislianus, correctionem passus sit.
Nùm S. Benedictus barbarus, quoniam in suâ régula, dùm de vestianis et calceariis agit, cucullse meminit. Scio quidem apud Latinos cucullus et cucullio dici, et apud Grsecos xouxouXXiov capitis integumentum , quo hyeme arcendo frigore homines operiuntur, ex quo Martiali fit bardocucuUus , et apud Sozomenum dicitur 2x^iro(9{A« ttiC xEtpaXtic, 3 xouxouXXiov xaXouffiv, quod cucidlae Latinitatis jus non ademit, cum ab eadem radice puUulaverint. Nomen fortassis abhorres, quôd in Gersenitarum, id est Benediclinorum quibuscum tibi res est, familiam transierit, et quasi proprium factum sit. At verô tuam
quoque esse negare non potes , si Augustini te agnoveiis prolem, cûm de eo sic Ambrosius locutus sit Novum Christianum novis vestimentis y cucullâ nigrâ induimus, cingulo ex corio nos ipsi prœcinximus, quod Simplicianus noster ingenti lœtitid donavit. Viden* cucuUam Augustinianorum esse, ut et aliorum religiosorum? Adde quod Clemens V. P. M. in Concilio Viennensi monachos cucullas clausas déferre praecepit, quas Nicolaus decessor ejus canonicis regularibus apertas dederat. Dicesne barbaros Summos Pontifices et Latin» dictionis ignaros, qui non solùm jura omnia , sed et Latii eloquii nitorem in scrinio pectoris reconditum gerunt, aut etiam Ambrosium^ cujus scripta mel et Ambrosiam sapiunt et Latini sermonis puritatem, quôd cucullam dixerint?
Placet quidem res, at displicet nomen. Ut enim in propatulo cttique est, tu et instituti tui sodales, brumâ rigente, cucullione, seu capulio, quod est vera cuculla, cœli asperitatem eludunt, aut domant, aut etiam frigoris injurias retundunt. Nam , ut scribit Cassianus de iEgyptiorum monachis, cucullis utebantur perparvis, usque ad cervicis humerorumque confinia demissis, quibus tantùm capita contegebant, nec diebus, aut noctibus deponebant; scilicet ut innocentiam et simplicitatem parvulorum jugiter custodire recordarentur. Quare à Dorotheo aiP){ji€tov *«?,( àxaniaç xotl ttjc Iv Xpioro) v7)irtOTV)T(K, dicitur.
Delicatulus certè es vel Frontosior, ut duo verba ita mo vérin t bilem, ut totus in iras efTundereris et dire dentis igniti morsum in Camotenses imprimeres, queis remordendi non minimus eritiUex. Verùm quo jure, quâ injuria dentem figas, non tuâ refert, dummodô anîmi exsuffles ardorem et uras.
At non est ira, sed dira illa vesania percelli, ut videre est in pueris, qui si ceciderint, terram verberari volunt, et saepè nesciunt cui irascantur; sed tantùm irascuntur sine causa et sine injuria, non tamen sine aliquà injustitise specie, nec sine aliquâ pœnae cupiditate. Litem Gersenilis moves, et nos cum ipsis eodem involucro implicare tentas, et quasi iisdem
3é cssemus moribus, in nos saevis : non aliter quàm canis saxo percussus, qui praetermisso qui icit, lapidi in se jacto irascitui»; aut puer qui virgis caesus, doloris impatiens ipsas corripit et flammis devorandas committit. Magna irge impotentia, cùm lege iniquum sit odio quemquam alieno praegravari. Videat nunc D. Aniciensis in re adeô perspicuâ à quo nostrum stabit et aequam sententiam proférât, dùm ut institui ad alia propero.
Itxmis vitam operibus prœfixisse imj)ortunis et Typographi et ejus qui editioni prxerat D. de Goussainvilla, precibus fatigatum tuâ ad me Epistolâ scribis. Tune coronata est hominis pervicacitas, cùm adversùs agnitam veritatem insurgit, et reatum suum in alterum exonérât. Mihi videre videor protoplasten nostnmi culpam in uxorem, et hanc in serpentera noxam referentem. Peccasti. At errorem in Typographum et GoussainviUam rejicere conaris. VerùmTypographus se umquàm te rogatum isse, ut Ivonis vitam ipsius scriptis prseflgeres, constantissimè negat : immè fraudem, quâ in eo, ut id faceres, decipiendo usus es, aperit, et te, lecto quem de illius gestis edideram conunentario , plura ipsi addenda quibus illustrior foret, penès te esse asseruisse, et utaiiam componeres teultrô exhibuisse, affirmât. Qui igitur ipsius precibus fatigatus fuisti , ut illam opeiîbus prseflgeres vitam? Haud multùm disparia scribit Goussainvilla, in votis quidem fuisse sibi, ut qusB Ivonis gesta scripto redegeram, illius auctoris operibus praeponerentur. At verô cùm a fani Ouintiniani Belvacensis fratribus tuis acta quaedam quae ad ipsius conferebantdignitatem, accepisse te rescisset, ut ex ipsis et scripto meo ampliorem conderes vitam omninô optasse, ut nonnihil tanti viri decori accederet, aut certè nil aut parùm deesset , atque ideô illud commisisse tibi , quo ea quaB desiderabantur, suppleres. Ilàne emendatori typico , quem audenter nimis editioni praefuisse asseris, cùm ipsa mei juris fuerit, de sibi crcdito opère decernere , et pro suâ libidine , inscio me et iuconsulto qui conflderam , in alienam transferre manum fas
fuit? Qnià enim in Ivonis vità a me édita requirere poterat, ul meo labore adeù improbè abuleretur, atqiie pudendo stellionalu, quod ejus non erat, sed meum, fidei luae crederet? Facilita tem meam arguo , quôd ab homine nondùm mihi noto, et solâ pietatis imagine commendalo, itù delusus fuerim, ut valut gravi demersus somno, dormirem profundùm , aut caligante obtutu, quae prœter eraendatoris leges de opère meo dempsit velauxit, quasi ipsius esset universum opus, non cernerem. Hanc silentium meum peccandi addidit flduciam, quôd tantam injuriam ab eo non essem suspicatus, quem recti amantem ducebam. A suscepto erratorum operis Ivoniani correctoris munere, discedere ei non fuit integrum, nisi bona quorum intererat venia et remissis aut restitutis quae acceperat scriptis. Maculam à se illam nuUo temporis fluxu absterget, neque tu quam ex plagio contraxisti labem élues, quin potiùs augebis, cùm illud mendacii nebulâ aut doli caligine involutum, celatum velis. Ut enim oleum in cartâ effusum serpit, et in dies ampliatur, nisi atramenti margine aut limbo remoretur; ità plagii tui recordatio crescet, nec ullo annorum obliterabitur lapsu, donec • quod meum est, ut Goussainvilla fecit, scripto reslitueris.
Perdix fovit quae non peperit, ut est apud Hieremiam, cui avi, ex Cassiodoro, mos est, ova perdita per alterius matris damna sarcire, ut alienae sobolis adoplione, inconmioda suae reparet orbitatis , sed sicut mox ut nati fiduciam habere cœperint ambulandi, ad campos exeunt cum nutrice, qui ut fuerint maternô voce commonili , ovorum suorum potiùs genitricem petunt, quamvis ab aliis furtivis fœtibus educantur : ità et si ova mea, ut sic dicam, suffuratus sis, atque ut D. loquitur Ambrosius, hac tuâ fraude partus meos studueris acquirere, vocem emitto et quâdam pietatis tuba prolem advoco , ut naturali quodam auditu excitata, agnoscat, parentem et te simulantem deserat, atque ità cùm velis congregare quae non peperisti, amittas quos nutriendos putasti; Ivonis scilicet operum collectionem, editionem, et gestorum ipsius, seu vitae descriptionem et
ÎTiscriptionem quae mea sunt, non tua. Qudè enim de San-Quinlinianis actis et de Blondello refutando ludi&cas, nugse merae sunt et gerr», quibus credulis fucum facere sperabas, cùm nec Blondelli nomen in totâ Ivonis vitâ, nec eorum quibus illius viri famam infecerat, notio, aut refutatio legantiir, aut audiantur.
Mendacio te sacrificasse, et .nomen tuum ad infamiam vulgare velle dicerem, cum omnia in mendacium effingas. Quid enim de Ivonis gestis à Belvacensibus tnis obtinere potuisti , cùm antë duodeviginti annos de eo vix quidquam sciebant. Id quippè temporis ex suis binos Carnutum destinarunt, ut si quae Ivonis acta Valleiacenses haberent, largirentur. At tàm alta priscorum loci illius sodalium fuerat socordia, ut vix ac ne vix quidem Ivonis recordarentur, nisi quod congregationis illorum esset auctor et dotator. Ne vacui aut irresponsi abirent, à Fratribus Francisco Balduino et Joanne de l'Hostel, qui nuperè strictiorem vivendi eam in domum invexerant modum, fui rogatus, ut quse de tanto prœsule sciebam ipsis impertirer. Feci lubenter pro meo more, et evolutis schedis, Ivonis gesta ex bis quse aliquandô lectione mihi comparaveram , ipsis tribui, quorum apud me superest adhuc exemplar, è quo verbis non multùm dissimilibus compegeram, quam ad Goussainvillam, edendam et Ivonis opeii prœûgendam, misi vitam.
Verùm quae sint illa tam abstrusa et nondùm orbi cognita , quae ab illis San-Quintinianis Fratribus accepisti , non video , nisi forte utriusque parentis Ivonis nomen, cujus ad me non pervenerat scientia. Etsi enim ipsorum dignitatem nossem, et supremum ad illos spectantem Authoîli dominatum, quod eorum esset nomen, ignorabam. Huic Philippi, Francorum Régis primi, de praebendâ apud Augustae Veromanduorum aedem Sancti-Quintini primariam percipiendâ, privilegium addo, quae non erant tanti, ut ad ea quae scripseram supprimenda, et sub aliorum verbonmi laiTa, quasi tua producenda impellerent, Mitto ipsius principis largitionum San-Quintiniano Belvacensi
collegio faclarum cotnmunitionem , sicul et illorum cum Valleiacensibus canonicis coufraternitatis instrumentum , qua? velutnova quaedam emblemataproducis, cum tamen longé antè viderint solem, et à Louveto in suâ Belvacensi Historiâ evulgata fuerint, lib. 4. c. 14, pag. 459 et 477, et painlm, aut nihil ad rem faciant. Non minoiis momenti erat S. Georgii Trecensis ecclesise à Phihppo Augustomannse Trecassium episcopo, quae in scripto meo erat, Ivoni facta donatio, quam tamen ab eo expunxisti.
Gampum sanè quaerebas oportunum quo tua spatiaretur Musa, et ut bellus declamator, et verborum flosculis totus tumens, eloquii tui explicares ubertatem, ideôque orationem meam non ità comptam, quasi dictio mea enervi et elumbi facimdia langueret, phaleratis et ampullatis tuis verbis oppres^ sisti, et compactam ex eâ quam composueram Ivonis vitam, aliam libro prseposuisti , ac velut propositâ vino haederâ , ipsius operis foribus, ut adeam legendam provocares, à pluribus jamdudùm desiderari supposuisti, ac si operis pretimn ab auctoris dignitale , vel ejus notione penderet. Modestiùs cum D. Jureti me gesseram manibus, cujus quoad ejus potui stylum imitatus, ne ipsi, ablatâ quam V. C. D. TLuano nuncuparatEpistolâ, et Ivonis epistolis ab eo recensitis prsefixerat, laus sua deperiret, pari, aut non multùm dissimili dictione, quse prseteriisse aut nescisse putavi, addideram, ut tamquàm uno et eodem impetu scripta censerentur. Sed apud te res ità non se habuit, qui nullâ mei laboris, aut nominis habita ratione, injurioso plagio, ac si tuum fuisset opus universum, tibi et tuis asseruisti.
Verba sunt et voces quae tuâ ad me scribis epistolâ, scriptum voluisse Goussainvillam et Typographimiy non Umiiim quod nominis patri et matri Ivonis, sed etiam quœ professio, quis collector, cœteraquenon pauca quœ tibi comperta esse noverant. De Typographo sanè nugaris, cum Latinitatis expers, an pater, aut mater Ivoni fuissent minime curabat. Quid plus intererat Goussainvillae ut id sciret , cùm ex scripto meo alia quae avère
poterat, haberet. Nonne Ivonis natales, studia, professionem, officia, digni taies, tribolationes, aliaque non pauca, quaç ad viri splendorem faciebant, annotaram, ità ut nihU te in aliâ describendâ immorari, et tempus ludere opus esset. In historiâ meâ Carnotensi, quae in limine est ut in publicum prodeat, Ivonis gesta extensâ indagine et fusiori stylo promo, quae à le sumpsisse fortassè me dices , quamvis longé anteaquàm quidquam de Ivonis operibus edendis cogitassem , scriptis commendaverim, ut sciunt qui viderunt.
At Goussainvilla et Typographus non pauca de Ivone cornperta tibiesse, noverant. Negativam toile, ut rectiùs loqpiaris. Pauca enim habuisse te, eventus ostendit. Sed in hoc pauperes alchynùstas imitatus es, qui quas spondent, non exhibent divitias : ex fumo enim nil solidi prgestatur.
Risum verô simul et stomachum continere non possum, cùm perfricta nimis fronte ex Caraotensis ecclesiae, et sancti Loloris ' Christi in eadem civitate Necrologiis , ea eruisse gloriaris , cùm neutrum aliquandô vidisse , aut legisse te asserere certô possim, quandô alterum in Cartophilacio ejusdem Carnotensis aedis, aut in Musaeo meo latuerit ( et adhuc latet) antequam canonicorum regularium suscepisses institutum : alterum autem in Valleiacensi cœnobio, in ipsius refbrmationis exordio eclipsim passnm sit, nec uUum ampliùs ibidem nunc habeatur, quàm quod ex D. Guillielmi Laisnei Mondonvillani coUectionibus et meis restitui, et sodalibus tuis ibidem degentibus meâ manu descriptum et reparatum tradidi, quod D. iEgidius Baussan tuus certô scit, et inficias iturum non spero, cum a paucis diebus verum illud esse agnoverit.
Maximum autem numquam ea te vidisse argumentum duco, quôd Ivonis obitus diem in Idus Decembris an. 1115 referas, cum in holographo nostro et Valleiacensi necrologio (quodipse posteà agnoscis) ad decimum Ealendas Januarii rejiciatur. Similis argumenti est quod de Hugone , Puteacensi domino et Carnotensi Vicecomite, effutis, ut alibi demonstrabo, sicut illa
quse de Rotroco PerticensL inscienter scribis. Nou enim Rotroeus Hildebertum Cenomanensem Episcopum vinculis coarctavit, immô Hubertus Capreolus Rotroci Majordomus, seu senescallus. Sont alia non pauca, quse quia malë intellexisti, pesshnè retulisti, ut illa quae sub flnem gestorum nostri prsesulis afTers, et incerta esse nisi titulis fundatîonum iuspectis ac coUatis constiterity affirmas. Incerta reverà sunt tibi, qui numquàm ea legisti, aut vidisti : sed mihi certissima, cùm penès me sint actorum exemplaria, quibus eorimi qu% in médium adduxi, âdem adstruo. Magni-Belliloci domum leprà laborantibus ab Ivone exstmctam scribis. Omninô perperàm, cùm Henrici primi, Anglorum Régis et Normanniae Ducis, liberalitate surrexerit. Parvi-Belliloci prioratum ab eo quoque fundatum asseris, cùm Ipsius fundamenta jecerit Guillelmus quidam, Ivonis tantùm permissu , et Charitatis ordinis Cluniacensis cœnobio concessit. Altae-Bruierise parthenonem ipsi Ivoni etiam adscribis, cùm tamen Lndovici Crassi Francorum Régis , et Moutis-Fortis Dynastarum sit opus. Plura sunt quse à te exposlulare possem , quorum copia te inopem fecit, et quse nunc lubens volens missa facio, ne scriptum hoc verborum inutilium oneretur mole. Dicam tamen tibi quod Martialis Fidentino plagiario Quem recitas y meus est, o Fronto vane, libellus : Sed malè cum recitas, incipit esse tuits. Gertè quidem miror et laudo vehemens tuum in evehendâ Ivonis dignitate studium : at verô in ejus sanctitate deprimendà , illud ferre non possum. Si essent cœlestibus animis irae, Ivonem numquàm tibi et tuis sequum futurum arbitrarer, quod quasi de beatitate ipsius dubii , ejus nomen a diptychis sacris expunxistis, ab ecclesiarum vestrarum odeis, etàcongregatione vestrà eliminastis, cùm illius officium à centum ferèannisà vobis receptum, à quotidianarum precum codice exulare coegistis. Sederet nunc inglorius, nisi à proprià proie expulso primarise Carnotensis ecclesisp seenatus sacer ambas aperuisset ulnas, et suo antistiti cathedzse- honorem resti- IV. 40
tuisset, cùm me procurante ejus officium in eâdem Carnotensi œde supremâ fieri Sanctorum Ritunm congregatio concessit rescripto vigesimae primae novembris anni millesimi sexcentesimi quadragesimi octavi, quod ex tuis plures nôrunt et viderunt.
Quid restât, D. Fronto, ut adversùs haec omnia ca\'illeris. Nilm ut plagium asseras , meudacium tuearis , et in me contumeliosum non fuisse , aut injuriosum affirmes ? Totum ex fraude et mendacio compositum te crederem, si haec effatus esses , cùm adversa veritas respondendi tibi adimat facultatem : et ut Paulo cuidam apud Ammianum Marcellinum Caihenx inditum est cognomentum, eo quôd in calumniarum complicandis nexibus erat indissolubilis, venena ferens, varièque dispergens, idem darem tibi, quasi in prodendis calumniis et meudaciis artiflci summo, te lamen luci obluctaturum non spero, ni coecus omninô fueris.
Hoc unum me angit et lancinât animum , quôd libellulo in Gersenitas à te edito , Epistolam de nomine tuo Latine vertendo addideris. Nûm ut timorem incutias mihi, et velut Gorgonis viso vultu, nomine tuo profato expaveam, aut tamquàm Furiarum ardentibus flagris exagitatus, sequente nemine fugiam, ut iras tuas déclinera, aut in potentiorum protectionem fugiens ipse, tu tôt illustrium virorum, quos in auxilium adducis, Oratores, Philosophos, Poëtas, Duces, Episcopos etAbbates, Confessores et Martyres y reverentiâ; Gersenitis ac mihi silentium imponas, et ità nostra obtures ora, ut ne mutire quidem audeamus, quôdeorum nomen idem prorsiis cum tuo sitj et ipsius forte origo. Ad quid enim haec prodideris non satis video.
Nocturnum profectô opud illud censeo, quôd quae scripsisti non vidisti, aut certè vigilans somniasti , cùm ad rem nostram hae delirationes nil conducant : immô te judicio laesum ostendant, ni ut assolent principes viri , qui si in aliquo deliquerint quod dignitatis minuat majestatem, aliud excogitant novum, ut in eo diluendo occupatâ plèbe, erroris primi excidat
i*ecordatio, sicque subdilorum censurain éludant. Cùm enim te plagii Gersenitœ, sicut et ogo, insimulent et persequantur, ad alia confugis, ut déserta querelâ, in nominis tui investigatione occupentur. Qi^^stionem meam non dimitto, sed ut respondeas expostulo.
Non de vi, neque cxde, nec veneno
Sed lis est mihi de tribus capellù,
Vicini queror has abe^se furto,
Hocjudex sibi postulat probari.
Tu Cannas y Mithridaticumque belluin
Et perjuria Punid furoris
Et Sullas, Mariosque, Mutiosque
Magna voce sonos, manuque tota;
Jam die, Postume, de tribus capellis.
Ivonianorum operum coUectio, labor quem in ipsis edendis> illustrandis et promovendis insumpsi , et fama quam eripere conatus es, ut tuum sufficeres nomen, très mese capellse sunt^ quas tuo queror abesse furto, et à te requiro. Non me tuum terret nomen, quod nec ipse nosti, non Duces illi, nec cœterorum manus, quos in me armasti velut larvas charlaceas pueris exterrendis aptas, quibus ineptiam tuam ostentas et judicii tui révélas imbecillitatem.
Déliras certè, cùm in his ludicris et quae digtiitatem élevant, operam perdis. Cum amico ludere, absurdum non censeo, immô laudo animi relaxandi gratiâ; sed obserato triclinii pessulo, ut ne quae joco eflfunduntur, maxime inter sapientes, queis dulcè est desipere in loco, velut seriô dicta ab austerioribus morum censoribus, quorum numerus ubique restagnat, pessum excipiantur et damnentur. Reverà tu qui inter tuos sapiens es ad miraculum, inter alios stolidus esses ad fastidiium, si in his lasciviret genitts. Métpti t)|v «autou <nciàJv, et intrà decori claustra te contine, ne quam ex eruditione consecutus es gloriolam, unicus fritilli jactus éludât. Rectiùs tecum actum esse putarem, si quod seriô an joco scripsisti, aetemae tacitm*-
nitatis sepelisses tumulo , quam tàm inepte risu commovendo et obloquendo in lucem emississes. Nam
Mutato nomine de te Fabula narratur.
Ad quid enim Frontelli cognomen , in Frontonem mutasse nugaris? ita ut qui Frontellus eras, jàm sis Fronto. Prisca nomina non temerè et inconsideratè ejuranda sunt , ne publicus interturbetur ordo , et nobiles familiae plebeiâ maculentur fece. Sunt quaedam in ecclesiâ religiosa instituta, quorum assectatores, ut vitam, ità et profanum nomen mutant. Verùm hune tuum non patitur morem, sicut nec ego rationem tuam, quae onminô ridicula est, cùm Frontonis te elegisse nomen, ut eos qui id prœtulere imitareris , et eo inspecto , ad tôt décora imilanda et sequenda animareris ^ affirmas. Nonne quia Orator, Philosophus et Poèta es, Dux, Episcopus, Abbas, Confessor, et Martyr esse speras? Cùm ex veteri proverbio
Dimidium facti qui benè cœpit habet.
In his quae tibi desunt adipiscendis , non par est labor, sed longé major est difflcultas , cùm neque Ducales circuli , neque Pontificales infulse , aut Abbatiales mitrae , sicut quandà matura sunt mala, spontè ex arboribus defluunt, aut labuntur; sed divinae providentiae arbitrio reservantur, et hominimn favore dispcnsantur. Ducis prserogativa qui tibi accédât, non capio propter conditionis inaequalitatem, nisi dispunctâ, aut abrasâ virgulâ, Dux Episœpus fias. Id unus Andomadunensis, seu Lingonensis prœstaret prsesulatus : vel etiam Lauduni clavati pontificalis apex, ut utramque sortireris dignitatem. Macte animo,
Grata superveniet, quse non spera^itur, hora, . Instituti tui logam non renuit postremus, cùm San-Genovefanum Abbatem Benjaminum Brichantellum reveritus sit episcopum. Ordinis tui supremus te manet gradus et cum ipso D. Ge- • novefes sacer primatus, si fors et fortuna favent, tuorumque studia in te inclinant, et forte episcopatus sequelur. Verùm quî Confessons, aut Martyris laureolam adipiscaris, hoc opus,
AS hic labor est; cùm nisi humilitate et sui despectu, justitià» veritate et patientià , ad taiitum perveniatur decus , quae sanè in te requiro, nec spero, nisi mutatis ut nomine moribus, alter à te sis, quod tibi deprecor.
Tuos certè pudere deberet superiores, quôd (bonâ eorum veniâ profero) cùm Theologiam profltearis, et à te nil nisi grave et matiirum, ac lima expoUtum expcctandum esset, in his tàm inepte vitulantis et lascivientis impetum non coercuerint, et ne in vulgus prodiret scriptum illud , ipso in limine remorati sint. Nec sanè miror si Andes tui te levitatis accusant, cùm ego potiùs mentis impotentise, quôd Gentilitii tui puduerit te cognominis , ut illo deposito , aliud supervestires.
Sed et univers» familise tuse ignominiosam inuris notam, cùm non salis consideratë Frontelli , aut Frontonis cognomen à notâfroiiti impressâ, quod probabiliùs ducis, traxisse scribis, cùm nota hominis fronti prœflxa, servi, furis, aut etiam calumniatoris indicium sit, et cui imprimitur probrum et dedecus singulare. Perpende quid dixeris, cùm si itasit, laborem meum suffurando, et calumniis me lacessendo, nihil à te et natalibus tuis fecisti indignum, sed quod in dedecus vertetur sempitemum.
Mitiùs tecum agere contendo, et potiùs a Frontositate et obstinatione quse in te est, et fortassè à parentibus quasi ex traduce derivata, Frontelli cognomen sorlitum fuisse te arbitror. Cùm enim , ut ipse reris , cognomina ab eventu promanarint, sicut Scipionum nobili Romanorum familise addictum est agnomen, quôd Cornélius ille, cui pater cœcus velut Scipioni, baculoque innitens firmabat gradum , sibi cognomen ex eâ pietate et officio reperit, nomenque ex cognomine posteris suis tradidit, quo nullum evasit illustrius : ità parentes, sive etiam pater, cum ex Officio partium suarum juribus defendendis obstinatior esset, nec facile adversario cederet, Frontellus dici potuit; hoc est te interprète Testu, Sed quia Ciceronianae dialecto magis competit Fronto, arrisit tibi et tuum fecisti nomen. 0 dignum patellà operculum, et genilori natum tàm belle pa-
trissantem! Eâ enim pervicaciâ es, ut ne Deo Termino, qui cœteris indignantibus se loco movere renuit, cederes, et neque testimonio , neque uUo argumento revinci potes. Erasmi Roterodami , quem doctissimum virum nimis confidenter sugiUas , annulum habere te puto, cuiNULLI CEDO inscriptum fuisse tradunt, tanta est genii tui pervicaciâ et tenacitas.
Acerbiùs me in te invectum dices, quôd profectô propter ordinis dignitatem omninô noluissem : sed defensionem meam mihi debui, ne silentio meo insolentior factus, in me calamus tuus lasciviret. Amarioribus succis purgatur bilis , et nuUa remédia quae vulneribus adhibentur, tàm faciunt dolorem, quàm quae sunt salutaria. Non opoi^tere maledici senatoribus pronuntiavit Imperator Vespasianus, remaledici jusque fasque esse. Si tonaverisy fulgurabo. Non enim calami tui ictus fulmina îSunt, quae surripiant vocem, quin clamem : aut articulorum dissolvant compagem , quin scribam. Tonitrua tua bruta sunt et terrestria, quae plus timoris incutiunt quàm pense. Ni prior me aggressus esses , et scripto tuo lacessisses , nihil umquàm austeri à me audisses. Non enim ea mens mihi erat, ut obductam cicatricem aperirem. Sed quia irritasti, ut dicunt, crabones, si punctus es et maie habitus, àvr^ou xal àni^^oD. Quid Cupidini dixerit ipsius mater, dum se ab ape punctum quereretur, ignoras? Anacreontem lege, et responsum accipies te dignissimum.
El TO X^VTpOV
îlovtt t6 tSç usXircaç ,
IloaOV $OXEtC TCOVOUfftV,
*Ep«i>ç , éiffouç 0^ ^dtXXiic ; Multos pupugisti, quid mirum si repungaris? Nam ut plaeclarè sentit Demosthenes, "Ov aur^ fxoffxoç vofiAv SîjXoç î) xoô' âiravTCDV ^/wv, toutou Tuy^^aveiv wop' éxoJffTOw 8ixai(^ i^i xal oùtoç.
Quae seminasti, haec métis. Meliorem mentem tibia supremo numine exopto, ut tantùm id agas, quod agere debes. Unicuiquequod suum eçt redde, maledicendi licentiara comprime.
supercilium pone , quod tàm depressum et humile inslitutum tuum prsescribit, et de te minus semper senti, quàm sis, ut omnium promerearis laudem , quae proprio semper sordescit in ore. Nam, ut ait Menander in Empimpramene, '£f * ^ f povi7( , yl'^i^oy àitokti touto as. To $oxeIv t(v* elvat , xal y^p dfXXouc {xupCouc. Scientia si sola sit, inflat; quia verô charitas sediflcat, scientiam non sinit inflari, ut habet Augustinus. Hac Apostoli commonitione concludo, ut in officio permaneas. Noli contendere verbis ad nihilum enim utile est y nisi ad subversionem audientium Sollicité autem cura reipsum probabilem eœhibere Deo^ ope rarium inconfusibilem , rectè eractantem verbum veritatis Prophana autem et vaniloquic devita, sectare verô justitia/m fidem, spem et charitateniy et pacem cum iis qui invocarht Do minum de corde puro. Stultas autem et sine disciplirui quœs tiones devita, sciens quia générant lites, servum autem Domini non oportet litigare; sed mansuetum esse ad omnes, docibilem patientemy cum modestia corripientem eos qui resistunt vert tatL Faxit Deus ut voto potiar. Si tacueris, silebo, alids ut scribit Comicus,
Si mihi pergis quœ vis dicerey qux non vis audies.
René dictis si certasscs, audisses benè.
Desinas maledicerey maledicta ne noscas tua.
SEaVVNTVR
TESTIMONIA QVIBVS
F. I. FRONTONIS
mendacia revincuntur &
calumniae in Souchetum
retunduntur.
Epistola Typographi, qud de cudendis Ivonis operibus à Soucheto sententiam rogat.