Arch. Bordeaux, L. I
gale oratorium, vol Ecciosiam, vel cimiterum, eosdem aliquandô habore contigerit, medietatem omnium oblationum et redditum. ratione altaris et cimiterii proveniencium, percipiant dicti Decanus et Capitulum et aliam, Hospitalarii : hoc tamen
excepto quod, si equi, vel panni, vel armaturæ, vel terræ, vel domus, vel vlneæ, vel pecunia , in subventionna Terræ Sanctæeisdem dimittantur, totum erit dictorum Hospitalariorum : ità tamen quod omnis fraus et dolus amoveantur et ne maliciosa procuratio fiat ex parte Hospitalarorium, ut redditus et proventus altaris et cimiterii exindè minuantur, sed bona fides Ecclesiæ Burdigalensi in omnibus observetur.
Ad servicium autem oratorii vel ecclesiæ, vel cimiterii, si eos aliquid habere contigerit, dicti Decanus et Capitulum nichil debent facere. Si verô alicui sæculari, sive vir, sive femina fuerit, extrà hospitale ægrotanti, habitum Religionis dictum Hospitale contulerit, et ex illâ ægritudine non convaluerit, similiter medietatem percipient dicti Decanus et Capitulum Burdigalense, nisi pedibus suis et sine alicujus adjutario in assensu et dessensu et sine adjutario in equitando, ad Hospitale se contulerit, bonâ fide, prout superiùs, Ecclesiæ Burdigalensi in omnibus observatâ. De fratribus autem et pauperibus et servientibus eorum, propriis commensalibus , similiter nicnil percipient dicti Decanus et Capitulum. Ad majorem autem hujus rei certitudinem , presentis cartulæ, per alphabetum divisæ , sigillorum nostrorum et Warin de Monteacuto , Magistri Hospitalis Ierosolimitani et Decani et Capituli Burdigalensis et P. de Lupâ, Preceptoris Hospitalis Ierosolimtani Burdigalensis, fuerunt munimine roboratæ. Nos autem, auctoritate Domini Papæ nobis concessâ, cum assensu parcium, omnem personam, quæ contrà prescriptas formas pacis obviare in aliquo, vel contrà attemptare præsumerit, excommunicationis vinculo innodavimus. Datum apud Burdigale, anno Domini MCCXXIV, feriâ IIa post Pascha Domini, F. Litterâ concurrente, Epactâ VIII, Pontifficatus Honorii Papæ anno octavo. Domino Willelmo Burdigalense Archiepiscopo , Domino Ludovico Rege Francorum in primo anno régnante.