‹ Histoire du Grand-Prieuré de Toulouse et des diverses possessions de l'ordre de Saint-Jean de Jérusalem dans le sud-ouest de la France, Languedoc, pays de Foix, de Comminges, de Béarn, Gascogne, Guyenne, Périgord, Quercy, Albigeois, RouergueChapitre 131 sur 135 · LE VICOMTE DE BÉZIERS · texte numérisé non relu

LE VICOMTE DE BÉZIERS

In nomine Domini Jesu Christi.

— Pateat cunctis, hoc audientibus, quod ego Rogerius, vicecomes Biterrensis, ut Deus Omnipotens dimittat mihi omnia peccata mea et misereaturanimæ Domini patris mei, B. Athonis, et Do ninæ Ceciliæ, niatris meæ, cum consilio et voluntate ipsius matris meæ et fratrum meo-

i Arcli. Campagne.

rum, scilicet R. Trincavelli gatque B. Athonis, dono et offerro Domino Deo et miliciæ Templi Salomonis Iherosolimitani et fratribus ibidem Deo servientibus, tam presentibus quam futuris, totam ipsam villam meam, quæ appellatur Campania, quæ est in comitatu Reddensi, sita super ripam fluvii, qui nominatur Auden, sicut ipse fluvius dividit eam transeundo per medium ; et est ipsa villa in utrâque ripâ, cis ipsum fluvium et citrîi. Dono eamdem villam Domino Deo, cnm omnibus homibus et feminis, ibidem modo sive deinceps habitantibus et cum omni eorum progenie succedente, scilicet cum mansis et mansionibus, cum censibus et usaticis, cum condominiis et laborantiis, cum pratis et pascuis et cum omnibus cultis et hermis, cum aquis et aquæductibus, cum omnibus molendinis et molendinaribus et pescatariis, cum exitibus et reductibus suis et cum omnibus ad ipsam villam pertinentibus et pertinere debentibus ; videlicet cum omnibus illis quæ ibidem ego habeo, sive homo vel femina in ipsâ villâ per me habet vel habere debet.

Insuper dono et concedo Domino Deo et domui Templi et fratribus, ut in manso eorum de Carcassonâ habeant furnum ubi coquent panem suum proprium et non aliorum hominum.

— Et dono quod jàm in totâ terra meâ fratres Templi de suo dominio vel de rebus propriis domus eorum, non donent leddam, neque usaticum, nec pedaticum, vel passaticum, mihi, nec meis, nec aliquiex genere meo.

Similiter, in prædictâ villâ de Campaniâ, neque in alio honore, quod ego fratribus Templi et eorum domui, dono, utjàm superius dictum est, nullus ex propinquis meis, vel ex successoribus meis, nequo ali— quis vicarius, sive baiulus meus, vel successorum meorum, nunquàm accipiat ibi justiciam aliquam, nec faciat ibi forciam vel violenciam, nec homines istius honoris prædicti jàm non eant in exercitum vel in cavalgatam, nec in aliquam expeditionem, sed, sicut permanentes, serviant Deo et domui Templi et fratribus in perpetuum. Hæc omnia supramemorata sicut ipse prænominatus Rogerius vel B. Hato frater meus, sive homo vel femina de toto genere meo meliùs nunquàm et liberiùs usque in hodiernum diem habuimus et possidimus nos, sive homo, vel femina pro nobis,

Page 1