Arch. Toulouse. L. X
Charte de pr.vilèges accordée aux Hospitaliers par le comte Raymond V de Toulouse (1177) t.
In nomine sanctæ et individu© Trinitatis. — Notum sit omnibus sanctæ matris ecclesiæ filiis tam presentibus quum futuris, hoc legentibus et audientibus. quod anno Dominicæ Incarnationis MCLXXVII, Ego Ramundus, gratiâ divinâ, Cornes Tolosæ, Dux Narbonæ, Marchio Provintiæ, intuitu pietatis et misericordiæ, et pro reaemptione animæ meæ et parentum meorum salvatione, concedo sanctæ domui hospitalis Iherosolimitani et pauperibus, ibidem incessanter et perpetuô exhibendis, et fratribus predicti hospitalis presentibus et futuris, nec non et irrevocabiliter dono per totam terram, meo dominio subditam,plenissimum et liberrimum jus pascendi pecora sua et armenta ; eorum tamen pastores et armentorios cautos et pervigiles esse volo,ne talam faciant, id est segetes aliénas non depascant, Item,eâdemratione, concedo et dono hospitali prefato ut liceat fratribus ejusdem per omnes partes, meo dominio subditas, sive per terra, sive per acqua, sine omni inquietatione, aut alicujus exactionis, ut potè pedatici, telonei, portoncujii, leudœ velîcsatid, verationesive molestiâ, res suas aportare, reportare et exportare. Similiter, in mundinis et mercaticis, res suas vendendo et aliénas emendo, sive permutando, ab omnimodâ prestations predictis fratribus immunitatem concedo. Ad ultimum possessiones suas, ubique ampliare, dilatare, vel augmentai, seu de novo adquirere sibi, quoque donationis vel quolibet relicti titulo destinata vel collata et ad se modis quibusque devoluta, memoratis sepedictis hospitalis fratribus petere, vel exigere liceat et adepta sibi efficaciter cuncta detinere, exceptis tummodè capitibus castelorum, quæ michi reservanda decerno, salvis quoque meis justiciis vel exercitus mandamento et feudis rusticorum.
Autre donation par le même Raymond V (1184) *.
Notum sit omnibus hominibus.
cartam audientibus aut legentibus atque futuris quodDominus Ramundus, Dei gratiâ, Cornes Tolosæ, Dux Narbonæ, Marchio Provinciæ , suâ propriâ et spontaneâ volontate et suo bono animo, absolvit atque divisit Deo et Domino Ramunao Garsiæ, Priori domus hospitalis Jherusalem Tolosæ et omnibus fratribus ejusdem domus presentibus atque futuris et eorum ordinio, totum, quantum ipse Dominus Cornes petebat aut requirebat, sive petere aut requirere poterat ullo modo in omnibus illis decimariis aut in decimis quas fratres predicti hospitalis domus S^-Remigii habebant et tenebant, et possedebant, aut ullo modo habere debebant aut possidere, circà fluvium Garonæ ubicumque sint, totum ab integro absolvit et reliquit eis Dominus cornes predictus per se et per omne suum ordinium, sine ullâ retentione quam ibi non fecit. Hâc absolutio facta, Dominus Ramundus Dei gratiâ Cornes Tolosæ, Dux Narbonæ. Marchio Provinciæ, laudavit atque récognovit atque feualiter dédit domino Ramundo Garsiæ, Priori domus hospitalis Jherusalem domus S^-Remigii Tolosæ et omnibus aliis fratribus ejusdem domus presentibus et futuris et eorum ordinio omnes illas décimas, quas ipsi fratres predicti hospitalis habebant et tenebant, authabere, aut possidere debebant ullo modo aliquo jure aut aliquâ ratione, vel aliquis per eos,
aut ex illis Tali pacto récognovit
et dédit illi hoc feodum ut semper in unoquoque anno, in vigiliâ Sli-Remigii, fratres predicti hospitalis faciant unam candelam I libræ de cerâ et faciant eam ardere etvigilare ante altare Sli-Remigii et in dje de festo S^-Remigii faciant ibi cantare missam de Sanctâ Trinitate -, ideô ut Dominus Deus Omnipotens, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et beata Dei genitrix Maria, cum omnibus sanctis Dei custodiant atque défendant ipsum Dominum Comitem ab