‹ Histoire du Grand-Prieuré de Toulouse et des diverses possessions de l'ordre de Saint-Jean de Jérusalem dans le sud-ouest de la France, Languedoc, pays de Foix, de Comminges, de Béarn, Gascogne, Guyenne, Périgord, Quercy, Albigeois, RouergueChapitre 57 sur 135 · Arch. Toulouse. L. I · texte numérisé non relu

Arch. Toulouse. L. I

omni malo et omnium inimicorum suorum det ei victoriàm et in futura sæcula dignet ei et omni suo generi condonare omnia pecata sua et vitam sempiternam dare. Insuper cum isto censu et usu ibi retento sine ampliùs, Dominus Ramundus cornes prediotus laudavit facere bonam et firmam garenciam de omnibus amparatoribus, Domino Priori predicto et omnibus fratribus ejusdem domus predicti hospitalis presentibus atque futuris, de toto hoc predicto feodo.

Hujus doni et istius absolutionis et hujus rei prescriptæ sunt testes Guillelmus Scilanus et Bernardus Scilanus et Petrus Sli-Andreæ hospitalarius et Petrus Grimoard de Castro-Sarraceno et Bernardus de Podio-Siurano et alii qui ibi aderant et Guillelmus qui hanc cartam scripsit in mense septembris feriâ V, Régnante Philippo Francorum Rege , Ramundo Tolosano Comité, prædicto anno ab Incarnatione Domini MCLXXXIIII.

Testament du comte Raymond VI en faveur des Hospitaliers et des Templiers de Toulouse (1218) i.

Hoc est testamentum Comitis.

Quum labilis est memoria hominum et dies ultimus incerta, idcireô Ego Ramumdus, Dei gratiâ Dux Narbonæ, Cornes Tolosæ, Marchio Provinciæ, Dominæ Reginæ Constanciæ filius, de ultimo die judicii considerans et valdè timens, meum facio testamentum et dispositionem et in presentiâ venerabilis et dilecti consanguinei mei Bernardi Comitis Convenarum, Falmatii de Creisselo et Rogerii Bernardi et Ramundi de Recaldo : in primis Ramundus, Dominus Cornes, dispono ut omnes explectæ, quæ exierint in hoc anno de omnibus meis boariis de Tolosano, mittantur in potestate domus hospitalis Jerosolimitani et domus miliciæ Templi, et illæ explectæ distribuante et dividantur pauperibus, amore Dei et in redemptionc peccatorum meorum, cognitione fratrum predictarum domorum et Domini

\. Arch. Toulouse. L. I.

B. Comitis Convenarum et Rogerii Bernardi et Dalmatii predicti et R. de Recaldo et consulum Tolosæ.

Omnia alia mea bona et jura, mobilia et immobilia, quaecumque sint et ubicumque sint, dono et dispono Ramundo meo filio, ad faciendum in totum suam voluntatem. Et dimitto Bertrandum filium meum in Dei misericordiâ et suâ. Cum hoc testamento, disrumpo omnia alia testamenta. quæ fecerim, et volo ut istud firmiter habeatur et teneatur in perpetuum. Hujus rei sunt testes B. Cornes Convenarum, Rogerius Bernardus, Dalmatius de Creisselo, Ramundus de Recaldo, Doatus Alamanus, Magister Stephanus, Jordanus de Suraco et Petrus Arnaldus, qui, manato Domini Comitis, cartam istam scripsit, II die exitus madii, anno MCCXVIII ab Incarnatione Domini.

Réception du comte Raymond VI dans l’ordre de St-Jean (1218) 1.

Quia est labilis memoria hominum et diesultimus incertus, idcircô ego Ramundus, Dei gratiâ, Dux Narbonæ, Cornes Tolosæ, Marchio Provinciæ, Dominæ Reginæ Constanciæ filius, videns, considerans bénéficia et elemosinas quæ in Domo Hospitalariorum Hierusalem quotidiè Christi pauperibus largientur, et de postremo die judicii valdè timens, pro salute animæ meæ et remissionne peccatorum meorum, dono me ipsum et concedo, scilicet corpus meum Domino Deo Omnipotentiet beatæ Mariægenitriciejus et Sancto Joanni et hospitali Hierosolimis in honore ipsius fondato -, et profiteor et in veritate recognosco uod hoc predictum donum jamduum feceram et promitto Domino Deo et vobis, A. de Cabanis, pr ceptori Domus Hospitalis Hierosolimitani, quæ est in Tolosâ, quod nullum alium habitum recipiam nisi in predicto Hospitali-, et, si fortè contigerit, antequàm recipiam, volo me sepiliri in Domo Hospitalis predicti. Et ego A. de Cabanis, predictus, pro Domino Bertrando Priore Sli-Egidii

Page 1