Arch. Soyeix, L
Donation de Pouchapramet a l’Ordre DE SaiNT-JEÀN (1112) i.
Anno ab Incarnatione Domini MCXII, scilicet VI kalend. Madii.
Notum sit cunctis presentibus et futuris quod Aimericus de Murello dédit Deo et Sancto Sepulcro et hospitali ejusdem loci et Dompno Geraldo hospitalario atque omnibus confratribus suis ecclesiam de Fustelano et omnia pertinentia, quæ ad eam pertinent vel pertinere debent et tôt casalia quot in salvetate Podii-Remigi hædificare poterint et silvam et aquam, pascua et erbam et XX modiatas de terrâ et exitum et introitum et loca molinaria cum omnibus suis pertinenciis et cum omnibus illis quæ ad prædicta pertinent vel perti nere debent. Hoc totum dédit libéré sine ullâ retinenciâ, sicuti superiùs scriptum est. Et ille, qui voluerit infrangere hanc salvitatem et retrovertere predictum donum, sit excommunicatus et maledictus et positus in anathema, sicuti Judas proditor, ui Deum XXX argenteos tradiùit, onec ad veram penitenciam et ad emendationem ibi perveniat. Sign.
Amelius Tolosanus Episcopus et Guillelmus de Murello archidiaconus et Petrus Dox et plures alii qui hujus rei sunt testes.
Confirmation de la charte précédente (1168) 1 2.
Manifestum sit omnibus, hanc cartam legentibus seu audientibus quôd Aimericus de Murello, filius dictus Aimerici de Murello, suâ bonâ ac spontaneâ voluntate, amore Dei et in remissione peccatorum suorum, recognovit et concessit atque concedendo confirmavit Deo et hospitali Jherosolimitano et Folchoni de Nissâ, Magistro et hospitalario ejusdem hospitalis, quod habetur in partibus Tolosæ, et omnibus fratribus ejusdem hospitalis, presentibus et futuris, omnia ilia dona, quæ Aimericus pater ejus dederat prædicto hospitali et fratribus hospitalis, vi-