Arch. Poucharramet, L
delicet Ecclesiam de Fustelano et omnia pertinencia ad ipsam Ecclesiam, scilicet casales omnes, quæ in villâ de Podio-Remegio prædictum hospitale habet vel in anteà habuerit et doscos, et aquas, et pasturalia et erbas et exîtus et introitus et molinaria et XX modiatas de terrâ, quas Aimericus pater ejus dederat prædicto hospitali et fratribus hospitalis.
Hæc omnia recognovit et concessit Aimericus prædicto hospitali. Item recognovit et concesssit idem Aimericus illud donum quod fecerat prædicto hoshitali et Bernardo de Azilano, Magistro ejusdem hospitalis, et fratribus hospitalis, scilicet terras, quantas potuerint laborare cum IIII paribus boum, ultrà prædictas XX modiatas tcrræ, quas Aimericus pater ejus ibi dederat... Item Aimericus de Murello solvit et reliquit Deo et hospitali jamdicto et Folchoni, Magistro hospitalis, et fratribus illius hospitalis presentibus et futuris, omnes homineset feminas habitantes vel advenientes in villâ de Podio- Remigio, qui ibi sunt vel in anteà venerint habitare, ad totam voluntatem eorum faciendam, sine ullâ retentione, quam in illis Aimericus non fecit, nisi essent sui proprii homines de Aymerico. Item recognovit et concessit Aimericus quod in domo hospitalis de Podio-Remegio nequein bonis hospitalis aliquid non habebat, neque aliquid petere poterat, nomine domimi, neque ullo alio modo, ipse, nequehomo, neque femina per eum, neque de eo; et quià Aimericus in bonis hospitalis aliquid petierat vel amparaverat, recognovit Aimericus se malè et injustè fecisse et contrà jus, et propter hoc reddidit et recognovit se culpabilem Deo et dédit semetipsum, emendationem eo et hospitali et Folchoni Magistro hospitalis et fratribus hospitalis.
Hoc ità facto, Aimericus mandavit et firmo pacto convenit Deo et hospitali et fratribus hospitalis tam presentibus quam futuris quod in predicto hospitali neque in rebus hospitalis aliquid non petet neque amparet neque aliquam forciam ibi faciat, neque aliquid ultrà eorum voluntatem ibi quærat vel habeat, sed hos prædictos honores et prædictas donationes, de se et de pâtre suo factas, faciat habere, tenere, ac quietè possidere præfato hospitali et fratribus hospitalis, presentibus et futuris, et eos et res hospitalis ab
XXXIÎ
omnibus inimicantibus fideliter manuteneat et, omni dolo remoto, defendat et hoc probono et fide et de omnibus prædictis honoribus tam à se quam à pâtre suo datis, Aimericus convenit facere bonam et firmam guirentiam hospitali supradicto et habitatoribus ejusdem hospitalis, presentibus et futuris, de nomnibus amparatoribus libéré. Et hoc totum mandavit et promisit tenere et persequi Aimericus. ut superiùs dictum est, sacramento fidei suæ et juravit hoc super sancta Evangelia. Et propter hoc, Folcho Magister hospitalis et fratres hospitalis, auiibi erant présentes, susceperun Aimericum in orationibus et beneficiis hospitalis sicut unum de fratribus hospitalis. Facta carta hujus recognitionis et solutionisatque donationis, mense Novembris fenâ Va, Lodoyco Rege Francorum régnante et Ramundo Tolosano Comité et Geraldo Episcopo, anno ab Incarnatione Domini MCLXVIII. Hujus rei sunt testes Guillelmus de Castello novo, frater hospitalis, et Aicelinus de Campis et Ramundus Poncii et Amelius d’Asnava et Bernardus de Podio-Siurano, qui omnes sunt fratres hospitalis et sunt ejusdem rei testes, Amelius-Bernardus de Felgare, qui cum Aimerico ibi venerat et Arnaldus Poncius filius dictus Poncii de Lezato et Andréas de JLegavino -, in presentiâ quorum testium, Aimericus hæc omnia, ut superiùs dictum est, Jaudavit et concessit et juravit apud SraRemigium, in pato claustri ejusdem domus, ubi omnes isti erant présentes. Stephanus, qui ibi erat presens et hujus totius nrædicti testis est, cartarn istam de mandato Aimerici de Murello scripsit.
Donation a l’hôpital de Cabas par G. de Panassac (1257) ».
Notum sit cunctis, presentibus et futuris, quod nos Galaubias de Panasac, de assensu et voluntate filiorum nostrorum, scilicet Gastonis, Galaubiæ et Simonis et aliorum amicorum nostrorum. qui ad hoc erant vocandi, pro redemptione animarum nostrarum et parentum nos-