Arch; Saint-Marc* 1, L. I
ponte Sli Marcelli usque ad ilium rivum de Boriaget , intrâ suos terminos... Dono quod illi homines de Belpino veniant ad Sanctum Marcellum, secundum anticum usum, cum suo debito, ad Ramos Palmarum, ad Parascevem, ad Sabbatum Pascale.
Ipse R. G. donavit et concessit istud donum ad illos dominos de Gavernia, apud sanctum Gaudentium, in manu Rogerii Episcopi Convenarum, in illâ die, quandô batalia fuit de Bertio Geraldi et de Sancio de Jaca. Et, ut hoc donum firmum et indissolubile semper permaneat, ego R. G. hoc signum * facio. Et ego Rogerius Convenarum Episcopus hoc episcopalis autoritatis huic donationi impono. Facta est carta hujus donationis anno ab Incarnatione Domini.
MCXLIV. Rogerio Convenarum Episcopo, Bernardo nobilissimo Comité dominante in terrâ Convenarum, in Saves, in Couseranis et in Aranno.