LUI
Donation du Burgaud a l’Ordre de
Saint-Jean, par l’abbé d’Aniane
Pateat cunctis homnibus presentibus atque futuris quin ego, Ermengardus, gratiâ Dei, Sli Aniani Abbas, et Ramundus Adalberti, Prior, et Ramundus Sacricustos, cæterique nostri cœnobii fratres pariter damus et in hâc pagina tradimus Omnipotenti Deo et sancto hospitali Iherosolimitano et priori Guirallo presenti, successoribusque ejus et pauperibus Iherusalem et baiulis, quos illic prioralis ac fratrum prudentia constituerit, ecclesias duas, quas nostrum monasterium in Tolosanensi Comitatu et nos habemus et tenemus ac possidemus; nomen unius, S ta Maria Maurent et alterius, *Sta Maria Folcarda. Totum quantum habemus vel habere debemus in prædictis Ecclesiis, cum earum decimis et primiciis et omnibus sibi adjacentiis et terminis et hominibus et feminis, integriter et absque ullâ diminutione, pauperibus Iherusalem, ut prædiximus, damus. Ita tamen, ut, per singulos annos, baiuli qui has ecclesias et hos ho-
{ i. Arch. Burgaud, L. I.
nores tenebunt, in adventu seu redditu de Capitulo quod fratres hospitalis, in partibus Su Egidii, in diebus Pentecostes tenuerint. xx solidos nobis, nostrisque successoribus, denariorum bonorum melguerensium persolvant ; quod si facere noluerint, aut xxx diebus post Capitulum denarios dictos dare distulerint, prædictos honores et ecclesias per nuntiam abbatis, vel monachorum vetemus ad hospitalarios, et, si tenere voluerint et quietos honores nobis non dimiserint, pignoremus eos in omnibus rebus, usquequo xx solidi nobis persolvantur Facta hæc carta hujus definitionis, un Nonas Junii, anno dominico MCXXII, régnante Rege Lodovich. Sign. -J- Ermangardi Abbatis et R. Prioris. Sign. -j- omnium monachorum. Sig.
Dompni Guiralli Prioris et Ramundi Ymberti et Adalberti et Ramundi de Fendela et aliorum fratrum, qui omnes hanc cartam laudamus etnrmamus. Et videntes signant et Armant visionem nostram Guirallus Johanis, et Bernardus Targetus et Bernardus Deodati et Johanes, qui scripsit visionem monachorum et hospitaliorum.