CONTENANT LES DOCUMENTS PAR ORDRE DE DATES
N° I. An 370, Homélies de saint Maxime, Vercellais, évêque de Turin. Voyez chapitre 111, pages 132 et 134.
Ex Homelia I de $S. Laurentio (1).
Qui (Laurentius) cum in sede gloriosissimi Patriarchæ diaconatus fungeretur offcio, puritate innocentis vitæ, fortissimæque mortis triumpho, apostolico se consortio copulavit. Nec immerito, eum Apostolorum supparem prædicamus; cui et castitas animi leviticum ministerium dedit, et plenitudo fidei martyrii contulit dignitatem. Quem venerabilis Xistus Romanæ urbis Antistes, cum impietatem sævientis mundi per tormenta superaret, et regnis esset cœælestibus jam vicinus, videretque eum paterna de morte tristissimum , ita illum spiritu præscientiæ compellasse narratur.. ]Voli, inquit, fill, mæstus esse; post triduum me sequeris. Unde apparet, carissimi, beatum Laurentium non de sacerdotis summi victoria habuisse tristitiam ; sed doluisse, quia non ipse mundum cum suo pariter sacerdote vincebat. Noli, inquit, fili, mœstus esse; post triduum me sequeris : hoc est, Noli tristis esse, velut apud seculum derelictus; nam nec te fides, vitaque tua tali morte privabit ; nulla te de meo transitu, quo ego gaudeo, perturbet anxietas ; quia mox et tu habiturus es de tua passione lætitiam. Vere beati Laurentii gloria singularis, qui tantum de Deo suo consecutus est gratiæ , ut ei martyr de martyrio prophe-
(1) Voyez Bruni S. Maximi Opera omnia, vol. in-fol, Romæ, 1784, jussu Pü VI edita. — Storia Vercellese, tomeT, page 370, ibi Maxi mus ; disciple de saint Eusèbe et grand philosophe ; car dans la sixième homélie, il parle des influences terrestres et de l’éclipse de la lune.
taret, quem pro suorum prærogativa meritorum ante victoriam lætificavit, quam pugna terreret........ Hoc itaque dolore furor gentilis accensus craticulam continuo parat ignitam , super quam cremandum Laurentium per membra discinderet, ut indignationis suæ flammas impiis ignibus vindicaret.
Ex Homelia II.
Nam cum Laurentius passionem paternam, ut piissimus filius” inconsolabili mærore defleret, Xistus, præscientia Sancti Spiritus edocente , futura dignoscens, ait illi. Depore omnem, fili, de mea morte tristitiam; nec enim din mea te contristabit absentia : post triduum me sequeris.
Quo responso mens devota percepto, indubitatam suscipiens optimo ab Antistite, et Christi martyre, veritatem, nihil magis præ omnibus curat, quam ut avaritia persequentis, quod de morte Sanctorum contristabat Ecclesiam, de præda Ecclesiæ gaudium non haberet. Invenit vir prudentissimus, unde acrius suum posset torquere tortorem. Omnem igitur Ecclesiæ censum (1) cunctaque sacri vasa ministerii, ne ea sacrilegus macularet aspectus, convocatis inopum turbis, pia erogatione distribuit.
Ex Homelis IV et V S. Maximi de nativitate Domini. Voyez chapitre 111, page 134.
Hodie in fine temporum, ille natus est Homo qui ante omnia sæcula Unigenitus processit a Patre.... Hodie beatissima illa Virgo Maria peperit hominem, quem non suscepit ab homine, et quæ ante partum inviolata Virgo permassit... Ridet tanti profunditatem mysterii cæca et stulta Gentilitas (2), irridet quoque impia illa blasphemia , que
(1) Ce même mot est employé par l’auteur de l’Imitation, aux chapitres 6 et 23, livre ant : Quod non tantum de censu æris, les capitaux placés en rente.
(2) Le philosophisme d'aujourd'hui n'est que la répétition de celui du 1v* siècle.
superioribus diebus , dum partum Virginis attenuare præsumsit atque corrumpere, Christum Dominum nostrum ex Virgine procreari non potuisse blasphemavit.
Ex Homelia V.Si homo non valet explicare, quod sentit, Deus sine dubio potuit implere quod voluit. Et perabsurdum est, fratres , ut ineffabilem Deum, infirmissimo fragilitatis nostræ sermone pensemus. Amentiæ res est, ut operationes majestatis immensæ, inter exigua corruptibilis oris nostri conemur verba includere. Quomodo enim comprehendere potest homo Deum; factus ingenitum, mortalis, æternum? Si investigare niteris qualiter Deus in hominem, vel homo transivit in Deum; investiga prius, si potes, quomodo ex nihilo factus est mundus..... Si ergo teipsum, Ô homo, et quæ propter te facta sunt!, qualiter, aut unde sint facta, comprehendere non vales (1), qua præsumptione, quave stultitia, tuum ipsius, atque omnium discutis Creatorem?
N° II. An 1228, du 4 avril, à Padoue. Voyez chapitre 1, page 96; chapitre 1v, page 140; chapitre 1x, page 91.
Convention rédigée entre les délégués de la ville de Verceü et les recteurs des collèges italiens, provençaux, es-
pagnols, catalans, marseillais, ete., etc. Le 4 avril
CARTA STUDII ET SCOLARIUM COMMORANTIUM IN STUDIO VERCELLARUM (2).
Anno Dominicæ incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo octavo, indictione prima die martis quarto mensis
(1) L'auteur de l’Imitation a puisé ici tout le chapitre 18 et dernier du livre 1v, où il dit :
Si non intelligis, nec capis, quæ infra te sunt, quomodo comprehendes quæ supra te sunt.
Si talia essent opera Dei ut facile ab humana ratione caperentur non essent mirabilia, nec inscrutabilia dicenda. Amen.
(2) Ce document, obtenu des Archives de la ville de Verceil, le 3 juin
aprilis. Istæ sunt conditiones appositæ et confirmatæ et promissæ ad invicem inter dominum Albertum de Bondono et dominum Guillelmum de Ferrario nuncios, et procuratores commissos Vercellarum, constitutos per dominum Raikardum Trottum potestatem Vercellarum nomive ipsius communis super statuendis et firmandis infrascriptis conditionibus, ut in instrumento facto per Petrum de Englescho notarium : apparebat ex una parte, et ex alia, dominum Adam de Tancto rectore Francigenorum, Anglicorum, Normanorum et magistrum Raginaldum et Petrum de Baxvilla et magister Henricum de Stancio eorum nomine et nomine universitatis scolarium ipsius rectoriæ et dominum Jacobum de Iporegia procuratorem scolarium Jtalicorum ut dixit et dominum Guillelmum de Hostialio vicarium domini Coradi nepotis domini archiepiscopi prout ibi dictum fuit alternis procuratoribus et Italicorum ut dixit eorum nomine et universitatis scolarium Italicorum et dominum Gaufredum provencialem et rectorem Provencialium et Ispanorum et Cathalanorum et dominum Rajmundum Guillelmum et dominum Pellegrinum de Marsilia, eorum et nomine universitatis scolarium ipsius rectoriæ ex alia , videlicet quod Potestas Vercellensis nomine ipsius communis et hominum ejus dabit scolaribus et universitati scolarium quingenta hospitia (1) de melioribus quæ erunt in civitate,
1857, avait déjà été cité par l’historien Durandi, à la page 49 de son ouvrage dell'antica Condizione del Vercellese, vù il observe que k père Zaccaria, dans son livre Jter litterariurm per Ttaliam, part. 1, chap. 9, pag. 142, aurait attribué cette convention à la ville et à PUniversité de Padoue. Qu'on juge de l'estime que mérite le père Zaccaria, sur l'autorité duquel le bon Gence s'est appuyé, à la page 243 de ses Considérations de 1812, publiées par son ami Barbier. Voyez au chæ pitre 1x, page 105 de cette Histoire, la réponse de Napione.
(1) I s’agissait ici de donner aux étudiants cinq cents chambres, au prix de 19 livres, monnaie de Pavie, par année. En preuve, il est convenu que si plusieurs chambres se trouvaient réunies ayant une
et si plura erunt necessaria, plura ita videlicet quod pensio melioris hospicii non excedat saummam librarum decem et novem papiensium et exinde infra fiat taxatio aliorum hospiciorum arbitrio duorum scolarium et duorum civium, et si discordes fuerint addatur eis dominus Episcopus vel alius discretus Clericus de capitulo Vercellensi ad electionem communis, ut si tamen canonicum elegerit, rectores eligunt quem velint, et debeat solvi pensio hospiciorum ad carnem privium. Si autem essent plura hospicia in uno contextu apta scolaribus licet ejusdem hominis essent, vel unum haberent introitum, non debeant reputari pro uno hospicio sed pro pluribus arbitrio predictorum , ita quod de istis quingentis hospiciis excipiantur domus (1) quæ sunt in strata in quibus consueverunt recipi, et recipiuntur hospites in nundinis Vercellarum et albergantur per totum annum continue : item magistri et scolares hospicia quæ haberent conducta pro tempore , teneantur reddere Potestati (2) qui pro tempore fuerit, vel ejus Nuncio; et si propter rixam , vel discordiam, vel aliam necessariam et justam causam ab eis peterentur a Potestate vel ejus Nnncio; ad voluntatem Potestatis eis servatis in dampnis antequam exeant, illa hospicia. Ita quod illa hospicia debeant evacuari postquam petita fuerint a scolaribus arbitrio predeces-
seule porte d'entrée, les directeurs seraient obligés de les payer séparément. On voit par là combien ont mal entendu cette convention ceux qui ont affirmé qu’il y avait cinq cents hospices ou colléges dans une ville qui, dévastée par les guerres civiles et par la peste, ne devait pas alors compter plus de vingt-cinq mille habitants, quoique chef-lien d’une république.
(1) On a voulu excepter les maisons ayant des chambres qui servent aux étrangers qui viennent aux marchés de l’année, ce qui prouve qu’il s’agissait de chambres, et non de maisons entières.
(2) Le Podestat était le juge ayant l’autorité suprême judiciaire et administrative dans les républiques ; il était élu parmi les juristes étrangers les plus célèbres, et sa charge ne durait que trois années. |
sorum vel judicis potestatis et aptari ad opus studi infra octo dies et si non facerent infra octo dies ut supra dictum est, scolares si voluerint possint facere necessarias expensas de pensione domus. Îtem promiserunt predicti procuratores nomine communis Vercellensis, quod commune mutuabit scolaribus et universitati scolarium usque ad summam decem millium librarum papientium per libram pro duobus dena- “riis (1) ad duos annos, postea pro tribus usque ad sex annos et portabit vel portari faciet Communitas Vercellensis predictam pecuniam usque ad quantitatem sufñcientem scolaribus ad locum aptum et totum saltem Venecias (2), et ipsam eis dabit comm. receptis pignoribus et receptis instrumentis a scolaribus manu publica confectis, quæ pignora reddat comm. Vercell. scolaribus precaria cum fuerint Vercellis in hospiciis collocati, recepta idonea fidejussione scolarium et prestitis sacramentis a principalibus personis de reddenda ipsa pecunia, ct quod cum ea non recedent in fraudem. ltem quod cum scolaris solverit pecuniam sibi mutuatam, quod comm. Vercell. sibi ipsam reservabit in erario communis scilicet sortem tantum et de ea providebit comunitas alii scolari indigenti sub eodem pacto et simili conditione et quod usure Communitas Vercell. non computabit in sortem (3) et recipietur particularis solutio a scolaribus scilicet tertie partis, vel dimidie, et fiet novatio predecessoris debitoris et fidejussoris et precarioris. Item quod comm. Vercell. non dimittet victualia jurisdictionis Vercell. extrahi de comitatu eorum sed ea asportari faciat in civitate
(r) Les intérèts étaient très-forts à cette époque.
(2) Venise était le Londres de ces temps-là, car le commerce du Levant se faisait par les Vénitiens, les plus riches banquiers de lEurope.
(3) On a voulu défendre de prendre les intérêts des intérêts, ce qui était d'usage dans ces temps-là, car le statut d’Asti parle de la cupidité des usuriers.
bona fide et bis in septimana faciet fieri mercatum et prohibebit quod dicta victualia non vendantur ante tertiam (1) aliquibus qui debeant revendere, exceptis quadrupedibus et blavis et vino et hoc salvis sacramentis et promissionibus potestatis et communis Vercell. de dando mercato specialibus personis videlicet eomiti Petro de Maxino et comiti Octoni de Blandrate et comiti Gajo de Blandrate et comiti Guidoni de Blandrate.
Item, quod Communitas Vercell. ponet in camera communis (2) modios quingentos frumenti et modios quingentos sicalis ad mensuram Vercellensem et illam dabit scoluribus tantum et non aliis pro eo precio quo empta fuerit quo usque duraverit, et hoc faciet Communitas Vercellarum tempore necessitatis ad petitionem scolarium.
Item, quod Comm. Vercell. constituat salarium competens arbitrio duorum scolarium et duorum civium et si discordes fuerint stetur arbitrio episcopi et salaria debeant taxari ante festum Omnium Sanctorum et solvi ante festum sancti Thomæ apostoli videlicet uni Theologo, tribus Dominis legum, duobus decretistis, duobus decretalistis (3), duobus fisicis, duobus dialecticis, duobus gramaticis , ita tamen quod scolares Vercell. et ejus districtum non teneantur aliqua dona magistris vel dominis dare, ita quod dicti domini et magistri qui debent salarium percipere a Comm. Vercell. eligantur a quatuor rectoribus silicet a rectore
(1) On a conservé l'usage, dans plusieurs villes du Vercellais, de défendre aux étrangers d'acheter les comestibles avant neuf heures de France, pour donner aux citoyens la commodité de s’approvisionner.
(2) La prudence administrative exigeait qu’on tint des magasins d'abondance, pour empêcher l’agiotage sur les denrées de première nécessité.
(3) On distinguait alors les professeurs qui expliquaient les décrets des papes de ceux qui exposaient les droits et les pratiques de la Chancellerie. 11 y avait deux professeurs de dialectique, dans laquelle était comprise la morale.
Francigenorum , et a rectore Jtalicorum, et a rectore Teutonicorum, et a rectore Provencialium (1), juratis quod bona fide eligent meliores dominos et magistros in civitate vel extra et substituent eis alios meliores usque ad certum gradum quos crediderint posse haberi ad salarium, et stabitur electioni trium : Si autem tres non fuerint concordes addatur eis qui pro tempore reget in theologia, promittens in verbo veritatis quod bona fide eliget meliorem de illis de quibus inter rectores erunt controversiæ et electioni ejus stetur, et omnes predictæ electiones fiant infra quindecim dies intrante mense aprilis.
Item, quod qui pro tempore erit potestas Vercellarum mittat infra quindecim dies post electiones factas de dominis et magistris propriis expensis Comm. Vercell. fideles ambaxatores juratos qui bona fide ad utilitatem studii Vercellarum querent dominos et magistros electos et eos pro posse suo obligare procurabunt ad regendum in civitate Vercellarum.
Item, quod Comm. Vercell. servabit pacem in civitate et districtu Vercellarum et ad hoc dabit opus Potestas et Commune Vercell.
Item, quod nullum scolarem pignorabit pro alio scolari, nisi pro alio fuerit specialiter obligatus communi Vercellensi.
Item, quod si aliquis scolaris vel ejus nuncius robatus fuerit in civitate Vercell. vel ejus districtu, sive in alio districtu, quod Comm. Vercell. faciet idem pro eo ut faceret pro alio cive Vercellensi dando operam bona fide et fideliter cum literis et ambaxatoribus ut suum recipiat; item non offendat scolares vel eorum nuncios ad eos venientes, nêc capient propter aliquam guerram vel discordiam et rixam quam Comm. Vercellarum haberet cum
(1) La Provence faisait alors un royaume à part de la France. Voyez Nostradamus, Histoire.
aliqua civitate vel cum aliquo principe (1) seu castro, sed vel licentiabit comm. Vercellarum ipsos vel affidabit (2).
Item, quod comm. Vercell. eos tractabit in civitate et in ejus districtus sicut cives : item, quod justiciæ exhibitione serventur scolaribus eorum privilegia, nisi eis specialiter renunciaverint, et exceplis maleficiis in quibus comm. Vercell. plenam habeat jurisdictione ; item quod comm. Vercell. habebit universitati scolarium duos bidelos qui eodem. gaudeant privilegio quo scolares; item habebit comm. Vercell. duos exemplatores (3) quibus taliter providebit quod eos scolares haberi possint qui habeant exemplaria in utroque jure et in theologia competentia et correcta tam in testu quam in glosa : item quod solutio fiat à scolaribus pro exemplis secundum quod convenit ad taxationem rectorum.
Item, si aliqua discordia oriretur inter scolares communitas Vercellarum non favebit aliquam partem, sed ad pacem et concordiam communilas dabit operam.
Item, quod predictas conditiones servabit comm. Vercell. usque ad octo annos; item, quod scolares vel eorum nuncii non solvant pedagia (4) in districtu Vercell. quæ sint et perveniant in communitatem Vercell.
Item, massarios communes dantes pecuniam scolaribus
(1) Les républiques d’Asti, de Novare et de Verceil, se faisaient souvent la guerre, ou bien se défendaient contre les princes de Montferrat ou de Savoie.
(2). Ce verbe barbare a été oublié par Forcellini ; il exprime la confiance qu’on avait dans les étudiants.
(3) Les copistes, pressés de transcrire les traités scolastiques, ne regardaient pas au nom du professeur; et c’est de là que différents manuscrits de l’Imitation de Jésus-Christ portent le nom de Ges, Gers, Gessen et Gersen.
(4) Aux portes de chaque commune, on payait le péage, tant à pied qu’à cheval ou en voiture, pour l'entretien des routes, qui n'étaient pas à la charge des propriétaires, mais des voyageurs, comme de juslice.
non habebit Communitas Vercell. nisi duos et illos non mutabit nisi semel in anno. |
‘Item , Potestas et ipsum commune teneantur mittere per civitates Italiæ et alibi secundum quod videbitur expedire Potestati vel communi ad significandum studium esse firmatum Vercellis et ad scolares Vercellas ad studium invitandos (1). Item, predictas conditiones Communitas Vercell. ponet in statuto civitatis Vercell. et Potestas qui pro tempore fuerit jurabit eas servare in sui principio sicut cetera statuta civitatis et faciet jurare suum successorem (2) et ita successive usque ad octo annos et nullo modo de statuto Vercell. usque ad dictum terminum, stilicet octo annos ante extrahantur, et super his omnibus duo instrumenta uno tenore confecta fiant.
Item, promiserunt predicti rectores et scolares eorum nomine et nomine aliorum omnium scolarium de eorum rectoria predictis procuratoribus nomine Comm. Vercell. quod bona fide sine fraude dabunt operam quod tot scolares venient Vercellas et morentur ibi in studio quot sint sufficientes ad predicta quingenta hospicia conducenda (3) et quod universum studium Paduæ veniet Vercellis et moretur ibi usque ad octo annos; si tamen facere non poterunt non teneantur.
Item, quod fuit de eorum concordia quod domini et magistri vel scolares non debeant advocare (4) in aliqua causa
(1) L’affluence des étrangers à l’Université de Verceil est prouvée par l’établissement des colléges, qui exigèrent cinq cents chambres, et par cette invitation. .
(2) Le podestat, dans les républiques italiennes, était revêtu da pouvoir exécutif, comme en Sardaigne les juges, qui peu à peu usurpèrent l'autorité royale. Voyez notre description dans F Univers pittoresque.
(3) Cette obligation des recteurs pendant les huit années a dû attirer à Verceil beaucoup d'étrangers, par lesquels le traité de l’Imitation fut répandu en France, en Angleterre et en Allemagne.
(4) On ne voulait pas distraire les professeurs de leur office, par l'abus de la plaidoirie au barreau.
in civitate et districtu nisi pro scolaribus, vel pro suis factis et eorum delegatis ab utroque Principe, vel in foro ecclesiastico eorum ecclesiasticis personis.
Îtem, quod domini et magistri vel scolares, vel rectores non erunt in aliquo facto et consilio in detrimentum civitatis Vercellarum, et si sciverint aliquem vel aliquos facere vel tractare aliquid contra honorem et statum Comm. Vercell. bona fide prohibebunt ne recedant et potestati Vercellar. quam citius poterunt manifestabunt. ù
Îtem, promiserunt quod non capiant partem aliquo modo inter cives Vercellenses vel ejus districtum.
Item, fuerunt in concordia, quod quilibet Rector tantam habeat potestatem in omnibus negotiis scolarium quantam alius, nec aliquis ipsorum habeat majorem potestatem propter majorem numerum scolarium.
Unde plures carte (1) uno tenore scripte sunt.
Actum in Padua in hospitio magistri Reginaldi et Petri de Boxevilla, presentibus domino Philippo de Carisio canonico Taurinensi et domino Johanne de Bondono et Martino (2) Advocato Vercellensi.
+ Ego Bonus Johannes notarius communis Vercellarum, filius quondam Manfredi negotiationibus omnibus interfui et hanc cartam tradidi et jussu ambarum partium scripsi et scribi feci.
+ Ego Bartolomeus de Barolis Vercellensis publicus imperiali auctoritate notarius predictum instrumentum vidi, legi et examinavi et a publico originali instrumento non cancellato, non raso, non abolilo nec in aliqua sui parte suspecto exemplavi, autenticavi, registravi, et in hac pu-
(1) Convention appelée par nous, juristes, synallagmatique, et qui u’est valable qu’autant qu’elle a été faite en autant d’originaux qu’il y a de parties contractantes.
(2) Ce Martin Avogadro de Cerione doit être le même qui fut ensuite
évêque de Verceil, et c’est à lui qu’a appartenu le manuscrit de 4dvocatis du xt siècle, que nous avons publié eu trois langues.
blica forma et figura publicavi auctoritate, precepto, et mandato domini Gasparrini Grassi Potestatis Vercellarum nihil addito, vel diminuto nisi forsan littera vel syllaba non tamen quod propterea mutetur sensus vel intellectus et ideo me subscripsi, signumque meum apposui assuetum.
Pour extrait conforme à l'original, par moi-même avec
attention et fidélité copié à défaut d’archiviste.
à Pocc1o , secrctaire de l'administration
cormmunale de la ville.
Verceil, ce 29 mai 18357.
N° HI. An 1273. Voyez chapitre 1, page 31; chapitre iv,
page 149 et 154.
Concordances de la conférence VIT de saint Bonaventure, général de l'ordre des frères Mineurs de saint Francois en 1259, avec le texte de l'Imitation de Jesus-Christ.
Codex de Advocatis sæculi xut, de Imitatione Christi, editio princeps, 1833. Ex libro 1x, capitulo 25.
$. 3. Unum est quod multos a profectu et ferventi emendatione retrahit. Horror difficultatis seu labor certaminis.
JIli maxime pre aliis in virtutibus proficiunt, qui-ea que sibi magis gravia et contraria sunt vincere nituntur.
Nam ibi homo plus proficit et gratiam meretur ampliorem ubi magis se ipsum vincit, et in spiritu mortificat.
$. 4. Duo specialiter ad magnam emendationem juvant, videlicet subtrahere se violenter ad quod natura viciose inclinatur et ferventer instare pro bono quo amplius quis indiget.
Cap. de Diligentia, Collatio seplima.
Unum est quod multos à perfecta et ferventi emendatione retrahit : Horror difficultatis seu labor certaminis. Quoniam vero ill maxime præ aliis in virtatibos proficiunt , qui ea, quæ sibi magis contraria et gravia sunt, virilius vincere nituntur. Nam ubi homo plus proficit et gratiam ampliorem meretur ibi magis se ipsum vincit el in spiritu mortilcat.
Duo specialiter ad magnam emendationem juvant, videlicet subtrahere se violenter ad quod patura vitiose inclinatur et ferventer iustare pro bono quo aæplius quis indiget.
‘Codex de Advocatis.
.5. Quam nocivuan est negligere, vocationis sue propositum , et ad non commissa sensuminclinare.
$. 6. Religiosus qui se intente et devote in sanctissima vita et passione Domini exercet, omnia utilia et necessaria sibi abundanter ibi iuveniet. Nec opus est ut extra Yhesum aliquid melius querat.
Religiosus fervidus bene omnia portat et capit que illi iubentur.
$. 7. Religiosus negligens et tepidus habet tribulationem super tribulationem, et ex omni parte patitur angustiam, quia interiori consolatione caret, et exteriorem querere prohibetur.
Religiosus extra disciplinam vivens gravi patet ruine.
Qui laxiora queritet remissiora, semper in angustijs erit, quia unum aut reliquum displicebit sibi.
Nous avons suivi l'orthographe du manuscrit de Advocatis dans l'édition publiée à cent exemplaires, pour mieux constater l'identité de l'usage que saint Bonaventure a fait du texte de l'Imitation de Jésus-Christ.
Sanctus Bonaventura.
Quam nocivum est negligere vocationis suæ propositum, et ad non commissa sensum inclinare.
Religiosus qui se intente et devote in sanctissima vita, et passione Domini exercet, omnia utilia et necessaria sibi, abundanter ibi inveniet : nec opus est, ut extra Jesum aliquid querat.
Religiosus fervidus omnia bona portat et capit, quæ illi jubentur.
Religiosus negligens et tepidus habet tribulationem super tribulationem, et ex omni parte angustiam quia interiori consolatione caret, et exteriorem quærere prohibetur.
Religiosus extra disciplinam vivens gravi patet ruinæ. Qui laxiora quærit, et remissiora, semper in angustiis erit, et cætera, ut patet in devoto libello de Imitatione Domini nostri Jesu Christi.
Au chapitre 1v, nous avons donné les preuves que cette citation faite par saint Bonaventure n’est pas apocryphe, comme on l'a suppose.
Histoire du livre de l'Imitation , chapitre 1v, page 156.
Arbor vitæ crucifiræ, per fratrem Ubertinum a Casa Montiferatense, cap. x1 et ultim., lib. 1, Jesu Maria natus.
Sed vide anima mea innovata sigua charitatis et mirabilia ; quia propter nos, etc., etc.
Hæc omnia videre possum quæ fecit, junctura confæderans Deum et hominem in Verbo quod factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis. Primo, vis videre æternitatem novam, qua Filius
[LR
Sanctus Bonaventura, de Verbi Incarnatione, collatio 1, ex octo quas habuit in conventu Tholosano.
Vide, anima mea, innovata mirabilia veritatis.
Hæc omaia videre possum quæ fecit junctura confæderans Deum et hominem in Verbo quod factum cst, quod fecit Deus et ostendit nobis. Primo, vis videre æternitatem novam, quia qui Filius Dei
Ubertinus a Casali.
Dei est factus temporalis caro , et hodie temporaliter natus, qui est in sua natura eternus ? Æd Gal. 4 :
At ubi venit, etc., etc.
Vide, anima mea, non poterat te redimere nisi pretium haberet ; nec debebat secundum legem, nisi esset propinquus homo : propinquus erat, sed pretium non habebat. Deus pretium habebat, sed propinquus non erat, non debebat nisi homo, nec poterat nisi Deus. Factus est igitur Deus propinquus homo, factus est noster Jesus pretiosior auro mundo obrizo. E'sai., 19.
Sacculum pecuniæ secum tulit :
quia Deus homo in carne apparuitet Verbum in carne quasi pecuniam in sacco abscondit et hominem suum redemit.
Secundo, admittit immensilas bonitatem, quia Verbum abreviatum fecit Dominus super terram.
Ad Rom.Q: Verbum, inquam, divinitate immeusum, sed positione præsepii abbreviatum. Unde, dicit Bernardus, etc. Unde anima mea, dulcia, mirabilia, et ideo tibi necessaria, tua necessitas non mious, quam Dei Filio supplebatur, sed tua possibilitas non capiebat immensum. Et ideo major erat necessitas quam capacitas, et ideo mirabilis dispensatio consilii charitatis divinæ utrique providet ut scilicet, nobis daret Filium, quo indigebamus et Parvulum quem caperc poteramus. Ideoque Parvulus natus est nobis et Filius datus est nobis.
Tertio, admittit pulchritudo obscaritatem, quia quid jucunditatis habco si non possum viderc immensæ charitatis donum ? Æccles. 5.
Sanctus Bonaventurn.
est eternaliter, caro factus est temporaliter.
Vide, anima mea, non poterat te redimere nisi haberet pretium, nec debeñat secundum legem nisi esset propinquus. Homo propinquus erat, sed pretium non habebat. Deus pretium habebat, sed propinquus uon erat. Non debebat nisi homo, non poterat nisi Deus. Factus est ergo Deus homo propinquus ct factus est noster Jesus vir pretiosior auro, et homo mundo obrizo , ut dicit Esaias.
Sacculum pecuniæ tulit secumquia Deus homo in carne apparuitet Verbum in carne quasi pecuniam in sacco abscondit et hominem reum redemit.
Secundo, admittit immensitas brevitatem ; quia Verbum abbreviatum fecit Dominus super terram: Verbum, inquam, divinitate immensum, est positione presepi abbreviatum. Vide, anima mea, dulcia mirabilia, et omnino tibi necessaria. Tua necessitas non minus quam Dei Filio supplebatur; sed tua possibilitas non capiebat immensum ; et major erat necessitas quam capacitas. Propter quod mirabilis dispensatio consilii charitatis divinæ providit : ut scilicet daret nobis Filium, quo indigebamus et Parvulam quen capere poteramus. Ideoqgne Parvulus natus est nobis et Filius datus est nobis.
Tertio, admittit pulcritudo obscuritatem; quia quicquid jucunditatis habeo, si non possum videre tam immensæ charitaüs donum quid mihi prodest ? Uude
Ubertinus a Casali.
Quid prodest possessori, etc., etc. Unde et m nostro Jesu aperta est illa benedicta facies in quam desiderant Angeli prospicere.
I. Petr. Sacco mortalitatis nostræ ut non solum invisibilem videremus visibili specie, sed nobis similem amaremus in nostra carne. Et sic admisit pulchritudo, etc.
Apocal. 7 : Sol factus est niger, sicut saccus cilicinus, sol justitiæ Christus Deus noster qui est splendor gloriæ et figura substantiæ Dei Patris. 4d Hebr. 1 : Specio :
sior plane sole et super omnem dispositionem stellarum, luci comparatus invenitur prior. Sapient. 4 : Et tamen propter nos factus est quasi saccus cilicinus.
Saccus est nostra mortalitas propter Vilitatem, cilicinus propter asperitatem.
Quarto, admittit celsitudo abjectionem ; quia si Deus hunc Jesum mihi fecisset visibilem, etc., etc. Et sic admisit celsitudo abjectionem, imperium servitutem, quia non solum ad me, sed infra me descendit. Quando hodie jacuit ad pedes animalium ille, cujus gloriosi pedes vix erant accessibiles altissimis Angelorum. Et hoc est illud verbum, etc.
Ecce iste Deus benedictus fecit omnia ex parte sua, ut eum habeamus sicut homo, ut ei attineam, fit parvus ut eum accipiam, fit visibilis ut eum cognoscam, fit humilis ut eum attingam.
Quinto, fortitudo admittit infirmitatem quia dices, etc. Job, 0.
Ego sum reus, et ideo coram sua sapientia venire erubesco. Ego adversarius ct ideo ejus potentia contremisco. Cominissa mea, pavesco et ante te erubesco. Ideo
Sanctus Bonaventure.
in nostro Jesu aperta est illa facies, in qua desiderant Angeli prospicere et sacco mortalitatis nostræ, ut non solum visibilem cernerem invisibili specie, sed nobis similem amaremus in nostra carne. Unde in Æpocalypsi dicitur : Factus est sol sicut saccus cilicinus. Sol justitiæ Christus Deus noster, qui secandum Apostolum est splendor gloriæ et figura substantiæ Patris. Speciosior plane sole, super omnem dispositionem stellarum luci comparatus invenitur prior, et tamen propter nos factus est quasi saccus cilicinus propter asperitatem.
Quarto, admittit celsitudo abjectionem, imperium servitutem ; quando non ad me, sed infra me descendit; quando hodie jacuit ad pedes animalium ille, cujus gloriosi pedes vix erant accessibiles altissimis Angeloram.
Ecce ipse benedictus Deus ut omnia fecit ex parte sua, ut eum habeamus; fit homout ei attineam; fit parvus ut eum accipiam; fit visibilis ut eum agnoscam; fit humilis ut eum attingam.
Quinto, fortitudo admisit infirmitatem, sapientia simplicitatem.
Ego sum reus et coram ejus sapientia venire erubesco. Ego adversarius et ideo ab ejus potentia contremisco. Commissa mea, inquit, pavesco et ante te erubesco.
Ubertinus a Casali.
mera benignitas quæ semper magnificavit benefacere nobis, etc.
Sexto justitia subiit reatum, quia ne dicas : Quid proderit accedere, nisi neyotium meum contingat et complere ? etc., etc.
O vere felicem necessitatem !
quia ex quo Deus homo, Jesus nostrum reatum assumpsit solvendum, vel neccesse fuit Deum odire se ipsum, quod est impossibile, vel reconciliari hominem reum, quod quidem est Deo acceptabile et ab ipso intentum.
Septimo , subiit opulentia egestatem, ut locupletamur in regno.
Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam cum esset dives propter nos egenus factus est ut illius inopia divites essemus. 2 Cor. 8 : O quum deberemus esse locupletati quibus Deus tantum dedit, quod pauper remansit! Vide felicem necessitatem, in qua se posuit obicem pro nobis, amore cbrins bonus Jesus ; quia necesse est hoininem restitui in regnum vel regem Jesum exulare a regno, postquam assumsit nostram inopiam ; et simul conveniunt in unum dives et pauper.
Sic igitur anima mea tuus eternus dilectns Jesus : quia eternus assumit novilatem ut ei attineas, immensus bonitatem ut eum accipias, pulcherrimus obscuritatem ut eum videas, altissimus abjectionem ut ad eum attingas, sapientissimus simplicitatem ne erubescas, fortissimus infrinitatem ne contremiscas, Justissinus reatuimu ut Justificeris a malo, opulentissimus defectum ut locupleteris in bono.
Sanctus Bonaventura.
Ideo mira Dei benignitas, qux semper magnificat benefacere ncbis suam abscondit sapientiam ia simplicitate, etc.
Sexto justitia subiit natum, quia ne dicas : quid proderit accedere, nec negotium meum contingat complere ? etc., etc.
O vere felicem necessitatem !
Saint Bonaventure a copié ici, &d litteram, le texte de l'ouvrage d'Ubertin de Casal, sans aucune variante, tandis que dans les articles précédents, il a omis plusieurs plirases, comme ou peut le vérifier.
Septimo, subiit opulentia egestatem, ut locupletemur in regno.
Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi ; quoniam cum esset dives propter nos egenus factus est, nt illius inopia divites essemus. O quantum deberemus esse locupletati, quibus Deus tantum dedit.
quod nudus et pauper remausit ! Vide felicem necessitatem, in qua se posuit pro nobis, amore nostro ebrius, benedictus Jesus; quia necesse est hominem restitui in regnum, vel Jesum regem a regno exulare, postquam ipse nostram assumpsit inopiam et simul in unum conveniunt dives et pauper. Sic ergo, anima mea, tuuf Jesus, Deus æternus, assumpsit novitatem ut ei attineas, immensus brevitatem ut cum accipias, puchritudo obscuritatem, ut enm attingas, sapientissimus simplicitatem ne erubescas, fortissimus infirmitatem ne contremiscas, justissimus reatum ut justificeris a malo, opulentissimus defectum ut Jlocupletcris in bono. Hæec Ubertinus.
DE L’IMITATION DE J.-C. — APPENDICE. 453 N° IV. An 1274. Voyez chapitre 1, page 31; chapitre 1v,
page 158.
Concordance de l'opuscule LVTI, sur la fête de Dieu, du
docteur angélique saint Thomas d'Aquin, adopté par
le Bréviaire romain et par le Missel, avec le texte du livre de l'Imitation de Jésus-Christ, au livre IF.
Codex de Advocatis sæculi x, editio princeps , 1855, lib. à1v.
Capitulum 13, Ç. 2.
O quam suavis est, Domine, spiritus tuus qui ut dulcedinem tuam in filios demonstrares pane suavissimo de celo descendente illos reflicere dignaris. +
Vere non est alia natio tam grandis que habeat deos appropinquantes sibi sicut tu, Deus noster, ades universis fidelibus tuis ; quibus ob quottidianum s0latium, et cor errigendum in celum te tribuis ad edendum et fruendum.
Lib. 1v, capitulum 2.
$. 1. Super bonitate tua et magna misericordia tua, Domine, conflissus. Accedo eger ad salvatorem, exuriens et scitiens ad fontem vite, egenus ad regem celi, servus ad dominum, creatura ad creatorem, desolatus ad meum pium consolatorem.
Lib. 1v, capitulum 17, 6. 2.
$. 2. Domine, Deus meus, Creator meus et Redemptor meus, cum tali affectu et reverentia, laude et honore, cum tali gratitudine, dignitate et amore, cum
Divi Thomæ opuscul. 57. In officio Corporis Christi. In primis vespris ad Magnificat.
Antiphona.
O quam suavis est, Domine, spiritus tuus qui ut dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo, de cœlo prestito esurientes replens bonis, fastidiosos divites dimittis inanes.
Lectione 1, oct. 1.
Neque enim est, aut fuit aliquando tam grandis Natio, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest nobis Deus noster.
Idem sancti Thomæ Oratio ante sacram Communionem :
Omnipotens sempiterne Deus, ecce accedo ad Sacramentum unigeniti Filii tui, Domini nostri Jesu-Christi, accedo tanquam infirmus ad medicum vitæ, immundus ad fontem misericordiæ, cæcus ad lumen claritatis æternæ, pauper et egenus ad Dominum cæli et terræ.
Paulo inferius legimus :
Te, panem Angelorum, Regem régum et Dominum dominantium , tanta suscipiam reverentia, et humilitate, tanta contritione et devotione, tanta puritate et
tali spe, fide et puritate, affecto fide, tali proposito et intentione,
te hodie suscipere, sicut te susce- sicut expedit saluti animæ meæ. pit et desideravit sanctissima mater tua gloriosa Virgo Maria.
N° V. An 1404. Voyez chapitre 1v, page 153.
Chronicon ordinis Seraphici per Marianum florentinum, écrite en 1404 ou 1430, concernant les conférences de saint Bonaventure et leur authenticité.
1°. Bonaventura scripsit libellum qui dicitur Æeclesiasticæ Monarchiæ , et incipit. {nvisibilia Dei, etc.
2°. Opus contemplationis in versibus et incipit. Jesus inefabilis, etc.
3°. Amatorium, quod incipit. #d te sermo meus.
4°. Collationes incipiunt. Fide anima mea : et in collatione vi, legitur : urum est quod multos a perfecta et ferventi emendatione retrahit , etc.
« Religiosus extra disciplinam vivens gravi patet ruinæ.
« Qui luxiora quærit, et remissiora semper in angustiis «erit et cætera ut patet in devoto libello, de Zmitatione « Domini nostri Jesu Christi. »
5°. Alphabetum religiosorum quod incipit. Vias tuas, Domine.
6°. Libellum de regimine animæ ad dominam Blancam reginam Hispaniæ incipit. Primum omnium.
Videatur Launoy Constantiensis, theologus Parisiensis, 1650, vol. in-12.
N° VI. An 1449. Voyez au chapitrer, page 23; chapitre 1v, page 164; chapitre vr, page 227. |
T'exte de l'Imitation de Jésus- Epistola XV beatæ Hosanne Christ. Andreassi.
1. Lib. 11, capit. 55. Nam sic Affectus ad Deam amantis anipoterit unus et idem inconcussus mæ et ardentia ad eum suspiria. manere simplici intentionis oc- 1. Fil in Christo, oculus in-
eulo per tot varios eventus ad me tentionis dcbet esse purus, nt sit impretcrmisse directo. simplex et rectus.
2. Lab. im, capit. 34. Quod amanti sapit Deus super omnia et in omnibus.
3. Te siquidem presente jucunda sunt omnia ; te autem abscente fastidiunt omnia.
4. Tu facis cor tranquillum et pacem magnam, leticiamque fesüvam.
5. Sed deficiunt in tua sapientia, mondi sapientes et qui carnem sapiunt : quia ibi plurima vanitas, et hic mors invenitur.
6. Qui autem te per contemptum moudanorum et carnis mortificationum sequuntur vere sapientes esse cognoscuntur, etc.
7- Adhuc proh dolor vivit in me vetus homo, nou est totus crucifixus, non est perfecte mortuus.
8. Capit. 35. Quod non est securitas a temptatione in hac vita.
1. Lib. nn, capit. 51. Fili mi, non semper vales in ferventiori desiderio virtulum stare, nec in altiori gradu contemplationis, sed necesse habes interdum ob originalem coruptelam ad inferiora descendere et onus corruptibilis vite etiam invite et cum tedio portare.
2. Lib. u1, thidem. Quamdiu mortale corpus geris, tedinin sen- Us et gravamen cordis. Oportet ergo sepc in carne de carnis onere gemere co quod non vales spiritualibus studijs et divine contemplationi indesinenter inhererc.
2. Amanti Deum nulla res magis sapida est quam Jesus sponsus suus.
5. Omnia jucunda sunt si tu presens es : si non ades fastidio sunt universa.
4. Tu cor tranquillum reddis ct quietum, ipsum collocaudo in magna pace et subita letitia,
5. Sed mundi capientes defficiunt in sapientia sua et illi quibus caro sapit, quia multa in eis vaaitas est, et in ipsa inors invenitur.
6. Optime sapiunt qui te 6equuntur per contemptum mundi et magnam carnis mortificationem; sapor Creatoris multum differt a sapore creaturæ.
7. Hei mihi! Quia adhuc vivit homo vetus id est pravitas carnis :
nondunm totus crucifixus, nondum totus mortunus.