‹ Histoire du prieuré de Jully-les-Nonnains, avec pièces justificativesChapitre 35 sur 101 · DONATION DE DIMES A SENNEVOY-LE-BAS ET A SENNEVOY-LE · texte numérisé non relu

DONATION DE DIMES A SENNEVOY-LE-BAS ET A SENNEVOY-LE

HAUT PAR PAYEN DE MOIIET. (Pages 112, 113.)

Notum sit omnibus hominibus presentibus atque futuris, quod dominus Guilencus, episcopus Lingonensis ecclesim, dominabus, scilicet sanctimonialibus de Iuliaco, décimas laudavit habere et possidere, videlicet illas partes quas tenebat Paganus, miles de Moreto, apud Senaviacum viliam et Ghenesviacum villam. Hujus rei testes sunt Girardus, miles de Roura, frater Robertus, deTemplo Domini senescalus, frater Guilermus de Fossato, et frater Paganus de Ruris et ipsemet Paganus qui hoc donum dédit.

(Orig. Arch. de la Côte-d'Or, prieuré deJulhj , H. 250.)

VÊTURE DE MAHAUD ET ü’hALVIDE, FILLES D ANDRÉ DE BAUDEMENT, PAR SAINT BERNARD, ET PAR GODEFROID, ÉVÊQUE DE LANGEES, ET DONATION DE 40 SOUS DE RENTE SUR LE VILLAGE DE JOUY.

(Pages 115, 116.)

Ego Godefridus, Dei gratia Lingonensis episcopus, notum facio presentibus et futuris quod, ad preces domini Andree de Baldimento etGuidonis, lilii ejus, convenimus apud Iuliacum, ego videlicet et donnus R. (Bernardus), Glarevallis abbas, ibique solemniter recepimus in sanctimonialibus filias predicti A. (Andree), Mahaldem

PIÈCES JUSTIFICATIVES, XIIe SIÈCLE. 215

et Halwidem. Ipsi autem, pro eis et pro remedio animarum suarum, dederunt in censibus quadraginta solidos de redditibus suis in villa quæ dicitur Johei, in festo sancti Remigii quiete reddendos. Quod ut ratum inviolatumque permaneat, ad petitionem ipsorum, sigilli nostri appensione roboravimus. Hujus rei testes sunt : Beluinus et Jocelinus, clerici nostri, et dominus Wido, cornes Barri, Andréas de Firmitate, dapifer ipsius. Anno ab Incarnatione Domini-M°C°XLir.

(Bibl. nat. mss. Décade historique, t. III, p. 236.)

BULLE DU PAPE EUGÈNE III, QUI SOUMET LE MONASTÈRE DE JULLY ET CEUX DE LA CHAPELLE D’OSE, d’aNDECY ET DU VAL-d’oSNE

a l’abbaye de molesme. (Pages 92, 93.) tfvqj

(Viterbe, le 18 novembre 1145)

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Geraldo, Molismensi abbati, ejusque fratribus tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.

Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus assensus, sic légitima desiderantium non est differenda peti— tio; quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumât.

Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus, placido occurentes assensu, donationem Milonis, comitis Barri, Molismensi ecclesie de Juliaco factam, et Josceranni felicis memorie, Lingonensis episcopi, canonico munimine roboratam, vobis vestrisque successoribus, inconvulso jure, concedimus obtinendam, et presentis scripti suffragio roboramus ; statuentes ut ipsa Juliacensis et que, Deo fauente, jam ex ea processerunt sanctimonialium ecclesie, quas propriis congruum duxu

mus exprimendas vocabulis : in episcopatu Lingonensi, ecclesia Ose; in episcopatu Catalaunensi, ecclesia Vivifontis et ecclesia One ; vel si que future sunt Juliaci propagines, arbitrio et ordinatione abbatis Molismi regulariter disposite, ad laudem et gloriam Dei, sub ditione Molismensis ecclesie jugiter perseverent.

Quia vero predicte sanctimoniales, secundum Juliacensis instituti propositum, perpétua signate clausura, ad secularia non déclinant negotia, de monachis Molismensibus habebunt sibi spiritualium et temporalium bonorum provisores et ministros, pro suorum opportunitate locorum electos, tamen et probatos abbatis sui fratrumque suorum sano et proviso consilio, et ad eorumdem euntes et redeuntes imperium. Predictarum igitur ecclesiarum paci et utilitati providentes, apostolica auctoritate precipimus, ut Molismensis ecclesia prefatis monialium ecclesiis potius dominetur officio paterne providentie et consolationis, quàm supercilio noxie dominationis ; quatinus monachi Molismenses et sepè jam dicte moniales, quasi membra e diverso venientia et amore fraternitatis ordinata, sub abbate suo, tanquam sub uno capite unùm sanctitatis corpus efficiant in Domino.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica, secularisve persona liujus nostre constitutionis paginam, sciens, contra eam temere venire temptaverit, « secundo terciove commonita, » nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis « lionorisque sui » dignitate careat; reamque se divino iudicio « existere de perpetrata iniquitate cognoscat » et à sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Nostri Jesu Christi aliéna fiat, atque in extremo examine, districte ultioni « subjacecU ». « Cunctis iisdem » locis sua jura servantibus, sit pax Domini Nostri Jesu Christi ; quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

t Ego Eugenius, Catholice Ecclesie episcopus, subscripsi. (Bene valete.)

PIÈCES JUSTIFICATIVES, XIIe SIÈCLE. 217

f EgoOddo, diaconus cardinalissancti Georgii ad vélum aureum, S.

f Ego Albericus, Hostiensis episcopus, S.

f Ego Imarus, Tusculanensis episcopus, S.

t Ego Gregorius, presbyter cardinalis tituli Kalisti, S.

f Ego Umbaldus, presbyter cardinalis tituli Sànctorum Jobannis et Pauli , S.

f Ego Nicholaus, presbyter cardinalis tituli Sancti Cyriaci, S.

t Ego Yillanus, presbyter cardinalis tituli Sancti Stephani in Gœlio monte, S.

f Ego Octavianus, diaconus cardinalis Sancti Nicholai in carcere Tulliano, S.

f Ego Ubaldus, presbyter cardinalis tituli Sancte Crucis in Jérusalem, S.

Ego Gregorius, diaconus cardinalis Sancti Angeli, S.

Ego Iacintlius, diaconus cardinalis Sancte Marie in Gosmydyn, S.

Datum Viterbii, per manum Roberti S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, XIIII kalendas decembris, indictione YIIII ; Incarnationis Dominice anno millesimo centesimo quadragesimo quinto ; pontificatus vero domini Eugenii tercii pape, anno primo.

Cette bulle, dont l’original est aux Archives de l’Yonne, a été publiée par M. Quantin dans le Cartulaire général de ce département, t. I, p. 397-399.

Il a remplacé par des points plusieurs mots qui manquent, parce que l’original a été rongé en plusieurs endroits. Quant à moi, je les ai rétablis, d’après un vidimus de 1234 ; ces mots sont eu lettres italiques.

çr~ // 2 é? 3 '

DONATION DE VINGT SOUS DE RENTE, SUR LE PÉAGE DE MONTANGON, PAR GAUTHIER, COMTE DE BRIENNE. (Page 116.)

InnominePatriset Filii et Spiritus Sancti.EgoWalterius, cornes Brenensis, notum facio omnibus tam futuris quàm presentibus, quatinus ego dedi in elemosinam Beate Marie Juliaci, sororibus fratribusque ibidem Deo servientibus, in unoquoque anno, XX solidos, in passagio de Montengun; et hoc feci assensu etlaude Adelaidis, uxoris mee, et üliorum meorum Erardi et Andree, et filiarutn mearum Marie et Helvidis. Hujus rei testes sunt Evrardus, abbas Sancti Lupi, Pontius de Gapis, capellanus ejus, Yillelmus,abbas Sancti Martini, Pontius, miles de Dienvilla, Yillennus de Arxilleriis, Gerardus de Brena, Hescor, tune prepositus, Rainaudus, tuneprepositus Rosnaici, Odo, fdius Auferi de Brena-Yetula, Gislebertus, fdius Radulfi, Gasnelli, Willelmus, tune maior de Montengun.

(Orig. Arch. de la Côte-d'Or, prieuré de Jully, H. 250.)

Ex tabulario Reomaensi

GÛDEFRIDUS COMPQNIT LITEM REOMAENSEM CUM SANCTIMONIALIBUS

fussei. (Page 78.)

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis.

Ego Godefridus, Dei gratia Lingonensis episcopus,

PIÈCES JUSTIFICATIVES, XIIe SIÈCLE. 219

notum esse volo præsentibus et futuris, quod, inter monachosmonasteriigancti Joannis et sanctimoniales Fussei controversia diutiùs ventilata, tandem per manum nostram, Finem accepit. Monachi siquidem adversus sanctimoniales clamabant décimas cujusdam grangiæ, quam ipsæ construxerant in parochia Jullei, quæ monachorum est, sed et terrain intra curtem ejusdem grangiæ, nec non etiam molendinum, quod factum esse dicebant in aqua ipsorum. De bis autem oinnibus querelis, post multas altercationes inter Petrum, tune abbatem præfati monasterii, et Helissendem priorissam Fussei, laudante Audeburge, abbatissa Fontis Ebraudi, et utriusque capituli, monacliorum scilicet, et sanctimonialium assensu, hoc modo facta est compositio. Monachi guerpiverunt sanctimonialibus, et quittam dimiserunt terrain, quam supra diximus, quæ erat intra curtem præfatæ grangiæ et prædictum molendinum. Ita tamen, ut sanctimoniales provideant,ne molendinum monacliorum per ipsum ingurgitetur, et décimas terrarum, quas eo tempore sanctimoniales tenebant, et amplius décimas ab eisnon accipient monachi illarum terrarum, quas deinceps de bosco extradent in ipso finagio. Porro, sanctimoniales propter hoc reddent monachis annuatim, ad festum sancti Remigii, quindecim solidos; qui tamen si eo die redditi non fuerint, usque ad quintum decimum diem* récipient eos monachi, sine ulla satisfactione, vel occasione. Quod si etiam tune eos non habuerint, pro sactifactione, non plus quam denarii duodecim supra capitale eis dabuntnr. Hujus autem compositionis testes sunt :

Auiuiolo, tune abbas Pultariensis,

Frater Rainaudus, cellarius Glarævallis,

Clarembaldus, decanus Musseti,

Josbertus de Firmitate,

Rainerius de Maresco,

Bartolomeus Kokille.

Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo quinto.

(. Reomaus , seu historia monasterii S. Joannis Reomaensis a Petro Roverio. Parisiis M. DG. XXXVII, p. 207- 208.) ^ V H ïn

i/Uÿ ÿ Cÿ/q

DONATION DE DIVERSES DIMES A FROIDMANTEAU, A NEUVY-SAUTOUR, ETC., PAR VIARP BEC-DE-LIÈVRE. (Page 116.)

(llüo)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Hûgo, Dei gracia Senonensis archiepiscopus, notum facio futuris et presentibus, quod Wiardus os leporis et Amelina, uxor sua, dederunt, pro remedio animarum suarnm, sanctimonialibus Julleii, et pro Elisabeth, fllia sua, in moniali recepta,decimam de waagnagio suo, quod habebant apud granchiam Frigidi Mantelli, et de aumentatione, quocumque modo augeretur, et de quibuscumque ibidem decimam debebant; et totam decimam de Nuevi et de altéra villula et de Suptoir et de Gorceles et de Cheius, que sue hereditatis erat ; scilicet, vini et lini et canabis et fabarum et omnium leguminum supradictis locis crescentium ; et eciam de propria vinea sua decimam, aut unum modii vinum.

Hoc donum laudaverunt Bouo fdius ejus, et Maria, soror predicti Wiardi. Testibus Wiliero de Buignum et Odone, capellano de Nueui, et Bernardo, converso Frigidi Mantelli. Actum est hoc anno, ab Incarnatione Domini M° G0

Page 1