‹ Histoire du prieuré de Jully-les-Nonnains, avec pièces justificativesChapitre 36 sur 101 · ACQUISITION DE LA TERRE DE FROIDMANTEAU AVEC USAGE DANS LE · texte numérisé non relu

ACQUISITION DE LA TERRE DE FROIDMANTEAU AVEC USAGE DANS LE

bois de courcelles. (Pages 116., 117.)

(Sans date)

Omnibus presentibus futurisque patere voluimus, quocl dominus Milo de Herui, sanctimonialibus Iuliaci, terram quam habebat apud Frigidum Mantellum, XXXta libris a supradictis monialibus inde sibi datis, tradidit. Concessit eis etiam quicquid de casamentosuo daretur, uel uenderetur eis a quolibet, proprio censu excepto ; et usuarium et centum porcorum pastum in nemoribus Corcellarum possessionis eiusdem; et si quid eis, eiusdem rei participatione, uel quolibet alio modo, quisquam subripere uellet, in pace restaurari promisit. Innotescimus etiam quod terra ista, uia a pratis de Charro, per fontem Merlet, usque ad prata de Asmancia directa, ab eiusdem Milonis terra, dividitur.

Hujus rei testes surit : Petronilla, Barri comitissa, et eius filius Manasses, de quorum casamento hoc est, Bouo decanus, Fromundus capellanus, Siguinus de Sancto Florentino, Stephanus de Sormeri, et Guido, frater eius de Noui, Giraudus de Canloth, et Odo frater eius, Iterus de Merri, Joslenus de Barro, Petrus Rufus, monachus, Galterius Bociacre, Josbertus prepositus, Vietus et Rainaudus,- Josberti filii, Espinardus, Stephanus de Eurola, Arnulfus et Robertus, frater eius de Corcellis qui cum Milone conuenerunt. Eiusdem facti sunt testes isti, scilicet : Theodoricus os ferreum, Jouduinus de Turne, Mainardus Rufus, Teobaudus, Petronilla, Jouduinus de Racinis, Milo et Eurardus frater eius de Nouuz, Rainardus de Corcellis.

(Orig. Arch. de la Côte-d'Or, prieuré de Franchevaux, H. 250.)

222 HISTOIRE DU PRIEURÉ DE JULLY-LES-NONNTAlNS .

XY

Page 1