DONATION DU FOUR DE LAIGNES, CONFIRMÉE PAR GUI, COMTE DE
nevers. (Pages 118, 119.)
In nornine sancte et individue Trinitatis. Amen.
Sciant présentes et futuri quod W. (Willelmus) frater meus, cornes Nivernensis, qui lerosolimis obiit, pro Dei amore et remedio anime sue et parentum nostrorum, furnum suum, quem habebatinuilla que appellatur Laegnie,
dono dédit et concessit perpetuo habendum dominabus de Iuliaco. Hoc donum ad nos, a W... fratre meo, factum, ego Guido, cornes Nivernensis, laudo et concedo -prefatis dominabus, pro Dei amore et remedio anime mee et fratris mei domini W... et parentum nostrorum.- Hoc idem laudavit, Regnaudus frater meus, et Matbildis, uxor mea, laudavit et concessit. Ut autem hoc in perpetuum ratum habeatur et inconcussum, impressione sigilli mei munivi et confirmavi.
Anno ab Incarnatione Domini M° G0 LXX°, milicie mee primo.
Hujus rei testes sunt Garnerius de Trianello, senescallus noster, Gaufridus deArsiaco, Gauterius Berardi, Yillelmus de Burris, Gaufridus Eyentatus.
Columbus, prepositus Tornodori, Guido, tune prior Sancti Gervasi, magister Thomas, clericus comitis.
(Orig. Arch. de la Côte-d’Or, prieuré de JiiUij, H. 250.)
BULLE DU PAPE ALEXANDRE III, QUI PLACE LE MONASTÈRE DE JULLY SOUS LA PROTECTION DU SAINT-SIÈGE ET CONFIRME SES POSSES¬
SIONS. (Pages 93, 94, 95.)
(Sens, le 3 avril 1170) (1)
Alexander, episcopus servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus, Luce, priorisse monasterii de Julleyo, ejusque sororibus, tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Memoriam religiosis votis annuere, et, ex operis exhibitione complere, offîcium nos invitât suscepti regiminis, et ordo videtur exigere rationis.
Ea propter, dilecte in Christo filie, vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum monaste-
(1) C’est par erreur qu’il a été dit : 11 avril., à la page 93.
PIÈCES JUSTIFICATIVES, XIIe SIÈCLE.
rium, in quo divino mancipate estis obsequio, sub beati Pétri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus ; statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium impresentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontiticum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis et bis que postea vobis successerint, et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis : locum ipsum de Julleyio in quo monasterium situm est cum appendiciis suis; grangiam de Arran cum appendiciis suis et décimas ejusdem grangie ; grangiam de Blanchisvallibus cum appendiciis suis ; sexaginta solidos apud Firmitatem Walterii, quos Walterius infans annuatim pro anima sua vobis concessit ; quadraginta solidos apud Joeum, quos Andréas de Baldemento annuatim vobis concessit; undecimlibrasredditus, quas apud Bahaarumhabetis,exdono comitis Theobaldi, etdomum de Barro liberam, quam habetis ex dono Bernard i, abbatis de Claravalle, et alias domos quas in eadem villa habetis, vineas et prata; ecclesiam de Sancto.Patroclo cum decimis suis ; medietatem décimé ville que vocatur Sancti Leonis, tam grosse quam minute ; ortum et triginta très solidos censuales, quos, Trecis, in quibusdam mansis habetis ; terciam partem décimé ville que vocatur Alnetum; décimas quas habetis apud Baarum supra Secanam et in potestate ejusdem castri molendina vestra et vineas et redditus censuales; vineas de Losmunt? molendina de Bupe et de Massange ; décimas vestras de Pisy et de Ateiis et de Seneveco.
Sancimus preterea ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam et institutionem pie memorie Bernardi, quondam Claravallensis abbatis, et Godefridi, olim Lingonensis episcopi, in monasterio vestro institutus esse demonstratur, sicut in authentico scripto eorum exinde facto continetur, per-
petuis ibidem temporibus, inviolabiliter observetur. Sane novalium vestrorum que propriis manibus, aut sumptibus colitis, sive de nutrimeutis vestrorum animalium nullus a vobis décimas présumât exigere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Sedis Apostolice auctoritate, et diocesani episcopi canonica justitia.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica, secularisve persona, hanc nostre constitutions paginam, sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfactione congrua se emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se Domino judici existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris Nostri Jesu Ghristi aliéna fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autemeidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini Nostri Jesu Ghristi ; quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant.
Place du sceau.
Ego Alexander, catholice ecclesie episcopus, S. ( Bene valete.)
f Ego Hubaldus, presbyter cardinalis tituli Sancte Crucis in Jérusalem, S. ! ~ q
f Ego Henricus, presbyter cardinalis tituli SS. lleraclii et Achillei, S.
f Ego Philippus, presbyter cardinalis tituli Sancte Anastasie, S. -<• ** 6* J- * ' * y
f Ego Hubaldus, Ostiensis episcopus, S. D s ' f Ego Bernardus, Portuensis et Sancte Rufine episcopus, S. ' - h n (>
f Ego Gaultherius, Albanensis episcopus, S.
' PIÈCES JUSTIFICATIVES, XIIe SIÈCLE.
f Ego Jacintus, diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere Tulliano, S.
f Ego Boso, diaconus cardinalis SS. Cosmi et Damiani, S. 11 *5 ■ '
f Ego Petrus, diaconus cardinalis Sancti Eustacliii, juxtatemplum Augusti, S.
f Ego Manfredus, diaconus cardinalis Sancti Georgii ad vélum aureum, S.
Datum, Senonis, per manum Hermanni, Sancte Romane Ecclesie subdiaconi et notarii, III nonas aprilis, In-
dictione . / / b 7 - / f ( *
Incarnationis Dominice anno MnG°LXX , pontificatus vero domini Alexandri pape III, anno XI0.
(Copie du xviie siècle, Bibl. nat. Collect. de Bourgogne 15, p. 306-307.) jf t/û T
BREF DU PAPE ALEXANDRE III POUR LA NOMINATION DU PRIEUR ET DE CHAMBRIER DE JULLY. (Page 149.
*-&if *l(° ' pu>u^f, ;
Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo fdiabus, monialibus Juliaci, salutem et aposto-
licam benedictionem.
Suggestum nobis est quod, quum priore et cameiario opus babetis, eos ab abbate Molismensi, contt a ejus voluntatem, cum instancia, vobis dari postulatis, et si\estrum non potestis desiderium et voluntatem complere, ad preces et suffragia laicorum recurritis, et eorum intercessionibus, quod vultis, satagitis obtinere. Unde, cum. in ordinandis ecclesiis, laicorum intercessio in ea parte non debet admitti, ubi ecclesiis estimatur dampnosa, universitati vestre, per apostolica scripta, mandamus quatinus de cetero, per seculares personas, vobis prio^
rem vel camerarium nullatenus requiratis, sedquem Molismensis abbas, qui vere est vir probate religionis et prudencie, vobis providerit, ipsum benigne et humiliter recipiatis. Quod, si que vestrum ulterius attemptare presumpserint, sententiam quam in contumaces et rebelles, idem abbas canonice promulgaverit, auctore Domino, et firmam habebimus.
Datum Yerulis, IIII idus aprilis.
(Arch. de la Côte-d’Or, 2e cartulaire de Molesme, pag. 47. Impr. dans les Chartes mêd. de Molesme, par M. E. Socard, pag. HS.)
DONATION D’üN LABOURAGE ET D’UNE VIGNE, A BAR-SUR -SEINE, PAR MANASSÈS, DOY. N DE LANGRES. (Page 119.)
EgoGalterius, Dei gratis, Lingonensis episcopus, notum facio presentibus et futuris, quod Manasses, Lingonensis decanus, dédit in eleemosinam, sanctimonialibus de Juliaco, terram arabilem apud Barrum super Seca nam, quantum sufficere potest uni carruce boum, et vineam quam ab Hugone, capellano dicti castri, émit; et hec jam dicta, ad usum sanctimonialium Juliacensium, in manu nostra guerpivit, assensu et laude fratris sui, Theobaldi.
Hujus autem rei testes sunt : Bartliolomeus, tune camerarius Juliacensis, Eunaudus, meus capellanus, Jocelinus clericus, Giraudus ejusdem loci conversus, Odo, miles de Lagnia. Actum est hoc anno ab Incarnatione M° G0