BAIL DES DIMES D’AULNAY, PAR LUCE, PRIEURE DE JULLY
(Pages 110, 111.)
(Sans date)
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Luca, de Iuliaco priorissa, existeiitium memorie et futurorum posteritati, notum tieri volo, quod,communi assensu sororum nostrarum, domino Neveloni de Rainera et Helvidi, uxori sue, per vite sue spacium, illam partem quam in décima Alneti habebamus, habendam concessimus. Gonditione equidem tali eis prefatam decimam concessimus, quod, post obitum ipsorum, omni ab.jecta amicoram suorum calumpnia, ad ecclesiam de Iuliaco jam sepefata décima rediret. Propter autem hujus décimé concessionem, nobis G. (100) solidos dominus Nevelo et Helvedis, uxor sua, dederunt.
Hujus rei testes sunt Osmundus, tune temporis prior, Lambertus camerarius, frater Giroudus, Lambertus de Lingonis, Hulricus, Trecensis archidiaconus, Girardus archidiaconus, Renaudus prepositus de Rosneiaco, et Teobaldus ejus filius, Garnerius de lunclierio, Laurus de Rosneiaco, Girardus, sacerdos de Alneto.
(Orig. Arch. de la Côte-d’Or, prieuré de Jully, H. 2b0.)
XYI
PASSAGE D HENRY, COMTE DE TROYES, A JULLY, ETC. (Page 90.) (Jully, 1169).
Ego Henricus, Dei gratia Trecensium cornes, palatinus, notum facio presentibus et futuris, quod, causa peregri-
PIÈCES JUSTIFICATIVES, XIIe SIÈCLE.
natiofiis Vizeliacum pergens, per Iuliacum transivi, ut sanctimoniales, religionis sanctitate nominatissimas, uisitarem . Cumque ab eis reuerendissime reciperer, ad preces multorum qui mecum aderant nobilium virorum, et ad petitionem ipsarum, quas recusare non debui, uoluntario caritatis affectu, concessi eis, ut quicquid habebant apud Barrum super Albam, vel deinceps acquirere possent, ad ius meum pertinens, quietè, libéré, absque ullo retentu, in perpetuum possiderent. Si quis etiam, ibi, vel alias, tactus amore divino, aliquid de casamento meo in elemosinam daret, laudavi benigne et concessi.
Predicte vero sanctimoniales anime mee saluti consulentes, orationes michi suas et anniversarium meum, singulis annis, celebrandum, pro recompensatione, concesserunt. Hujus rei testes sunt, Guillelmus marescallus, Artaudus , camerarius meus, Teobaudus de Fimis. Ut autem hoc ratum perhenniter inviolatumque perduret, sigilli mei apppensione confirmavi.
Actum est hoc, in claustro Iuliaci, anno ab Incarnatione Domini Mu centesimo sexagesimo nono.
Datum per manum Stephani, cancellarii.
(Orig. Arch. de la Côte-d'Or, prieuré de Jully, H. 250.)