‹ Histoire du prieuré de Jully-les-Nonnains, avec pièces justificativesChapitre 51 sur 101 · LES RELIGIEUSES AVAIENT ENGAGÉS SUR LEURS REVENUS DE PISY · texte numérisé non relu

LES RELIGIEUSES AVAIENT ENGAGÉS SUR LEURS REVENUS DE PISY

(Pages 108, 109.)

Cum et hommes et hominum facta, per temporis successionem, maxime dilabuntur, ad perpetuam posterorum noticiam, scripture, que unicum est oblivionis remedium, commendare curavimus, quod venerabilis et commendabili memoria dignus Hugo, Autisiodorensis episcopus, saluti anime sue, pia devotione, consulens, sanctimonialibus de Iuliaco donavit, in perpetuam elemosinam, duos modios bladi, videlicet unum frumenti et unum ordei, apiid Pisiacum, singulis annis, percipiendos; qui videlicet

modii de redditibus ecclesie Iuliacensis existentes,sed sub titulo pignoris obligati, de proprio ejusdem episcopi redempti sunt, sub summacentum librarum Divionensium. Statutum est autem in capitulo Iuliacensi, de communi assensu sanctimonialium, quod de prememorato blado, in manu cellerarie semper ponendo, facienda sit, per singulos annos, quamdiu vixerit jam dictus episcopus, in die PurificationisBeateVirginis, generalis procuratio debono pane, de bono vino, de bona pitantia. Post decessum autem sepedicti pontificis, in die anniversarii sui, a predictis sanctimonialibus devote ac sollempniter celebrati, prelibata procuratio flet, singulis annis, predicto modo, in perpetuum conservanda. Quod ut illibatam habeat firmitatem, ego Gaucherus, Molismensis abbas, sigilli nostri munimine roboravi, sub vinculo anathematis precipiens ne quis hec statuta nostra, maligna tergiversatione, temerare présumât. Hoc idem venerabilis abbas Fonteneti, Bernardus, sigilli suitestimonioroboravit. Sanctimoniales etiam bis statutis communem prebuerunt assensum, et sigilli sui munitione tenendum hoc in perpetuum, ob felicem memoriam prenominati antistitis, laudabiliter confirmaverunt. Actum anao millesimo ducentesimo sexto.

(Orig. Arch. de la Côte-d’Or, prieuré deJully, H. 250.)

Ex tabulario Reomaensi.

GUIDO REOMAENSIS CONCEDIT GU7D0NI DE CAPIS PRESBYTERUM IN

cape le a juliacensi. (Page 80.)

Robertus,Deigratia,Lingonensis episcopus, omnibus ad quos præsentes litteræ peruenerint, salutem in Domino.

Notum volumus fieri, quod Guido abbas et conuentus Reomaensis concesserunt Guidoni, domino de Gapis, quod in noua capella sua, quam fecit apud Iuleium, potest habere proprium capellanum ; ita etiam quod ille capellanus curabit se omnes oblationes et prouentus, qui venient ad altare dictæ capellæ, per manum suam, capellano, vel priori ejusdem villæ intégré redditurum. Dicti vero capellanus et prior in dicta capella, tanquam in sua, licite, pro sua voluntate, diuina officia celebrabunt. Actum anno gratiæ millesimo ducentesimo sexto.

(Reom., p. 239.)

Page 1