DONATION DE 40 SOUS DE RENTE A MUSSY, PAR ROBERT, ÉVÊQUE
de langres. (Page 137.)
Ego Robertus, Dei gratia, Lingonensis episcopus, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego dedi Deo et monialibus de Juliaco, pro anniversario meo faciendo, quadraginta solidos Dyvionensium, annuatim eis reddendos, in censibus de Musseio, ad festum sancti Remigii ; ita quod quicumque sit prepositus Musseii, eos reddere teneatur monialibus nominatis. Actum anno gratie millesimo ducentesimo octavo.
(Orig. Arch. de la Côte-d’Or, prieuré de Jully, H. 250.)
VENTE DE LA DÎME D’EPAILLY, PAR MATHIEU, DE GIGNY ; AUTRES DONATIONS PAR LE MÊME. (Page 122.)
Ego Guillelmus, Dei gratia Lingonensis, notum facio presentibus et futuris, quod Matlieus* miles de Genniaco,
PIÈGES JUSTIFICATIVES, XIIIe SIÈCLE. 253
vendidit sanctimonialibus Juliaci, pro triginta libris Pruveniensium , decimam de Espalli. Præterea dédit , in perpetuam elemosinam, Deo et eidem ecclesie, unum sextarium bladi, medietatem frumenti, et aliam ordei apud Genniacum. Et septem denarios annui census ibidem , quem ei debebant Juliacenses , acquitavit ; et partem suam iusticie iinagii Genniaci in elemosinam eis concessit. Hec omnia facta sunt, laude et assensu uxoris sue Guiburgis, et filiorum filiarumque suarum Jacobi, Hugonis, Odonis, Andrée, Adam, Guiberti, Adeline, Emengardis; laude etiam et voluntate Matholdis de Rocaforti et filii ejus Haymonis, decujus casamento erat predicta décima. Quod ut ratum in perpetuum inviolatumque permaneat, sigilli mei auctoritate munivi. Actum anno gracie millesimo ducentesimo decimo.
(Orig. Arch. de la Côte-d’Or, prieuré de Jullij, H. 250.)