PIÈCES JUSTIFICATIVES, XV® SIÈCLE
nuale apposui consuetum , in testimonium præmissorum requisitus.
(Copie du xvne siècle, Coll . de Bourgogne , 15,
EXTINCTION DU MONASTÈRE DE JULLY, APPROUVÉE PAR I,E CARDINAL ANTOINE DE CHALLANT, ET CHOIX DE JEAN DE PAREDO POUR
prieur, confirmé par le même. (Pages 158, 159.)
(Paris, le 2 juillet 1406)
Anthonius, raiseratione divina Sancte Marie in via lata diaconus cardinalis, de Challant vulgariter nuncupatus, Apostolice Sedis nuncius, cum plena legati a latere ad regnum Francie potestate concessa specialiter destinatus, dilectis nobis in Christo abbaïï et conventui monasterii Molismensis, ordinis sancti Benedicti, Lingonensis diocesis, salutem in Domino sempiternam. Exhibita nobis [iro paite vestra peticio continebat, quod dudum in capitulo generali monasterii vestri et tam priorum forensium quam conventus dicti monasterii, in eodem monasterio vestro, celebrato, in die festi beati Hoberti et diebus sequentibus, quibus dictum capitulum generale in prefato monasterio celebrari consuevit ; in quo tractando de negociis dicti monasterii, tam in capite quam in membï is ; et inter cetera considerando statum, paupertatem et desolationem atque ruinam edificiorum prioratus de Juliaco monialium, ordinis et diocesis predictorum, a monasterio vestro dependentis, reddituumque et proventuum diminutionem , qui locus fertilis esse solebat , quodque moniales dicti prioratus non habebant unde vivere, ymo dictus prioratus ad totalem deveniebat des- ( ructionem ibique divinum offîcium cessabat; et indemp-
nitati dicti prioratus providendo in dicto capitulo, cum consensu omnium priorum et religiosorum dicti monasterii, qui ad dictum capitulum convenerant, nemine discrepante, fuit ordinatum, quod de cetero nulla monialis de novo recipiatur seu induatur in monialem dicti prioratus ; quodque dictus prioratus, quum primum per cessum aut decessum vacuaverit, regatur et amodo gubernetur per unum dicti monasterii religiosum, per abbatem dicti monasterii pro tempore existentem, instituendum, qui vocetur prior de Juliaco, et eisdem monialibus superstitibus necessaria ministret. Quibus omnibus sic gestis, moniales dicti prioratus capitulariter congregate, nulla discrepante, consenserunt et suum prebuerunt assensum, ipsaque sic gesta laudaverunt et approbaverunt, religiosaque domina Johanna de Blasayo, priorissa dicti prioratus, in manibus vestris dictum prioratum pure et libéré resignavit; ipsaque priorissa et cetere religiose jus suum et jus eligendi quod eis competebat, in vos et successores vestros transtulerunt. Ratione cujus fratrem Nicolaum de Channay, religiosum vestrum, in priorem ipsius prioratus instituistis ; ad quem prioratum, eo postmodum libéré resignato, fratrem Petrum Lambert, religiosum vestrum, in eo instituistis. Quum postmodum factus prior prioratus de Duchiaco, a dicto vestro monasterio dependentis, omnem possessionem pacificam habuit, et sic vacante dicto prioratu de Juliaco monialium, per adeptionem pacificam dicti prioratus de Duchiaco incompatibilis cum eo, in dicto prioratu de Juliaco fratrem Johannem de Paredo, religiosum vestrum, ipsius prioratus priorem ordinastis, ipsius pronunc possessorem; volentes ut prior, quicumque fuerit in ipso constitutus, duos pronunc, et ulteriores, si facultates excreverint et abbati visum fuerit expediens, teneatur de religiosis vestri monasterii recipere et eis necessaria ministrare ; suplicantes nobis quatinus ordinationem et translationem hujusmodi ac omnia alia et singula predicta inde secuta confirmare, et ex nostra certa scientia approbare dignaremur. Nos
PIÈGES JUSTIFICATIVES, XVe SIÈCLE. 33o
itaque de premissis sufficienter informati, et considérantes quod ilia quecommuni concordio fîunt, fîrma,consona et illibata consistere debeant, et ne ista in altercationis antique scrupulum relabantur, convenit firmitatis presidio communiri, supplicationibus vestris inclinati ordinationem et translationem hujusmodi, sicut premittitur, factas, et quecumque inde secuta, ex certa nostra sciencia, confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus ; decernentes ex nunc irritum et inane, si secus super hiis, a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attemptari.
Datum Parisius, VI nonas Julii, pontificatus domini nostri, domini Benedicti, Pape tercii decimi, anno duodecimo.
(Orig. Arcli. de V Yonne, prieuré de Jully, H.)
Restes d’un sceau de cire rouge, où apparaissent la tête et uue partie du corps de la Sainte Vierge, tenant l’Enfant Jésus. Ces restes de sceau sont suspendus à une espèce de cordonnet, ou de ficelle.
APPROBATION DE L’EXTINCTION DU MONASTÈRE DE JULLY, PAR l’of- FICIAL DE LANGRES, SUIVIE DES LETTRES D’AUTORISATION DE l’qR-
dinaire. (Pages 70, 159, 160.)
(Langres, le 8 janvier 1414)
Universis présentes litteras inspecturis, officialis Lingonensis, vicarius generalis in spiritualibus et temporalibus reverendi in Christo patris et domini domini Karoli, Dei gratia, episcopi ducis Lingonensis, salutem et Dei omnipotentis benedictionem. ,
Dudum religiosi et honesti viri abbas et conventus monasterii Molismensis, ordinis sancti Benedicti, Lingonensis diocesis, in suo generali capitulo, quod, singulis
annis, circa finem mensis aprilis, in eodem monasterio, loco et more solitis, ac ibidem congregatis congregandis, solemniter celebratur, et in quo dicti monasterii, tam in capite quam in membris, tractanda tractantur et reformanda reformantur, ad statum prosperum ecclesiarura et prioratuum, ejusdem monasterii membrorum, sollicitis studiis intendentes ; atque desolationem permaximam et quasi irreparabilem prioratus de Julleyo monialium,ordinis et diocesis predictorum, illius monasterii membri, et et ab eodem dependentis, qui dudum régi et gubernari et administrari consuevit per priorissam et moniales, quæ nequaquam fecisse quod per prudentes virgines, quæ, mundialibus abdicatis illecebris, virginitatem suam Filio Virginis deuouentes, se parauerunt, accensis lampadibus, ire obviam sponso, factum exstitit ; sed potius, hiis prætermissis,per earum fragilitatem et inimici, ibi crudeliter et borribiliter, mortilera crudelitate, tune sœvientis, astutiam, claustrum abstinentiæ et continentiæ amisisse ; ac dicti prioratus bona quasi omnia et singula per earum incuriam et negligentiam dicuntur consumpsisse, perpendentes ; et hiis, totis viribus suis, obviare volentes, de unanimi eorum sic capitulantium assensu, monialibus in eodem prioratu tune degentibus, in pusillo numéro existentibus, volentibus et consentientibus, dictum prioratum, in capite et in membris, ac in spiritualibus et temporalibus, ab illo tune in antea per priorem et religiosos monasterii et ordinis prædictorum, in eodem piioratu per ipsos abbatem et conventum instituendum et instituendos, amotis illis monialibus, regendum, gubeinandum et administrandum, decreverunt, ac formam sui decreti bujusmodi et quidqaid in hoc factum exstitit, per suas patentes litteras, causas, rationes ad hoc ipsos moventes, longe et late in se continentes, nobis insinuarunt, ac per nos, dicti Reverendi Patris ordinaria auctoritate confirmari postularunt.
Nos vero o fïicialis et vicarius memoratus ac commissarius ad infrascripta , per Reverendissimum Pa-
PIÈCES JUSTIFICATIVES, XVe SIÈCLE. 337
trem et suas inferius insertas litteras patentes specialiter deputatus, attends causis et rationibus predictis, et ipsis prius per nos, una nobiscum archidiacono Tornodorensi, în ecclesia Lingonensi, in cujus arcliidiaconatu monasterium et prioratus liujusmodi consistant, et quamplurimis tam dictæ ecclesiæ quam aliis notabilibus personis de præmissis notitiam habentibus, diligenter examinatis, ac pro veris, notoriis et manifestis repertis, habitisque, de et super liiis, cum liberis et perdis consilio et dicti archidiaconi, quantum sua interest, assensu pariter et consensu ; attento etiam quod juste petentibus non est denegandus assensus, prædicta omnia et singula sic per ipsos abbatem et conventum décréta et per hujusmodi decretum sic agitata, tanquam rite, canonice, juste et sancte et ne deterius contingeret, facta, presentium tenore, dictique Reverendi Patris ordinaria auctoritate,qua fungimur in hac parte ac nobis commissa, laudamus, ratiflcamus, approbamus et confirmamus,atque in hiis omnibus et singulis nostram interponimus auctoritatem pariter et decretum, dicti Reverendi Patris, ac ejus ecclesie Lingonensis predictæ, et quolibet alieno, in omnibus, jure semper salvo.
In quorum fidem et testimonium, présentes litteras sigilli curiæ nostræ Lingonensis fecimus appensione communiri. Datum Lingonis, octava die Januarii, anno Domini millesimo quadringentesimo decimo tertio, more gallicano.
Et sequitur ténor litterarum Reverendi Patris, verbis sub istis :
Carolus,Dei gratia,episcopus dux Lingonensis, venerabili et’discreto viro magistro Johanni de Argenteoliis, in utroque jure licenciato, ecclesie nostre Lingonensis canonico, salutem in Domino.
Cum de vestra circumspectione confisi, vos offîcialem Lingonensem,ac nostrum in spiritualibus et temporalibus vicarium generalem in nostris civitate et diocesi Lingonensibus,et per ipsas,per nostras alias litteras duxerimus
ordinandum, nos volentes ut eo liberius et efficacius possitis vobis commissum exercere officium, quo majore fueritis potestate etjuridictione muniti, et hiis etiam qui, per sincere deuotionis studia erga Ecclesiam se exhibent generosos, per operis effectum, gratificari valeatis, potestatem dicti officialatus et vicariatus officium minime revocantes, sed potius ampliantes, vobis tenore presentium committimus et mandamus : ut, nomine nostro et pro nobis,nobisque,in dictis nostris civitate et diocesi,presentibus uel absentibus.ecclesias et monasteria et loca ecclesiastica ipsarum nostrarum civitatis et diocesis Lingonensium, et personas ipsarum et ipsorum nobis subditas et subdita, in capite et in membris, visitare, corrigere et reformare; conürmationes abbatum,priorum, decanorum et aliarum dignitatum dictarum nostrarum ciuitatis et diocesis ad nos de jure vel consuetudine, ac depositiones et priuationes eorumdem, et quascumque alias confirmationes, ad Ordinarium qualitercumque pertinentes; atque uniones et incorporationes beneficiorum et ecclesiasticorum officiorum nobis subditorum, loco, vice et auctoritate ordinaria nostris facere ; ecclesias autem et alia bénéficia et officia ecclesiastica, que in nostris ciuitate et diocesi predictis, percessum et decessum, aut aliter quomodocumque vacauerintimposterum vel hactenùs vacauerunt; quarum et quorum ad nos collatio, provisioet institutio, de jure vel consuetudine qualitercumque noscuntur pertinere, personis ydoneis conferre ; ac omnia alia et singula circa premissa et ea tangentia, necessaria et opportuna, et que nosmet faceremus et facere possemus, si présentes adessemus ; etiam si talia sint que alio magis speciali indigeant mandato, facere et exercere valeatis. Vobis enim predicta sic faciendi plenariam potestatem concedentes, vices nostras quoad hoc vobis committentes et committimus per présentes; quas, in premissorum fidem et testimonium, sigilli nostri fecimus appositione muniri.
Datum in Burgo, Castro nostro nostreque diocesis, die
PIÈCES JUSTIFICATIVES, XVe SIÈCLE. 339
vicesima secunda decembris anno Domini millesimo quadringentesimo decimo tertio.
Ainsi signé : Vracaire, avec parafe.
(Copie du xvii9 siècle, Collect. de Bourgogne, 15,
CXY