EXTRAIT D'UNE LETTRE
ADRESSÉE A CALVIN", LE l6 MAI I 5 5 ». PAR RISEES. PASTEER A TOERS
i Xosti Dominum visitasse nos ad explorandam totam illam turbam, quam paucis mensibus coegeramus. Igné nos examinavit Dominus noster et plus fœni et pale» (pudet dicere), quam auri et argenti repertum est... Diodecim non amplius e nostris in vincula sunt conje-ti, quorum major pars praedibus satis dedere sisti judcio, reliqui hactenus conclusi detinentur. Atque ego, inte- hos tumultus domi delitescens, expectabam quis esset rerum exitus. Complures e nostris intérim importunitate conabantur extorquere a me litteras quibus auxilia circumquaque e vicinis ecclesiis convocarem. Quibus respondebam me non venisse conquistorem exercitus, sed patientiae ac pacis praeconem... Sed quum viderem ipsos tumultuose diversa concilia quserere et oblique securitatem rr.eam perstringere, perinde quasi otiose et quieto animo totius gregis excidium expectarem, declaravi, quod ad me attineret, paratum esse quodvis subire discrimen, si modo putarent me meo periculo posse ipsis consulere. Hoc quum semel ex ore meo arripuissent, coacto absque me consilio, decreverunt ut publiée in medio foro concionem haberem... Quod quum ad me retulissenl, pronunciavi me haud recusaturum, modo adstarent mihi... Tandem quum urgerent miris modis ut super hoc ecclesiis scribe-
rem, ne unus pracfracte viderer consilium spernere, precum importunitate victus, calamum arripiens, in hanc sententiam scripsi : « Calamitatem, quae ex adventu praefecti hujus causas religionis ecclesiae nostrae accidit, fratres mei audistis. Et tamen levia sunt quae hactenus acciderunt prae iis quae minantur inimici. Quibus ut obviam eatur, coacti seniores nostri nihil melius censuerunt quam si frequentissimo auditorio publiée pro concione in medio foro fidei nostrae confessionem edamus. Quod concilium si non improbatis, ut nobis quomodo vobis visum fuerit, adesse dignemini impense oramus, relaturi par pari si quando nostra ope vobfs opus fuerit. Valete in Christo. » — Has quum ex me litteras semel excepis sent, totidem exemplaria descripsere quot ecclesias commovere ad suppetias veniendum voluerunt. Dies ad venien dum est dicta. Hanc prœstolor. Quum venit, nemo adest. Porro haecest causa cur non adfuerint. Censuerant nostri, absente me, regem Navarrae super hoc consulendum. Ob id, ad quindecim dies ampliandum putaverant... Repente audio fréquentes auditores e vicinis urbibus Turonum advenisse ad publicam concionem : hi nimirum perinde ut ego nihil de mutato concilio audierant. Eô me confero quam possum citissime. Ubi advenio, intelligo vix duas horas erBuxisse ex quo boni illi hospites recesserant. Ita delusus a satana tristiorem postpolo nuncium accipio complures e peregrinis nostris illis in itinere comprehensos atque in vincula conjectos fuisse. Ita miseri dum frustra nobis opitulari pergunt, in vitœ discrimen se ipsos conjecerunt... Salutat te D. Roverius, collega meus... — Hac maii sextadecima i55q. Tuus obsequentissimus filius C. K; '-pus Reformatorum, — Joannis Calvini
opéra, t. XVII, n° l>o?4.