‹ Histoire du siège de La Rochelle en 1573 ... publiée par la Société littéraire de La RochelleChapitre 4 sur 9 · SOUS CHARLES IX · texte numérisé non relu

SOUS CHARLES IX

PHILIPPI CAURIANiE

DE

OBSIDIONE RUPELL^E

COMMENTAMUS.

RUPELLA, Xantonura oppidum, ad oceanum in patenti planitic sita est, quae paulatim tamen (ut vix sentiatur) in altitudinem assurgit. Oceanus , alveo facto sesquimille et amplius in longitudinem passus, mille vero in latitudinem, urbem alluens, portum efficit, qui adversus omnem tempestatem multis tum longis . tum onerariis navibus, tutissimum receptumpra?bet; et cjus faucibus binœ ingentes turres positœ sunt , quai lateritio solidiori muro constructaî et fenestratse mare spectant , scaphasque vel minimas alveum subeuntes tormentis instructae summovent, atque is locus, quod catena utrinque ducta ingressum à mari prohibeat , Catena dicitur. His multa crassitudine murus jungitur, qui recta ductus , mediocri magnitudine, novo et in orbem exstructo propugnaculo occurrit , quod totius alvei imperium structura sua obtinere videtur, et vulgo Gabusium appellatur. Inde ad portam , quae trans alveum ducit ( vado autem hic transiri potest), productus est. Hêcc propugnaculis compluribus altissimaque fossa directis lateribus munita, ingentis molis speciem refert a divnque Nicolao nomen habel.

DU

Page 1