DEUXIÈME PARTIE. CHAPITRE II
» Sed quod pluris est, Romani Pontifices Prœdecessores Nostri sapientiam Thomae Aquinatis singularibus laudum praeconiis, et testimoniis amplissimis prosecuti sunt. Nam Clemens VI (1), Nicolaus V (2), Benedictus XIII (3) aliique testantur, admirabili ejus doctrina universam Ecclesiam illustrari; S. Pius Y (4) vero fatetur eadem doctrina hœreses confusas et convictas dissipari, orbemque universum a pestiferis quotidie liberari erroribus; alii cum Clémente XII (5) uberrima bona ab ejus scriptis in Ecclesiam universam dimanasse, ipsumque eodem honore colendum esse affirmant, qui summis Ecclesiae doctoribus , Gregorio , Ambrosio , Augustino et Hieronymo defertur; alii tandem S. Thomam proponere non dubitarunt Academiis et magnis Lyceis exemplar et magistrum , quem tuto pede sequerentur. Qua in re memoratu dignissima videntur B. Urbani V verba ad Academiam Tolosanam : « Volumus et tenore praesentium vobis injungimus, ut B. Thomsc doctrinam tanquam veridicam et catholicam sectemini , eamdemque studeatis totis viribus ampliare (6). » Urbani autem exemplum Innocentius XII (7) in Lovaniensi studiorum Universitate, et Benedictus XIV (8) in Collegio Dionysiano Granatensium renovarunt. — His vero Pontificum maximorum de Thoma Aquinate judiciis , veluti cumulus , Innocenta VI testimonium accédât : « Hujus (Thomas) doctrina
(1) Bulla In Ordine.
(2) Brève ad Fratr. ord. Praed. 1451.
(3) Bulla Pretiosus.
(4) Bulla Mirabilis.
(5) Bulla Verbo Dei.
(6) Const. V, data die 3 aug. 1368, ad cancell. Univ. Tolfls.
(7) Litt. in forma Brev., die 6 febr. 1694.
(8) Litt. in forma Brev., die 21 aug. 1752.
prae ceteris, excepta canonica, habet proprietatem verborum, modum dicendorum, veritatem sententiarum , ita ut nunquam qui eam tenuerint, inveniantur a veritatis tramite déviasse; et qui eam impugnaverit, semper fuerit de veritate suspectus (1).
» Ipsa quoque Concilia OEcumenica, in quibus eminet lectus ex toto orbe terrarum flos sapientiae , singularem Thomae Aquinati honorem habere perpetuo studuerunt. In conciliis Lugdunensi , Viennensi, Florentino, Vaticano , deliberationibus et decretis Patrum interfuisse Thomam et pêne praefuisse dixeris , adversus errores Graecorum , haereticorum et rationalistarum ineluctabili vi et faustissimo exitu decertantem. — Sed haec maxima est et Thomae propria, nec cum quopiam ex doctoribus catholicis communicata laus , quod Patres Tridentini , in ipso medio conclavi ordini habendo, una cum divinae Scripturae codicibus et Pontificum Maximorum decretis Summam Thomae Aquinatis super altari patere voluerunt, unde consilium , rationes , oracula peterentur.
» Postremo haec quoque palma viro incomparabili reservata videbatur, ut ab ipsis catholici nominis adversariis obsequia, praeconia, admirationem extorqueret. Nam exploratum est, inter haereticarum factionum duces non defuisse, qui palam profiterentur, sublata semel e medio doctrina Thomae Aquinatis, se facile posse « cum omnibus » catholicis doctoribus « subire certamen et vincere, et Ecclesiam dissipare (2). » Inanis quidem spes , sed testimonium non inane. »
(1) Serm. de S. Thoma.
(2) Beza, Bucerus.