‹ Histoire générale de Languedoc avec des notes et les pièces justificatives (volume 4)Chapitre 139 sur 186 · LUI · texte numérisé non relu

LUI

An

Éd.orig

col. 73.

An

Charte de Pépin I, roi d'Aquitaine, en faveur de l'abbaye de la Grasse 3.

PIPPINUS* ordinante divinae majestatis gratia Aquitanorum rex. Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii & necessi- tembrè.

' La copie porte xxvi.

* Dans la copie ancienne, Pons Ugonis.

' Bibliothèque du Roi; original, Baluze, Chartes des roisj n° 6. [Auj. lat. 8837, n» 7; original en parchemin; les attaches du sceau plaqué existent encore.] [A. M.J

*La suscription est précédée dans l'original d'une invocation tachygraphique. [A. M.J

An

PREUVES DE L'HISTOIRE DE LANGUEDOC

Ed.orig.

t. I, col. 74.

tates ecclesîasticas ad petitiones servorum Dei nostro relevamus juvamine atque regali tuemur munimine, id nobis ad mortalem vitam temporaliter transigendam & ad aeternam féliciter obtinendam profuturum liquide credimus. Igitur noverit sagacitas seu utilitas omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae tam presencium quam & futurorum, quia vir venerabilis Agila, abbas ex monasterio Sanctae Mariae, quod est situm super fluvium Orobione in confinia Narbonense &Charcasense, obtulit obtuti- . bus nostris auctoritates immunitatis domni & genitoris nostri Hludovuici serenissimi augusti, in quibus est insertum, qualiter idem genitor noster eundem monasterium cum cellulis sibi subjectis, una quae vocatur Flexus quae est constructa in honore sancti Cucufati in territorio Carcasense super fluvium qui vocatur Atax cum omnibus appendiciis vel adjacenciis suis, alteram quae dicitur Caputspina que est dicata in honore sancti Pétri principis Apostolorum in territorio Narbonense, terciam quae nuncupatur Palma quae est sita in territorio Narbonense, una cum congregationibus ibidem Deo famulantibus, ob amorem Dei tranquilitatemque in eisdem locis consistentibus, semper sub plenissima tuitione & immunitatis defensione consistere fecisset; sed pro rei firmitate postulavit nobis predictus abbas & omnis ejus congregatio, ut paternum morem sequentes hujuscemodi nostrae immunitatis praeceptum ob omorem (sic) Dei & reverenciam divini cultus erga ipsum monasterium & cellulas quae infra regnum nostrum sunt fieri censeremus. Cujus petitioni libenter adsensum prebuimus & hoc nostrae auctoritatis preceptum immunitatis atque tuitionis gratia pro firmitatis studio & animae nostrae aemolumento fieri decrevimus, concedimusque praedicto monasterio Orobioni omnes fines vel terminia cum appendiciis suis, sicut Elisachar fidelis genitoris nostri & Oliba comes terminaverunt, cum cellula sibi coherenti quae dicitur Vinosolus, & alteram quae vocatur Flexus quae est constructa in honore sancti Cucufati, in territorio Carchasensi super fluvium qui vocatur Atax cum omnibus appendiciis & terminiis suis, sicut a

Bellone' cofmijte & Gisclafredo filio ejus terminatum est. Idcirco praecipimus atque jubemus, ut nullus judex publicus aut quislibet ex judiciaria potestate neque ullus ex fidelibus nostris tam presentibus quam & futuris in cellulas aut in ecclesias vel loca sive agros seu reliquas possessiones quas in quibuslibet pagis & territoriis infra ditionem regni nostri possident, vel quicquid ibidem propter divinum amorem conlatum fuit, vel quicquid etiam deinceps in jure ipsius sancti loci aut per nos aut per alios fidèles nostros voluerit divina pietas augeri ; ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fideijussores toUendos, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quamque & servos super, terram ejusdem commanentes distringendos, nec ullas redibitiones aut inlicitas occansiones requirendas , nostris nec futuris temporibus ingredi audeat vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere presummat. Concedimus etiam propter aemolumentum anime nostrae, ut quicquid Spani praedicto monasterio dederunt de hoc quod ex eremo traxerunt, quem adprisionem vocant & per preceptum genitoris nostri & nostro tenere videntur, ut sint sub nostro mundeburdo vel immunitatis tuitione, sicut cetere alie res eidem monasterio pertinentes; & si in antea ex predictas res, casas, vineas videlicet aut terras ipso in loco dare voluerint, licenciam habeant. Et liceat praefato abbati suisque successoribus res ejusdem monasterii cum cellulis sibi subjectis & rébus vel hominibus aspicientibus vel pertinentibus sub tuitionis atque immunnitatis nostrae defensione, remota tocius judiciaria potestatis inquietudine, quieto ordine residere. Et quicquid de prefatis rébus monasterii jus fisci exigere poterat, in nostra aelemosina in integrum eidem concessimus monasterio, [scili]cet ut perpetuo tempore eis ad peragendum Dei servicium augmentum & supplementum fiât. Volumus etiam atque

' Le texte porte certainement Bellone; D. Vaissete & la plupart des anciens éditeurs avaient lu Dellone ; c'est la seule fois que le nom de ce comte paraît dans les textes. [A. M.]

An

An

PREUVES DE L'HISTOIRE DE LANGUEDOC

Ed.orig.

t. I, col. 75.

Ans

Page 1